~ NOV.
XIX ~ DE FILIIS ANTE DOTALIA INSTRUMENTA NATIS. ( AD 536 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus A. Iohanni pp. |
<Praefatio> Pervenit
ad nos dubitationem vanam quibusdam incidisse, si, quod sancitum est
a nobis de filiis procreatis ante dotium celebrationem, postea dotibus
factis, non et in praeteritum feratur in his quae non decreto aut transactione
sunt terminatae quaestionibus: nobis utique, cum particulariter poneremus
leges, expressim in prima constitutione, quae haec sancivit, memorantibus,
ut, sive supersunt eis patres sive defuncti sunt, nondum tamen huiusmodi
quaestiones aut sententiis aut transactionibus susceperunt terminum,
omni modo ita iudicari, sicut nostra dicit lex. Quam complentes etiam
secundam posuimus legem, eadem valere sancientes, etiamsi non post dotes
procreentur filii aut procreati moriantur, nihilo minus et ante dotes
natos legitimos esse. Et in hanc quoque secundam nostram constitutionem
similiter adiecimus, oportere eius legislationem et ad seniora referri
tempora, exceptis illis causis, quas aut iudicialis sententia aut transactio
terminavit. Sed quoniam quidam post has nostras claras leges audaci
mente nostram praesumpserunt male interpretari legislationem et sensum,
tertiam coacti sumus ponere constitutionem, per quam iussimus, si quis
legitimam uxorem habens et legitimos ex ea filios, deinde ea moriente
aut matrimonio repudio soluto habuit filios ex aliqua, ad quam nuptiae
non interdicuntur, postquam vero hi nati sunt, dotalia confecit in eam
documenta, legitimos etiam ita ei natos filios existere. Sed in ipsa
nostra constitutione non adiecimus aperte valere horum legislationem
etiam in illis, quorum patres adhuc supersunt, aut defuncti quidem sunt,
contentio autem neque iudiciali sententia neque amicali interventione
decisa. Hinc quidam arbitrati sunt nos nullatenus velle ea quae in memoratis
continentur legislationibus de filiis, qui ante celebrationem dotium
nati sunt, valere etiam in illis, qui ante huiusmodi legislationem nati
sunt; et maxime eo, quod huius pars in prima et secunda constitutione
posita ablata sit a nobis in Codicis compositione. Quod absurde arbitrati
sunt. Iustissime namque et primae et secundae hoc subtraximus constitutioni
et in tertiam non adiecimus. In particularibus namque positis legislationibus
necessarium erat forte hanc accipere in praeterito legislationis relationem,
in omni vero coacervatione legum Codicis cognominis nostri recte abscidere
talia proposuimus, quatenus non multitudo superflua codicibus scriberetur.
Tertia vero constitutione non adiecimus aliquid de temporibus, cum omnibus
manifestum sit oportere, ea, quae adiecta sunt, per interpretationem
in illis valere, in quibus et interpretatis legibus fit locus. |
CAPUT I. |
Quia
vero omnino emerserunt quidam et de sic manifestis se dubitare contendentes
vel errantes, et hanc adiecimus legem, sancientes in praedictis tribus
constitutionibus factam a nobis legislationem valere in quibus etiam
expressim primae positae a nobis legi adscripsimus: hoc est sive superesse
contingit talium filiorum patres sive mori, nondum vero de huiusmodi
negotio aut decreto aut transactione finis acceptus est. Secundum hoc
tales causae ad leges a nobis positas deducantur, exceptis illis negotiis,
quae contingit ante leges a nobis positas aut decreto iudicum aut transactione
determinari. |
<Epilogus>
Quae igitur placuerunt nobis et praesente sacra declarata sunt lege,
tua sublimitas manifesta omnibus facere studeat. Dat. XV. k. April. CP. Belisario v.c. cons. |
|