~  NOV. XVIII  ~
  
DE TRIENTE ET SEMISSE ET SUCCESSIONIBUS FILIORUM ET NEPOTUM NATURALIUM
   
VEL COLLATIONIBUS VEL DISTRIBUTIONIBUS, NEC NON LITTERARUM
   
AUT ANNUMERATIONUM ATQUE RERUM EX QUIBUS DETINENT INFITIATIONIBUS.
  
( AD 536 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.
     <Praefatio> Iam quidem magnae huic et, ut ita quis dicat, bene a deo constitutae reipublicae, dicimus Romanorum, plurima de testamentis disposita sunt, et pleni legum codices de talibus consistunt, et non solum antiqui sapientes haec scripserunt aut piorum potestas imperatorum, sed etiam a nobis iam non aliquo priorum principum minus legislationes prolatae sunt. Deum vero considerantes semper et quatenus ei placiti videamur et aliquid bonorum dignum in nobis agamus, nitimur aliquid adinvenire semper et naturae consequens et quod possit priora corrigere. Frequenter igitur et alia vice mirati sumus, quomodo legitimis et benivolis filiis, quibus agunt gratias parentes quibusque quod relinquitur iam etiam debitum vocant, solum triuncium definierunt ex necessitate derelinqui, reliquum vero iacet in voluntate parentum, et capiunt quidem cognati omnia et extranei vel cum libertate servi, filii vero, licet multi consistant, etiamsi nihil offenderint parentes, confunduntur et triuncium divident solum, vel si decem forte aut amplius fuerint, et pauperes erunt filii donec vixerint patres idonei.
CAPUT I.
     Haec nos moverunt corrigere legem, et non eam despicere semper erubescentem, talique modo determinare causam, ut, si quidem unius est filii pater aut mater aut duorum vel trium vel quattuor, non triuncium eis relinqui solum, sed tertiam propriae substantiae, hoc est uncias quattuor, et hanc esse definitam mensuram usque ad praedictum numerum. Si vero ultra quattuor habuerit filios, mediam eis totius substantiae relinqui partem, ut sexuncium sit omnino quod debetur, singulis ex aequo quadriuncium vel sexuncium dividendum, et hoc non sub iniusta circumstantia rerum (forsan enim etiam hic alii iniustitiam patiuntur, aliis quidem meliora aliis vero deteriora percipientibus), sed quod contigerit unumquemque per omnia aequum esse in qualitate et in quantitate, sive quis illud institutionis modo sive per legati (idem est dicere et fideicommissi) relinquat occasionem. Licebit enim ei reliquum octouncium forte aut sexuncium habere, et largiri sicut voluerit filiis ipsis aut cuilibet extraneorum, et natura primo curata competenter, sic ad extraneas largitates accedere. Hoc servando in omnibus personis, in quibus ab initio antiquae quartae ratio de inofficioso lege decreta est.
CAPUT II.
     Excipiatur autem a nobis de curialibus nuper posita lex, quae filiis curialibus aut filiabus curialibus nubentibus noviuncium omnino dari vult, reliquo triuncio a parentibus secundum potestatem dispensando; omnibus aliis de inofficioso positis legibus et praecipue nostris in sua virtute servandis et de ingratis filiis et de non talibus, praeter solam quantitatem, quam ad praesens auximus, secundum omnes praedictas definitiones.
CAPUT III.
     Prohibemus autem et illud grave existens et habens quidem aliquam legalem occasionem, in diram tamen incidens crudelitatem et amaritudinem. Novimus enim aliqua testamenta, secundum quae morientes non paterne nec ut viros oportebat, sed nimis molliter atque remisse fecerunt institutiones: uxoribus si quidem omnem reliquerunt suarum rerum usumfructum, filiis autem proprietatem nudam. Quamobrem arbitror studium esse huiusmodi testamentis uxorem etiam proprietatem acquirere, filiis forte fame peremptis. Unde enim in medio etiam gubernentur et cotidianum habeant cibum, nihil eis derelicto, uxoris ira forsan et irrationabili intercedente, quae etiam eis cotidianam gubernationem abripiat? Non licebit igitur de cetero ulli omnino filios habenti tale aliquid agere, sed modis omnibus eis huius legitimae partis, quam nunc deputavimus, et usumfructum insuper et proprietatem relinquat, si vult filiorum non repente fame morientium, sed vivere valentium vocari pater. Et haec omnia dicimus non in patre solo, sed et matre et avo et proavo et adiunctis unicuique feminarum personis, id est avia et proavia, sive paternae sive maternae sint.
CAPUT IV.
     Neque illo de cetero servando in nepotibus et pronepotibus non suis et sub potestate, minus tertiam partem eos habere. quam eorum parentibus viventibus oportebat relinquere testatores. Non enim excepimus ulterius nepotes, qui ex filio paternis avis accrescunt, ut illi quidem integram accipiant partem, quantam eorum pater acciperet vivens, nepotes autem ab avo per mediam filiam venientes, aut avia paterna aut materna, minus tertiam accipiant: sed unum ordinem in omnibus ponimus nepotibus et pronepotibus, non ferentes feminam a masculo in talibus minui. Neque enim masculus ipse in se neque femina solum ad nativitatis propagationem sufficiens est, sed sicut utrumque coaptavit deus ad generationis opus, ita et nos eandem utrisque servamus aequalitatem.
     1. Sed nec usque in hoc statuimus legem. Haec enim dicimus et in illis filiis, qui ex nuptiis sunt legitimis, licet non sint secutae nuptias dotes, sed affectus indubitatus et manifestus inter coniuges existens filios praestet esse legitimos Dotem etenim celebrant nuptiae, nuptias autem dotes non faciunt, sed coniunctorum affectus. Hoc idem obtineat et in his, qui ex posteriore affectu cum dotibus secundum nostras constitutiones legitimi fiunt. Et haec sit sanctio legitimae soboli.
CAPUT V.
     Consideremus autem aliquid et ad solam naturam clemens. Multi namque molesti sunt nobis semper, precesque crebrae et flentes filii: et semper equidem clemens aliquid definimus, sed quia non hoc cum lege agimus, erubescimus. Ideoque causae etiam legem adicientes ipsi quidem populos removebimus, dabimus autem omnibus habere ex lege remedium. Quia enim testari naturalium filiorum patribus etiam ipsis dedimus legitima quidem existente prole usque ad unam solam unciam, quam habebunt una cum matre (hoc quod etiam prius fuit), filiis autem non existentibus legitimis et usque ad medietatem totae substantiae, hoc dicunt a nobis positae leges, non in testamentis solam patribus concedentes hoc agere, sed etiam aliis munificentiis, quas et superstites donant. Praesens autem de his quae ab intestato sunt loquitur et novi aliquid introducit. Nunc enim si quis moriens legitima sibi penitus sobole non existente (filiorum dicimus aut nepotum aut ceterae successionis), neque uxore legitima, proinde moriatur non disposita substantia, et veniat cognatio forsan aut certe manumissor bonorum possessionem movens et insurgens, aut etiam nostrum aerarium (nec enim illi, quantum ad hoc, parcimus), sit autem ei domi, donec vivit, libera mulier in habitu concubinae cum eo degens, et filii ex ea (talibus enim solis haec sancimus, ubi omnino indubitata est sive concubina in domo habita sive naturalium ibidem prolis et nutrimentum), damus eis et intestato parentibus morientibus duas habere uncias paternae substantiae cum matre partiendas, quanticumque fuerint filii, ita ut pro portione unius filii et mater accipiat. Et haec dicimus, si uni concubinae cohabitaverit et filios ex ea habuerit, aut praediscedente concubina morte forsan aut divisione filii domi sint; tunc enim damus eis ab intestato duarum unciarum successionem. Si autem confusa concupiscentia ita fiat, et alias superinducat priori concubinas et multitudinem habeat concubinarum fornicantium (sic enim dicere melius est) et ex eis filios faciens moriatur, multas simul relinquens concubinas: odibilis quidem nobis iste qui talis est, procul autem omnibus modis ab hac lege expellatur. Sicut enim si quis legitimae uxori coniunctus alias superinducere non poterit matrimonio consistente et ex eis legitime filios procreare, sic neque post cognitam, quemadmodum diximus, concubinam et ex illa filios dabimus, si et aliud opus libidinis egerit, etiam hoc ad successionem eius introduci, si mortuus fuerit intestatus Nam si hoc non constituimus, erunt indiscretae mulieres, quam maius aut quam minus amaverit, indiscreti etiam filii: et nos non praebemus luxuriantibus, sed caste viventibus legem. Non autem distinguimus de filiis, sive masculi sive feminae sint. Sicut enim natura nihil circa haec arte ratiocinatur, ita nec nos alteram in masculis et alteram in feminis secundum hoc ponimus legem. Valebit ita, que haec lex nobis in futuris, et maxime omnium haec, quoniam earum. quae dudum non recte tenebant, plurima et emendavit et explanavit, et quod praeteriit, non potest ab ea, quae nondum erat, regulis subici. Haec a nobis de praedictis successionibus sint sancita.
CAPUT VI.
     Illud quoque bene habere credimus hac lege complecti. Prioribus enim legibus volentibus in collationibus, si quidem sine testamento morerentur parentes, collationes secundum earum virtutem fieri, si vero testati, nihil dicentes de eis, locum non fieri collationibus, sed et res habere per dotem forte aut alio modo datas et quae sunt relicta defendere: nos sancimus non esse omnino talem opinionem, sed sive quispiam intestatus moriatur seu testatus (quoniam incertum est, ne forsan oblitus datorum, aut pro tumultu mortis angustatus huius non est memoratus), omnino esse collationes et exinde aequalitatem, secundum quod olim dispositum est: nisi expressim designaverit ipse, velle non fieri collationem, sed habere eum, qui cogitur ex lege conferre, et quod iam datum est, et ex iure testamenti; omnibus, quae prius de collationibus a nobis sancita sunt, in sua virtute manentibus.
CAPUT VII.
     Et quod saepe nobis iudicantibus placuit, necessarium credidimus nunc partem fieri praesentis legis. Frequenter enim quidam plurimorum filiorum constituti patres, deinde putantes mox substantiam dividere, ut a fraterno certamine eos servent, ad maiores adhuc et saeviores eos contentiones adducunt. Cum enim oporteret, si hoc vellent, aut aperte omnia dividere in testamentis suis aut si non hoc, vel partes facere et eas subscribere et sic indubitatam dare filiis divisionem: at illi non hoc faciunt, sed partem quidem aliquam per se ipsi scribunt, et neque hanc continue, sed forte interscriptam alterius cuiuspiam litteris et in descriptione abiecta et nulla custodia digna positam, residua vero pars nequaquam illorum est manus, sed subscriptoris cuiuspiam forte corrupti aut cuiuscumque; et hinc illis litium occasiones decies milies, utrum haec voluntate gesta sint patris, an alicuius est artifices operarii certaminis et contentiones et ad favorem partes alicuius scribentis. Haec nos molestare de cetero nostros subiectos nolentes sancimus: si quis voluerit suas res filiis dividere aut omnes, aut etiam aliquas forte relinquere praecipuas, has maxime quidem, si possibile est, dicat in testamento et indubitatam det filiis hinc utilitatem. Si autem non hoc agit propter aliquas necessitates, quae plurimae circumadsistunt hominibus, licet tamen descriptiones facere rerum quas partire voluerit, et subscribere omnibus aut ipse aut filios universos subscribere praeparare, inter quos res dividet, et ex hoc causae dare indubitatam fidem; et quod secundum hanc fit speciem. ratum sit atque firmum aliaque cautela non indigens. Si vero aliquis non hoc egerit, sed dispersam sic et plerumque sine testimonio subscriptionem fecerit, sciat nihil hinc filiis sese praebiturum utilitatis, sed quasi nihil sit factum, divident substantiam filii, incertas et plerumque sine testimonio conscriptiones non sequentes, neque iudicibus causae, quos iudices familiae herciscundae leges appellant, has sequi cogendis. Oportet enim providere subtiliter cautelae filiorum et non aliud quidem munire. aliud sub errore relinquere, quod difficilium insuper et insolubilium, crebro etiam crimina ferentium causarum occasionem praestet. De successionibus itaque et de collationibus et aliis, quae praedicta sunt, usque in hoc sancitum sit.
CAPUT VIII.
     Studium vero malivolentiae, quod fit ab aliquibus, necessarium nobis fecit plebis denuo legislationem approbare, quam per quaedam suorum protulit tribunorum, quae Aquilii nuncupationem ab illo suscepit, secundum quam pro abnegatione duplicibus subdebat exactionibus malevolentes et abnegare temptantes; ubi etiam aliae quaedam actiones ad eundem coaptatae sunt ordinem. Sed paulatim putata clementia oblita est iniquorum enutrire malivolentiam. Quamobrem etiam nobis necessarium visum est indecentes et turpes abnegationes praedictae poenae subicere. Si enim protulerit aliquis scripturam, alter autem eam negaverit, cum litteras eius habeat, ita ut necessitatem patiatur actor causas pati circa probationem eius, aut litteras quidem suscipiat, dicat autem non solutum debitum sibi, et probaverit hoc legitimis modis actor. condemnationem adversus eum duplicem in utroque casu fieri sancimus; non quia amarioribus legibus delectamur, sed quia lites horum minores efficimus, quatenus timore poenae citius dicant, quod confiteri competit. In talibus itaque omnibus modis condemnationem hoc fieri volumus modo, et si praeter haec egerit, iudicem scire, quia transcendens legem ipse tenebitur his poenis. Haec autem dicimus, nisi probationibus actor abrenuntians sacramento rei nunc usque negationem factam solvi voluerit. Si enim tale aliquid egerit, si quidem mox ab initio post abnegationem intulerit iusiurandum, et ille continuo confessus fuerit quod in negationem deductum erit, sine periculo erit quantum ad duplum. Si vero longiori facta lite tunc actor inferat sacramentum, at ille etiam sic, quod infertur, profiteatur, de dupli quidem cum eximimus poena; omnes vero expensas, quae usque tunc factae sunt propter probationes actori, iureiurando eius definitas, exsolvere cum qui ab initio quidem negavit, postea vero confessus est, iubemus. Si quis autem adnumerationem in se factam pecuniarum negans, postea utatur solutionibus a se factis, tali nullam utilitatem horum, quae vere soluta sunt, esse sancimus, sed totum eum debitum exigi praecipimus, et hanc solam sustinere negationis poenam (hoc quod etiam quidam ante nos imperatorum constituit), nullo iudicantium neque in hoc flectendo, sed integritatem legis custodiente. Si autem etiam reus proferat litteras actoris, deinde ille eas neget, at ille probet eas: non solum illud reputetur, de quo negatio fuit, sed etiam tantum aliud adiciat Hic quoque de iurisiurandi datione similiter etiam in actore introducatur ratio.
CAPUT IX.
     Si vero lis agatur per curatorum forte constitutas personas, quae curatores respiciunt, huiusmodi negationis poenam, quando in ipsorum curatorum fuerit litteris, non adversus eos quorum sunt curatores, sed adversus eos ferri qui turpem et indecentem hanc negationem fecerunt. Si vero aliud condemnationis augmentum aut in duplum aut in triplum aut in quadruplum ab antiquis legibus aut principum introductum est constitutionibus, maneat quidem illud secundum propriam formam, sicut nos illud in nostris Institutis et Digestis et Constitutionum sancivimus libro: hoc autem nunc augmentum priorum sit.
CAPUT X.
     Illud quoque in iudiciis arbitramur oportere melius quam omnes ante nos determinare et constituere. Si quis enim conventus fuerit res habere alterius, ille vero dicat non esse res illius, de quo dicit actor, et cogatur, qui actionem inferet, aut documentis aut testibus aut aliis uti laboribus, ut ostendat res illius esse, postea vero is, qui semper abnegaverat illius haec non fuisse, uti voluerit illius iure et dicere, quia ex hypotheca aut aliis causis in illam personam relatis propinquior est quam ille, qui causam movet: aliae quidem sententiae vacent, quae prioribus nostris placuerunt, mediocris autem quaedam et clemens et ipsi causae conveniens poena abnegantibus inferatur. Pro abnegatione namque circa haec et actoris laboribus, dum adhuc causa dicitur, ad actorem transferatur rerum, de quibus est quaestio facta, possessio, licentiam habente eo qui hanc reddet, si qua iura habeat ex illa persona, de qua prius negationem passus est, competentia sibi, haec proponere et legem et iustitiam promereri, poena in sola translatione possessionis constituta.
     Haec a nobis pro successionibus et collationibus et distributionibus et litigantium cautela et ut multitudo litium minuatur, et adinventa sunt et sancita. et de cetero tenebunt, quatenus et successiones agnoscant et collationes non ignorent et circa distributiones non resultent et neque petulantes suarum litterarum abnegationibus insiliant malignari volentes neque adnumerationes abnegent neque postea forsan solutionibus utantur neque res ex quibus detinent abnegent personis, sed mediocres et mites ex causis ostensi mediocri potiantur etiam iudicio.
CAPUT XI.
     Quod autem maligne ab aliquibus dubitatur in quibusdam nostris constitutionibus et in iudiciis quidem plurimis motum est, cum sit iustum ulterius non quaeri, praesenti coniungimus legi. Constituentibus enim nobis ut, si quis respexerit aliquam ad mulierem clemens et haec sortiatur absque dotalibus documentis, deinde faciat filios, postea vero maritalem ad eam receperit affectum et scripserit huiusmodi instrumenta et fecerit filios, non solum eos, qui post haec nati fuerint filii, sed etiam priores esse legitimos; et propter circumvenientium et maligne interpretantium calliditatem etiam aliam scribentibus constitutionem, quia haec volumus tenere, licet secundi non sint nati post dotem filii aut existentes moriantur: adinvenerunt quidam etiam aliam dubitationem, non recipientes haec tenere in his qui libertabus copulantur, cum utique recte conicientibus nostram intentionem et hoc fuerit iam sancitum. Si enim ad libertam non omnino nuptiae prohibentur, certum fuit quia etiam in illis haec tenere volumus. Sed quoniam utique hoc dubitatum est, sancimus: si quis uxorem non habens legitimam aut filios legitimos ad ancillam propriam habuerit quandam meliorem sententiam et filios protulerit ex ea in servitio constituta, postea vero libertate honoraverit et ancillam et natos et ius eis aureorum petierit anulorum et regenerationis et inter ingenuos secundum istos reduxerit modos et nuptias confirmaverit, postea vero nuptialia conscripserit documenta, et aut fuerint filii postea aut non fuerint (<ut> utrosque nostrae constitutionis amplectamur casus): sit et uxor legitima et filii sub potestate ipsius et sui et ab intestato heredes genitori (dicimus autem eos, qui ante nuptias nati sunt); vias, per quas ad ingenuitatem, secundum quod praedictum est, venerant, celebratione postea dotalium ius legitimorum eis praebentes.
     <Epilogus.> Tua igitur excellentia, quae bene nobis et sancte visa sunt et pro nostrorum quiete adinventa, omnibus gentibus quibus praeest per praecepta propria faciat manifesta, ut agnoscant, quia nulla maxima cura, per quam semper aliquid adicit deus nostris sceptris, extra nos consistit pro eorum sollicitudine et providentia.
     Dat. k. Mar. CP. post cons. Belisarii v. c.
 

  
►  
Sources : Coll. III, tit. 5 ; Ep. Theod. 18 ; Ath. 9, 2 ; Iul. const. XXXIV.