~  NOV. XVII  ~
  
DE MANDATIS PRINCIPUM.
  
( AD 535 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Tribuniano quaestori sacri palatii et exconsuli.
     Ex libris antiquis, qui iura nominis Romani continebant, non ignorat tua sublimitas, quanta de mandatis principum legum latores in suo quoque volumine conscripserunt. Quia igitur nobis reparantibus omnem vetustatem iam deperditam, iam deminutam, placuit etiam omnibus iudicibus nostris, qui minores vel medias administrationes gerunt, sive inter correctores sive inter consulares sive inter spectabiles ordinentur, non solum codicillos praestare, sed etiam mandata dare, quibus inspectis omnia gubernare laudabiliter possint: ideo librum mandatorum composuimus, qui subter quidem per utramque linguam adnexus est, ut detur administratoribus nostris secundum locorum qualitatem, in quibus romana vel graeca lingua frequentatur, scire eorum sanctionem, ut nihil ex his audeant praeterire, sed saluberrimas dispositiones nostras observantes in perpetuum, nostras provincias nostroque imperio subiectos gubernare festinent. Illustris igitur auctoritas tua, ad quem quaestoria pertinet censura, eadem mandata et in libris legum transcribere et in sacro laterculo deponi praecipiat, quatenus ex his una cum codicillis suscipiendis administratores, quemadmodum possint reipublicae subvenire, non ignorent.
     <Praefatio> Iam quidem in generali nostrae pietatis lege omnia declarata sunt, in quibus conveniens est administrationes accipientes eas gubernare, memorantes iusiurandum quod super his praestant. Necessarium tamen aestimavimus etiam nunc percipienti tibi administrationem designare, quod a genitoribus reipublicae nostrae adinventum est, qui ad administrationes directis certa praecepta dabant, mandata principum ea vocantes, secundum quae oportet eos gubernare administrationes.
CAPUT I.
     Oportet igitur te pure sumentem administrationem et sine omni suffragio prae aliis omnibus mundas servare deo nobisque et legi manus, et nullum contingere lucrum neque maius neque minus, neque captiosum quoddam facere contra subiectos negotiatione, sed contentum esse solis a fisco tibi ministratis, et tam per te quam per eos, qui circa te sunt, purum eis undique servare ius. Et festinare primum quidem fiscalia tributa exigi vigilanter, nihil deminuens circa publicam curam requirere, ne forte fiscus inminuatur, et salvare ei undique quae propria sunt. Sicut enim privatos iniustitiam passos adiuvamus, sic et publicam illaesum manere volumus. Collatores namque omni alia calumnia liberi conservati facile et in promptu solvent tributa, et quae in furta prius dantes manebant debentes adhuc fiscalia, haec nunc ipsis fiscalibus exsolventes liberabunt facile se tributis.
CAPUT II.
     Deinde conveniens est te providere, ut nulli populi civitatum alterutri seditiones faciant: sed omnem pacem esse civitatibus, dum aequitas etiam hinc nostris subiectis servatur et neque lucri neque passionis alicuius causa ad aliquam partium declinatur.
CAPUT III.
     Sit tibi quoque tertium studium lites cum omni aequitate audire, et omnes quidem breviores et quaecumque maxime vilium sunt ex non scripto decidere et iudicare et liberare homines alterna contentione, et non permittere ultra quam continetur sacra nostra constitutione occasione causalium expensarum damnificari, si tamen sufficientes in datione consistunt. Alioquin etiam gratis lites audire et non permittere ex neglegentia de provincia cui praesides ad hanc currere felicissimam civitatem et nobis molestum esse. Scito namque quia, si quis veniat et aditionem nobis faciat, et a nobis interrogatus, si prius te adiit, deinde dicat te adisse et quod iustum est non impetrare, et hoc verum inveniamus, in te indignationem convertemus. Sin vero cum te non adierit, venire ad regiam hanc praesumpserit civitatem, et remittemus eum cum omni correctione et responsum non dabimus.
CAPUT IV.
     Deinde competens est te etiam hinc venientes sive magistrianos sive ex quolibet foro non permittere laedere nec superexigere nostros subiectos. Sed si quis adierit tale aliquid questus, hoc et exequi et indemnitatem ei procurare, et neque permittere alicui proferenti praecepta cuiuscumque fori (haec videlicet quae sollemniter diriguntur formarum et aquae causa et portuum et itinerum sternendorum et imaginum et murorum et domuum destructionis tamquam in publico factae et aliorum talium) damnificare nostros subiectos. Non enim volumus nec per talem causam ullum eis inferri damnum. Ipse vero omnium horum providebis sine damno omni gestum. Si quis autem, cui tale aliquid iussum est, veniat, omnino non respicias eum nisi sacram nostram pragmaticam ostendat formam pro hoc scriptam; tunc suscipies quidem talem formam, non autem aliquid ages ex ea, antequam ad nos nuntians secundam praeceptionem nostram suscipias.
     1. Sed etiam pro ubertate necessariorum et operum civitatum diligentiam habebis, procurans ex civilibus pecuniis patres quae valde necessaria sunt operum facere et pontium similiter et viarum et portuum, in quibus omnino sunt locis provinciae cui praesides portus, et murorum curam habere; et quidquid omnino est publico et civitatibus utile, et cogitabis et facies et nuntiabis. Habebis autem oboedientes tibi et qui in provincia sunt milites, in quibus eorum opus habueris ad ministerium iustum: quos si delinquentes inveneris, subponi castigationi decenti insuper <et> ex emolumentis eorum satisfieri laesis procurabis.
CAPUT V.
     Non permittes privilegiis aliquibus uti nocentes, sed illud solum eis in auxilium observabis, ut undique puri horum quae eis inferuntur <et> innoxii videantur. Homicidia autem et adulteria virginumque direptiones et invasiones et oppressiones ita cum vehementia corriges, puniens delinquentes secundum nostras leges, ut paulatim supplicium alios omnes faciat salvos.
     1. Praecipue vero officiales tuos retinebis, non permittens eos subiectos nostros impellere, neque ut videantur quidem subiecti tibi, pro veritate autem tuae praesint voluntati.
     2. Festinabis etiam consiliarium et quicumque fuerit circa te assumere virum optimum et purum undique et contentum his quae a fisco dantur. Et si quis praeter spem accesserit et non inveneris eum custodientem tibi fidem iustam, illum quidem expelles, alio vero uteris consiliario, legem et iustitiam cum puris servante manibus.
     3. Talem vero praebebis temetipsum omnibus publice et privatim, ut terribilis quidem sis delinquentibus et indevotis circa fiscalia, mansuetissimus autem et mitis omnibus placidis et devotis et paternam eis exhibens providentiam.
CAPUT VI.
     Sed neque haec quae dicuntur verba (id est iusiurandum) prompte dare festines aut amplius tempus, sed et cum examinatione <et> in tempore mediocri et non transcendente triginta dierum indutias, ne ex hoc infinitae sint hominibus ad invicem contentiones. Si vero etiam aliquem sub nuncupato verbo feceris, deinde aliquis adierit adversus eum, deduces quidem eum, custodiens datum ei verbum, <et> examinabis negotium verbo ubique servato, et si etiam sententia contra eum necessaria sit, condemnabis eum, et duorum propones electionem, utrum velit dato verbo absolute abrenuntiare et agere quae iudicata sunt, an non. Certe si non hoc, sacris eum terminis restitues, et ibi executionem inferes temperate et cum debita venerabilibus locis reverentia.
CAPUT VII.
     Neque autem homicidis neque adulteris neque virginum raptoribus delinquentibus terminorum, custodies cautelam, sed etiam inde extrahes et supplicium eis inferes. Non enim talia delinquentibus parcere competit, sed obpatientibus, ut non talia a praesumptoribus patiantur. Deinde templorum cautela non nocentibus, sed laesis datur a lege, et non erit possibile utrumque tueri cautela sacrorum locorum et laedentem et laesum.
     1. Publicorum vero tributorum exactiones et intra templa decenter fieri praeparabis, quoniam fiscalium ratio et militibus, et privatis ipsisque templis et cunctae reipublicae utilis et necessaria est. Auxiliabuntur autem tibi ad hoc etiam deo amabiles ecclesiarum defensores et oeconomi, nullum horum qui fiscalia tributa exiguntur abripientes exactioni, sed neque permittentes violentum aut seditiosum aliquid pati executionem inferentes, scientes quia, si quid tale gesserint, de suo satisfacere fisco cogentur.
CAPUT VIII.
     Coges autem publicos executores in suis desusceptis manifesta facere omnia, in quibus ea dederunt, zygocephalorum aut iugorum aut iuliarum aut quolibet modo per regiones nuncupantur, et pro quibus haec et qualibus praediis exigunt, et datorum quantitatem sive in speciebus sive in auro, interminans eis et damnum magnum et manus amputationem, si hoc, quod praecipitur quidem semper, usque nunc autem non custoditum est, non deinceps omnibus servent modis. Si vero, ut adsolet, declinationem inveniant aliquam, dicentes non posse iugorum poni quantitatem, maxime quidem eos malignari putamus, sed tamen nihil hinc laedatur fiscus nec collatores. Fiscus etenim sine praeiudicio omnia sua percipiat, et sollemniter celebrata suscepta percipiant, qui haec exsolverint, nihil exigendi amplius causa vero in nullo laedatur. Et secundum consuetudinem quidem tributa solvantur ab eis et inferantur fisco, nuntietur autem ad gloriosissimos nostros praefectos de istis, primitus cogendis censualibus nuncupatas expositiones subtiliter dare, ut ex hoc fiat causae diiudicatio; et sic interim secundum consuetudinem datis fiscalibus inculpabiliter inferendis: quod autem in his, quae dubitantur, gloriosissimi nostri praefecti iudicaverint, in his, quae moventur, hoc valere; necessitatem habentibus exactoribus, post cognitam veritatem super his quaestionibus, et in illis de cetero quantitatem zygocephalorum et aliorum omnium adscribere, secundum quod a nobis iam ordinatum est.
     1. Non permittas itaque aut curialibus aut censualibus, dum vendita sint praedia eorum aut in alias personas mutatur possessio, tergiversationibus uti quibusdam et non transferre a venditoribus ad emptores praedia, sed coges eos omni modo facere mutationes sine damno. Si vero dixerint minus idoneos esse emptores et propterea non fieri migrationem, hoc ipsum examinabis sine quolibet damno. Et si quidem idonei fuerint emptores, coges fiscalium praesules omnibus modis et sine quolibet damno celebrare transpositionem; si vero pro veritate eos inveneris non satis idoneos, coges venditores hoc ipsum profiteri ad gesta, quia periculo eorum transpositio fit fiscalium tributorum in eos, qui ab ipsis emerint; hoc quod etiam in Oriente novimus in multis fieri gentibus. Sic enim neque fiscus nocebitur et fiscalia tributa a possessoribus inferuntur, ut autem alii quidem sint possessores, alii vero collatores. Oportet enim maxime contra possessores fieri collationes, sed non contra non detinentes neque possidentes terras.
CAPUT IX.
     Illud tamen te volumus nosse quia, si quando praeceperimus ad alias forte proficisci te provincias, competens est contentum te his quae de fisco largiuntur non gratis expendere neque nostros subiectos atterere, sed ex quibus in provincia consistens expendebas, ex his ipsis et ad alias proficiscens regiones facere expensas, neque angariis collatores adfligentem, neque te neque oboediens tibi officium, sed propriis quidem subiugalibus, propria quoque expensa agere iter; hoc ipsum custodiendo, vel si non ultra terminos properes provinciae, sed propter quandam occasionem necessariam circumeas civitates.
CAPUT X.
     Eos autem qui vocantur loci servatores dare iudices in civitatibus provinciae cui praesident, licet spectabiles viri vel clarissimi vel praesides sint, omnibus interdicimus modis. Sed neque si milites aliqui sequantur te, nec illos gratis permittas expendere, sed ex propriis emolumentis. Si vero non hoc egerint, sed ex tributis expenderint et angarias acceperint, omne quidquid damnificantur subiecti hoc ex eorum emolumentis exigens proprio periculo laesis salvabis.
CAPUT XI.
     Neque occasione religionum haeresumque quaestionis permittas alicui provinciam commovere aut aliter quandam praeceptionem iniungi provinciae cui praesides, ipse vero providebis cum competenti utilitate fiscalibus, et quae talia sunt perscrutari, et non permittere aliquid circa nostras fieri praeceptiones occasione religionum. Si vero canonicum sit quod quaeritur, una cum metropolita provinciae haec disponere et decernere, sive episcopi dubitent sive alii quidam, et causae dare deo amabilem et decibilem terminum, qui et decentem orthodoxam custodiat fidem et indemnitatem procuret fiscalibus et nostros subiectos servet inviolatos.
CAPUT XII.
     Oportet autem te et in hoc omnem ponere providentiam, dum aliquis dignus apparuerit poena, illum quidem punire, res autem eius non contingere, sed sinere eas generi et legi et secundum illum ordinem. Non enim res sunt quae delinquunt, sed qui res possident; at illi reciprocantes ordinem eos quidem qui digni sunt poena dimittunt, illorum autem auferunt res, alios pro illis punientes, quos lex forte ad illorum vocavit successionem.
CAPUT XIII.
     Patrocinia quoque iniusta, quae cognoscimus in nostris provinciis fieri, omnibus corrige modis; non sinens ulli aliorum vitas in se suscipere, non ampliare sibi praedia nullo modo ei competentia, non in aliorum laesionem promittere patrocinium, non quemadmodum fraudent fiscum suam virtutem obicere. Neque sit tibi cura, cuiuslibet sint haec agentes dominii; sufficit etenim tibi per omnia ad perfectam fortitudinem et lex et imperii favor.
CAPUT XIV.
     Sed etiam suscipientes alienos agricolas sic odio habebis, sic compelles cito reddere quod suscipiunt male, ut, si plurimum manserint inoboedientes, omne quidquid onus provinciae est sic illis possessionibus imponens. Si vero in aliis provinciis agricolae dicuntur esse constituti, litteris uteris publicis ad provinciarum praesides, ut in eas fugientes agricolas confitentes aut convictos tradant possessoribus, et revocentur ad provinciam cui praesides, et inoboedientes vehementer corripies minus idoneorum adiectione. Competens est enim talia studentem [quod] hinc onus et rerum deminutionem in sua facultate cognoscere, ut minoratus cognoscat, quantum est laedere et delinquere in alios. Hoc ipsum age, sive praedia possidentes in provincia sint sive aliquorum aliis competentium gubernatores sint. Oportet enim et possessores illa solum habere quae eis dat lex, et gubernatores alienarum illis praeesse solummodo quae per conductionem aut alium legitimum eis sunt tradita modum, extraneis autem abstinere, et non providere quidem aliis, laedere vero alios et sibimet lucrum impium hinc acquirere.
CAPUT XV.
     Titulos autem imponere praediis alienis aut ergasteriis in civitatibus constitutis, et superscribere sua vocabula ita praesumentibus periculosum constitues, ut agnoscant, quia haec agentes ipsi suam substantiam applicabunt fisco. Si enim causam soli imperio et fisco datam temptaverit aliquis abripere, in suis agnoscat experimentum et suis rebus titulis impositis publicis fiat aliis exemplum abstinentiae, qui si isdem implicantur malis, similibus poenis subdentur. Haec igitur omnia observa, sciens nostram circa te voluntatem atque sententiam, qualis quidem erit delinquente te, qualis autem probato et nostra sequente praecepta ac leges.
CAPUT XVI.
     Mox autem ut ingredieris provinciam, convocatis omnibus in metropoli constitutis (dicimus autem deo amabili episcopo et venerabili clero et nobilibus civitatis), insinuabis haec nostra sacra praecepta sub gestorum insinuatione, et propones exemplar eorum publice non solum in metropoli, sed <et> in aliis provinciae civitatibus, transmittens ea per officiales tuos sine damno, ut omnes agnoscant, in quibus suscepisti cingulum, et videant, si haec conservas et nostro dignum temet ipsum ostendis iudicio.
CAPUT XVII.
     Haec conservata apud te faciunt praesentem tibi cingulum diuturniorem et gloriosiorem: si quidem super alia neque armis uti non militantem aliquem permittes; haec te et deo et legibus et nobis carissimum constituunt. Sed et illud providebis ut, si quis eorum, qui populum in turbas sollicitant, temptarit aliquando ab hac magna civitate fugere aut solus aut cum aliis et venire in provinciam cui praees, quatenus investigare de hoc et examinare cum omni subtilitate et cum cautela constituere et nuntiare hic, si forte dignae inquisitione sint personae et adduci ad hanc felicissimam civitatem et poenas sustentare. quas lex de talibus constituit.
     Dat. k. Mai. CP. Belisario v. c. cons.
 

  
►  
Sources : Coll. III, tit. 4 ; Ep. Theod. 17 ; Ath. 4, 3 ; Iul. const. XXI.