~ NOV.
CLXVIII ~ DE ADIECTIONIBUS. ( AD ? ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
. . . .
“Praecipimus igitur, ut in censum seu descriptionem praedia solum
referantur, non autem domus vel aliae res. Adiectio vero fit praediis
contributariis. Servabit autem hoc rector gentis et officium ei obtemperans
et publicarum illationum executores, triginta quisque librarum auri
poenam metuentes.” Hoc decretum etiam nunc secuti generales facimus
formas, ut nemo conservorum vel contributariorum adiectionem imponat
domibus vel annonis civilibus vel alii ulli rei in censum non relatae.
Haec observentur, haec effectui tradantur, ita ut qui ea violant poenam
decem librarum auri solvant et substantiae suae non modicum damnum inferant.
Qui enim hoc modo laesi sunt, contra violatores et heredes et bona eorum
actionem eo nomine habebunt, quod contra legem damnum passi sunt. Clarissimi
autem praesides et officia eis obtemperantia et defensores ubique terrarum
quae a nobis generaliter sancita sunt observent poenasque adversus ipsos
definitas metuant. |
|