~  NOV. CLXVII  ~
  
GENERALIS MAXIMA FORMA QUOMODO DEBEAT MITTI
   
IN POSSESSIONEM BASSI GLORIOSISSIMI PRAEFECTI.
 
( AD ? )
 

    
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).
 
~   
Translated from the Greek   ~

 
 

 
Flavius Comitas Theodorus Bassus magnificentissimi praefecti sacrorum praetoriorum haec edicunt.
     Praefatio. Cetera quidem, quaecunque statuta sunt a nostris sedibus et publicis litteris manifestata aut aliis generalibus formis imperii nostri, quae vel de magistratibus provincialibus et officiis et omnino exactoribus loquuntur, quemadmodum eos oporteat cum subditis agere, vel de subditorum in contractibus simplicitate et in sacris illationibus probitate, vim suam habere volumus etiam post praesentem nostram constitutionem, illud vero etiam clarius definiri oportere cognovimus.
     I. Si quis enim immobilem aliquam rem apprehendere cupiens decreta iudicis acceperit, in hac felici civitate cohors fortasse sufficiet possessionem rerum earum vacuam esse testata, si ex vicinis quoque eadem cohors dicat se cognovisse neminem earum rerum possessionem obtinuisse ; in eis vero. quae in provinciis sitae sunt, sub defensoribus locorum acta debebunt confici, quae similiter idem illud continent, testimonia quidem vicinorum habentia. Tunc vero licentiam illis concedimus, qui decreta petierunt, ut res detineant. Atque etiam iis, qui ex contractibus res accepturi et talem possessionem vel dominium sui iuris facturi sunt, necessaria esse defensorum provincialium testimonia putamus, ut actis sub eis confectis declaretur traditio, sive adsunt epistolae curatoribus scriptae sive sine litteris traditio est facienda illo hic addito, ut etiam agricolae curatoresve apud acta confiteantur, se scire novum illum et possessorem et dominum esse sententiaeque tradentis obtemperare qui id ipsis mandaverit. Ubi vero defensor non adest, clarissimum provinciae praesidem eiusmodi acta conficere iubemus aut sanctissimum eius urbis sacerdotem, sub qua possessio est, de qua talia fiunt, si forte praeses provinciae longe absit ab illis locis, in quibus traditio fit. In hac autem regia urbe et executiones quae vocantur et attestationes de traditione confectae accipientibus idoneam auctoritatem dare putamus.
     Epilogus. Iubemus igitur tuam magnificentiam et oboedientem tibi cohortem et omnes, qui in provincia a te administrata commorantur, omnium deinceps qui rerum traditiones fecerint simili modo curam gerere.
 

  
►  
Source :  Epit. anon. Bodl. (apud quem est ed. 2) p. 266 Zach.