~ NOV.
CLXVI ~ DE STERILIUM ADIECTIONE. ( AD ? ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
Flavius
Theodorus Petrus Demosthenes. magnificentissimus praefectus sacrorum praetoriorum
et expraefecto regiae urbis et ex consule, Flavius Faustus et Flavius
Stephanus Flavio Ortalino clarissimo consulari Lydiae. |
Praefatio. Cum
oporteat legibus et praeceptis nostrarum sedium bene ordinata, si quando
necesse sit, subditis manifestiora reddere, ne ulla eis nascatur quaestio
cum de aliis tum de sterilium adiectionibus, quoniam alii censent eis,
qui ex eadem substantia fertilia possederint, propioribus et contiguis
eas adiciendas esse, alii vero ad superiores et antiquiores conservas
possessiones redeundum esse urgent, alii denique ad cunctos simul, qui
ante possederint, sine discrimine veniunt : ipsis nos rebus mon
ad rectam et iustam eius rei decisionem pervenire voluimus, clara haec
ac distincta subditis reddentes. |
I. Si
quis igitur quando ex causa legibus cognita alienaverit agrum vel praedium
vel terras vel complexum possessionum totum, et postea moriens substantiam
suam ad extrancos vel liberos transmiserit, illique pari modo ex substantia,
in quam successerunt, praedia vel terras vel agrum vel complexum possessionum
aliquem alienaverint, et id, quod a successoribus alienatum est, ad
sterilitatem delapsum sit ut sterilium adiectioni locus sit, neque simul
omnibus qui ante possederunt, neque contra ordinem successionis onus
sterilitatis conservorum praediorum imponi iubemus, sed prius eum qui
id, quod nunc ad sterilitatem redactum est, ab illius liberis aut extraneis
successoribus acquisiverat, et immobilem eius substantiam adiectionem
suscipere ; si vero is inops appareat et quae ei est possessio,
onus ad eos transferri, qui illud ad eum transmiserant ; sin autem
ne horum quidem possessiones ad inlationem contributionis valeant, tunc
eam ad primum dominum, qui illud initio ad liberos aut extraneos transmiserat,
et immobilem possessionem, si hoc sustineat eius substantia, redire,
et sic denique ex omnium inopia ad eum, qui a primo domino praedium
vel agrum vel terras initio emit aut quavis legitima ratione accepit.
Idem vero dicendum erit, etiamsi multae intercedant successiones. Quamdiu
enim propinquior locuples est, ei qui anterioribus temporibus possessiones
habuerunt vel illorum bona nulla molestia affici debent. Et haec quidem
ita sint disposita. Adiectiones autem sterilium, quibuscunque imponuntur,
sive multis eundemque ordinem obtinentibus sive paucis, pro portione
fertilis possessionis, quae qualibet ratione apud eos ex eadem substantia
est, fieri atque tum tributorum onus pro illis eis imponi, cum et sterilis
iis possessio pro portione tradita sit, aut cum se eam accepturos negaverint ;
antea iustum non est quemquam tributis pro illis pendendis gravari. |
Epilogus. Quare
providere tuam claritatem decet, ut haec hoc modo examinentur et procedant.
Si enim haec non observentur, sicut definivimus, scito te una cum cohorte,
quae tibi paret, decem auri librarum poenam soluturum vel aliam fortasse
maiorem poenam subiturum esse, ita ut quae a nobis sancita sunt etiam
sic valere debeant. Ob hanc enim causam etiam Nicomedes ex cohorte nostra
missus est. |
|