~ NOV.
CLXIV ~ DE HEREDITATIBUS. ( AD 574 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
Praefatio. Deo
et iustitia nil est maius. Sine his enim nihil unquam eorum fieret,
quae oportet, praesertim in nostra republica ; hinc et recte imperare
et subditos ad benevolentiam et omnem fidem pertrahere licet. Quare
nos quoque a deo et iustitia discentes, licet multis curis obruamur,
ut Romani virtutibus augeantur, barbari vero victi succumbant, tamen
non sine cura fuimus, ut in iis quoque, quae privatim utilia sunt, subditis
competenter prospiciatur. Cum igitur multa ex iis, quae antea confusa
erant, emendaverimus, utile duximus hereditatum quoque condicionem diu
neglectam ad ordinem deo placentem reducere. Comperimus enim quosdam
oberrantes defunctorum bona perturbare ac neque permittere ut testamenta
valeant, neque ut successiones ab intestato locum habeant, mobilibus
rebus sigilla imponentes, immobilibus titulos impingentes, ut hac ratione
illorum successioni illudant, et rectum ordinem perturbent. Quoniam
vero fieri nequit, ut singula quae in talibus rebus accidunt, in tanta
multitudine accurate cognoscamus, generali haec lege definire nobis
pulchrum visum est. |
I. Ideo
sancimus, ut omnes sine invidia bonis suis et iuribus fruantur eaque
ad successores suos transmittant, invadat autem nemo prorsus omnium
bona eorum aut successores eorum damnis implicet aut titulos vel sigilla
rebus imponat contra quod legibus nostris placuit. Nam etiam hereditates
ab intestato in eorum successionibus confirmamus, ultimasque eorum voluntates
legitime procedentes non tollimus. Si enim semper vigilamus et solliciti
sumus ob subditorum bonum statum atque eorum salutis magna nostrae potentiae
cura est, quidni etiam ab hac parte eis providebimus nostraque beneficia
prompte largiemur? Haec enim deo placere confidimus et hanc iustitiam
esse dicimus, atque imperium per haec nobis securum et imperturbatum
fore credimus. Adnumeretur igitur haec quoque lex nostra reliquis nostris
bene gestis, et subditi prioribus molestiis liberati tantaque providentia
a potentia nostra digni habiti deo et post illum nobis gratias agant,
deum precibus propinantes, ut etiam hostibus devictis multam eis aliam
quoque securitatem largiamur. |
Epilogus. Quae
igitur nobis placuerunt et sacra hac lege declarantur, cum gloriosissimi
sacrarum domuum curatores observent tum illi, quibus maiores aut minores
magistratus gerere tam in felici hac civitate quam in provinciis commissum
est, et publicationem bonorum et capitalem poenam metuentes, si a nobis
sancita violent. Tua igitur gloria sacram hanc legem nostram in conspicuis
locis felicis huius urbis proponet, mittet autem etiam in provincias
consuetis ad haec usa praeceptis. |
<Dat.
. . . Dec. Tiberii Constantini felicissimi Caesaris
anno l. ind. VIII.> |
|