~  NOV. CLXII  ~
  
SACRA FORMA TRANSMISSA DOMINICO GLORIOSISSIMO PRAEFECTO
     
DE VARIIS CAPITIBUS.
 
( AD 539 )
 

    
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).
 
~   
Translated from the Greek   ~

 
 

 
     Praefatio. Percontata est ex nobis gloria tua de nonnullis controversiis motis inter eloquentissimos Illyrici fori causarum patronos, quas decisione nostra indigere dixisti, ne in perpetuum agitarentur.
     I. Primum igitur caput huiusmodi erat. Mulier quaedam in rebus ipsi a marito donatis nec vero traditis, cum maritus mortuus esset et de donatione silentium egisset res vindicare voluit, tamquam earum domina tam donatione quam silentio mariti facta. Opponebatur a rerum possessoribus exceptionem solam habere eam in ius vocatam, si possideat, nec vero etiam ab alio eas vindicare posse. Quod igitur in controversum vocabatur eiusmodi erat. Nos autem recordati sumus constitutionis nostrae, quae dicit donatori, etiamsi traditionem non promiserit, necessitatem imponi rem donatam tradendi. Neque enim ad decipiendum, neque ut in nudis consistat litteris quod geritur, instrumentum confici oportet. Praeterea animum revocavimus etiam ad lationem legis Cinciae veteris, quam suo iure e legum corpore suo respublica pridem removit talia sancientem qualia in praesenti in controversiam adducta sunt. 1. Ac sancimus, ut si secundum id quod antea a nobis dictum est eiusmodi donatio per omnia perfecta sit tam quod spectat ad modum quam ad insinuationem, ea omnibus modis silentio viri statim ab initio confirmetur secundum constitutionem nostram, ex quo facta est, ita ut etiamsi maritus postea rem hypothecae dederit vel pignori obligaverit, tamen iam ante alienasse eam videatur qui quidem donec superstes fuit siluerit : atque traditio, sive facta est, ei exceptionem det, sive facta non est, etiam exactionem praestet, si quidem stipulatio interposita sit, per actionem ex stipulatu, sin minus, per condicticiam ex lege, ut rem donatam accipiat. 2. Verum illud quoque par esse duximus constituere, ut si quidem donationes ab initio actis insinuatae fuerint, eae omnibus modis silentio confirmentur, sin autem sine insinuatione manserint, excedant autem modum, qui insinuatione indigeat, usque ad eam dumtaxat quantitatem valeant, quatenus etiam non insinuatas donationes firmas esse a nobis sancitum est. Hoc enim cum posteriore tempore sanxerimus valere volumus, nec vero propter adiectionem quantitatis intercidere etiam id quod recte se habere poterat : quod quidem etiam de donationibus in universum iam lex nostra dicit. Atque haec non solum in muliere et viro sed etiam in ceteris personis valeant, inter quas donationes constante matrimonio prohibitae sunt.
     II. Praeterea de secundo capite a sublimitate tua interrogati sumus, num post constitutionem nostram quae si qui ex libera et adscripticio nascantur eos liberos esse vult propter matris condicionem existimandum sit, tametsi adscripticii non sint facti secundum ius antiquum, tamen utique colonos eos fieri propterea quod altera constitutio nostra filiis quoque colonorum non permittat terram relinquere, sed manere colonos iubeat ; idque multo magis ita esse oportere, quandoquidem omnino inter has personas adscripticiorum sit progenies. Haec igitur interrogatione tua in praedicto capite continebantur. Atqui mentem nostram considerantes nosse oportet numquam nos permittere, ut liber venter adscripticium pariat, sed hanc quidem notam et signum nato post legem tunc latam esse imponendum, ut omnino libertas conveniat iis qui ex libera matre nascantur. 1. Si quis igitur ex libera et adscripticio natus sit, manet is quidem liber et maternam ingenuitatem nullo modo abicit ; ostendit autem constitutio a nobis proposita se tales homines velle incolas praediorum cultoresque agrorum manere, utpote ibi genitos : hoc enim sibi vult coloni appellatio. Itaque non concedimus iis facultatem praedium relinquendi et ad alia se vertendi ; sed si qui omnino in praedio aliquo nati sint, si quidem ex adscripticia matre, manifestum est utique eos adscripticios futuros esse, sin ex libera matre, manebunt quidem liberi et quae ab iis acquisita sunt penes ipsos erunt nec peculium fiet dominorum, nec tamen ex praedio egredientur, sed hoc colent, neque licebit iis hoc relinquere atque alia obire aliena, nisi forte domini facti sint propriae alicuius possessionis, quae sufficiat ad eos in ipsa occupandos nec alia quoque etiam colere permittat, atque in illam transmigrarint. Alioqui omnibus modis ut maneant in praedio sancimus, liberi quidem constituti, incolatu autem detenti. Atque hoc quidem ita constitutum esto.
     III. Non abs re autem nobis visum est illud quoque in quaestionem vocatum decisione nostra dignari. Nam si adscripticia mulier cum adscripticio aliquo qui ad alium pertineat coniugium inierit, de prole quaesitum est, si liberi ex iis nascantur, utrum ad dominum viri an ad dominum mulieris prolem pertinere conveniat ? Sancimus igitur, ut si quid eiusmodi fiat et diversorum dominorum adscripticii inter se coeant, quandoquidem condicio eorum in controversia posita non est, cum venter non sit liber, nati quidem adscripticii sint, nec tamen rem omnem dabimus matri neque domino eius ; sed si quidem unus natus sit filius, venter semini praeferatur sitque quod natum est domini matris, sin autem duo forte sint liberi, ambo dividantur electione per sortem facta, si vero impar sit numerus liberorum, id quod redundat sinus matris retineat, ut si tres sint, duo quidem sint matris unus vero patris, et rursus si quinque, tres ex natis domini matris et duo patris. Ac secundum hanc incrementi rationem numerus procedat, ut quod aequaliter dividi potest ex aequo tribuat, quod autem superat, quod quidem etiam gratius est, id matri tribuat. Hanc enim maiore studio dignari oportet, quae et parturierit et pepererit et nutrierit, quam eum qui subsicivum voluptatis opus filii procreationem effecit.
     Epilogus. Quae igitur hac sacra pragmatica forma continentur tua gloria in similibus casibus observare studeat. Etenim etiam communem hac de re scribemus legem, tam haec quam alia quaedam insuper statuentes, quae sanctionem necessariam requirere credimus.
     D. V. id. Iun. Cp. <imp.> dn. Iustiniani pp. Aug. anno XIII. Apione vc. cons..
 

  
►  
Sources : Ep. Theod. 162 ; Ath. 18, 4 ;
Anonymus Bodleianus 30, p. 223.