~ NOV.
CLXI ~ DE PRAESIDIBUS ( AD 574 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
Praefatio.
Non tantum legibus quae par est sancire summum bonum est, sed etiam
sancita diligenter servare et ad effectum adducere eosque qui ea violant
idoneis poenis subicere. Quae enim utilitas erit legum, si eae in litteris
contineantur neque commodum per res ipsas atque opera subiectis praebeant ?
Atque scimus imperatorem cum magnum subiectis curam adhibeat saepius
constituisse, ut provinciarum praesides gratis magistratus accipiant,
quo et ipsi pure iis utentes subiectis iustum et aequum impertiant,
et fiscus per subiectorum incolumitatem rerum copia floreat. Sed haec
quidem paulatim in oblivionem devenerunt avaritia devicta eorum qui
magistratus emunt magis quam accipiunt. |
I. Nos
autem leges de his latas renovantes sancimus, ut magistratum gerant
illi qui ex bona existimatione spectati sunt ac plurimam in iustitia
exercenda curam collocarunt, sine donis autem et largitione omni magistratus
suscipiant, et subiectos quidem incolumes indemnesque conservent, publica
vero tributa diligenter expediant, neve vero ipsi aut assessores eorum
aut cancellarii aut domestici aut ullus ex iis qui ad eos pertinent
quidquam auferant a subiectis, nisi in quadruplum (ut leges loquuntur)
quod ab ipsis acceptum est solvere velint, sed contenti sint iis quae
ex fisco et lege ipsis deputata sunt. 1. Deinde
magistratu abituri per legitimos quinquaginta dies in publico versentur,
iisque qui litem intendere velint respondeant. Quodsi lis intra quinquaginta
dies nondum finita sit, si quidem pecuniaria sit, procuratorem dent,
sin autem criminalis, usque ad terminum causae maneant ; iudices
autem, sive magistratus sint sive a praefectis dati, nisi intra viginti
dies a lite coepta eam terminaverint, decem auri libris multentur, cum
lis secundum ea quae modo dicta sunt procedat. 2. Si
qui enim ex illis mala conscientia agitati clam aufugerint et ad sacras
aedes accurrerint, substantia sua exuentur, quae inter eos qui iniuria
affecti sunt, secundum legem et iniuriarum modum dividatur, quemadmodum
acta de ea re edita etiam ex una parte, secundum id quod pridem sancitum
est demonstrent. 3. [Quae pro subiectis
introducta sunt firma maneant :] maneantque nimirum firma etiam
reliqua quae ad utilitatem subiectorum de praesidibus bene ab imperatore
sancita sunt. Quemadmodum autem eos qui ita peccant punimus, ita eos
quoque qui quid per hanc causam ex rebus prohibitis ab iis accipiunt
quadrupli restitutioni subicimus. |
II. Atque
haec ut sanciremus in mentem nobis venit, quod subiectorum prosperitatem
et cultum magni facimus, nec vero redituum inde reipublicae inferendorum.
Etenim una cum magistratuum largitionibus tollimus etiam suffragia quae
imperialibus rationibus ab iis inferebantur, quae quidem magnum pecuniarum
cumulum efficiebant : ut hoc quoque modo res publica salute potiatur
et ad prosperiorem ordinem redeat liberata praestationibus quae ex certo
tempore a nonnullis in detrimentum eius excogitata sunt. Maiestati enim
nostrae unum hoc est studium, ut provinciae et bonis legibus utantur
et in securitate versentur et praesidum iustitia fruantur, utque publica
tributa nullo negotio inferantur. Neque enim aliter res publica servari
potest nisi piis tributis illatis, ex quibus exercitus alitus hostibus
resistit, agrosque et civitates custodit, ac reliqui quoque ordines
commodis iis deputatis fruuntur, et muri et urbes instaurantur et reliqua
omnia procedunt quaecumque ad communem subiectorum utilitatem spectant. |
Epilogus.
Quae igitur nobis placuerunt et per hanc legem declarantur tua gloria
in hac felici civitate consuetis in locis proponet, mittet autem in
provincias quoque solitis mandatis usa, ut omnes sciant, quanta nobis
tam fisci quam subiectorum nostrorum incolumitatis cura sit. <Dat. . . .
Dec. Tiberii Constantini felicissimi Caesaris anno I. ind. VIII.> |
|