~ NOV.
CLX ~ EXEMPLUM SACRAE PRAGMATICAE SANCTIONIS ( AD ? ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
Imperator Iustinianus Augustus Papio. |
Praefatio.
Aristocrates facundissimus pater Aphrodisiensis civitatis et qui in
ea sunt possessores supplices nobis facti sunt, dicentes praedictam
civitatem . . . . . Deinde paucis interpositis : Ac primum quidem illud existimamus, esse qui leges nostras ita accipiant et intellegant, ut inde sibi quemadmodum minime decebat iniuriarum occasiones promant. Edocti enim sumus a patre civitatis, magnam auri summam collectam esse civitati ex legatis a nonnullis civitati Aphrodisiensium relictis, et ne id periret, aliquos eorum qui multum in civitate valerent aurum illud occupasse ea condicione, ut pro eo civitati singulis annis solverent, quod sive quis intributionem sive reditum sive etiam usuras appellare velit, id quidem quod civitatem auferre par est, quamdiu aurum apud eum qui accepit maneat ; tamen qui aurum acceperunt, quoniam constitutionem fecimus, ne ultra duplum creditoribus permittatur exigere debitum, sed ut eo solo contenti sint, dicere, quia ultra duplum solverint, debere legatum civitati perire ; iamque et calefactiones publicarum balnearum quae inde fieri soleant damno affici et opera publica labefactari, atque legem nostram secundum illorum interpretationem civitati detrimentum afferre. |
I. Ilaec
omnia procul a re publica nostra depulsuri sancimus, ut qui aurum ea
condicione acceperunt, ut pro eo pensionem quandam civitati solvant,
ii quamdiu aurum habeant, inferre cogantur singulis annis quod pro eo
constituerint, neve omnino sacra constitutione nostra ad hoc utantur.
Illam enim de creditoribus conscripsimus deque casibus qui nominatim
in ea continentur, praesens vero species illam non tangit, siquidem
magis redituum annuorum quam usurarum praestationi similis est, nosque
ex aequo tam fiscalibus rebus quam civitatibus prospicere decet. Si
quis autem etiam post praesentem sanctionem nostram aliter acceperit
ea quae a nobis sancita sunt, et civitatem dato auro privare voluerit,
et pro universo tempore quantum civitati debet persolvet et duplum reddet,
ut malignae interpretationis iustam remunerationem accipiat : quoniam
cum liceret ei bonum civem se praestare tam improbus est, ut quae ipsum
tulerit patriam iniuria afficiat. Dat. . . . . . . . . . . . . |
|