~ NOV.
XVI ~ DE MENSURA ORDINANDORUM CLERICORUM. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Anthimo sanctissimo et beatissimo archiepiscopo et universali patriarchae. |
<Praefatio>
Legem nuper scripsimus de mensura ordinationum, et ut non competeret
effusas eas esse neque in sanctissima maiore ecclesia felicissimae huius
urbis neque in aliis: quam etiam firmam esse et valere secundum omnem
suam volumus virtutem. Quia vero intentio nobis est adbreviare quidem
ordinationes, hinc autem sanctissimae maiori ecclesiae excellentem expensam
ad mediocrem quandam atque portabilem statuere quantitatem, quatenus
multitudo ei expensarum minuatur, propter hoc omnem circumeuntes viam
et ad praesentem legem venimus, nihil quidem aliter existente priore,
sed ex eius procedente voluntate, adhuc autem amplius sanctissimae maiori
ecclesiae prodesse valentem. |
CAPUT I. |
Sancimus
enim, si in quibusdam sanctissimarum ecclesiarum, quarum ipsa sanctissima
maior ecclesia gubernationem et expensas suscepit, contigerit presbyterum
aut diaconum aut lectorem aut cantorem mori, non alium mox extrinsecus
introduci, sed considerare. quanta est tunc mensura ibidem ministrantium
reverentissimorum clericorum. Et si quidem nondum clericorum minuta
mensura est, sed adhuc abundant, quantum ad id quod superius definivimus
et eum qui vocatur statutus, nullam fieri pro eo ordinationem, donec
numerus in semet ipso restituatur. Si vero deminuta multitudo est, ut
necessitas sit, ne desit statutus, alium pro moriente introduci clericum,
considerare beatitudinem tuam, si quis est in aliis ecclesiis citra
sanctissimam maiorem ecclesiam ex abundanti eiusdem ordinis clericus,
et exinde restituere alium, et non novam facere ordinationem. Sic enim,
dum ex eo, quod plus est, semper hoc, quod defuit, impletur, bona et
deo amabilis imponitur causae mensura, et sic sanctissima maior ecclesia
paulatim debitis liberabitur. Alioquin si quod defuit quidem compleatur
introductionibus extraneis, quod vero plus est non minuatur, et plurimum
et indefinitum transiet tempus, donec omne quod plus est minuatur. |
<Epilogus>
Tua igitur beatitudo ea, quae propter sanctissimarum ecclesiarum utilitatem
recte nobis placuerunt, operi effectuique contradere festinet. Etenim
si quid fiat praeter haec, scire necesse est eum qui contra hanc nostram
legem suscipere ordinationem praesumpserit, nihil hinc utilitatis habiturum,
neque reputabitur reverentissimis oeconomis in hac parte facta sanctissimae
maiori ecclesiae expensa, sed ipsi ex hoc cognoscent damnum, a semet
ipsis hunc suae neglegentiae recipientes fructum. Dat. id. Aug. CP. Belisario v. c. cons. |
|