~ NOV.
CLIX ~ DE RESTITUTIONE FIDEICOMMISSI [ET NOMINE FAMILIAE] USQUE AD QUOTUM GRADUM LOCUM HABET, ET QUIA FAMILIAE: NOMINE ETIAM NURUS CONTINETUR. ( AD 555 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Petro pp. secundo. |
<Praefatio> Tanta
nobis humanitatis cura est, ut neque privatas cognitiones quae videntur
nobis quaestionem excedere iudicialem legibus nostris definire dedignamur,
neque cognitionem privatam excedentem audire in iudicia per circuita
longa litigantes tradere afflictioni Alexander igitur gloriosus suggessit
nobis multotiens. Hierium gloriosae memoriae patrem suum scribentem
testamentum nominibus usum istis: "Volo autem et iubeo meos heredes,
Constantinum quidem virum clarissimum deputatam ei domum cum omni sicut
superius scriptum est coniuncto ei iure, et proastium quod in Cupariis
est cum omni sicut superius scriptum est competente ei iure, et domum
quae in Antiochia cata Mammianum, Anthemium vero dulcissimum proastium
quod in Balcernas est cata Eugenium et Iulianum gloriosae memoriae viros,
et proastium quod in summitate sinus Sostenii est quod quondam cata
Ardaburium gloriosae memoriae, Calliopium vero virum clarissimum proastium
Bytarium sive cata Philotheum, <et> Alexandrum virum clarissimum
proastium quod in Venetis est, non alienari, non per venditionem, non
per donationem, non per commutationem, non aliter quolibet modo, neque
eici neque alienare ipsam domum aut suprascripta proastia a meo nomine
et mea familia. Sed si quidem, <quod> orandum est mihi, fiant
eis filii, et in filiis et nepotibus legitimis aut naturalibus defuncti
sint, relinquere unumquemque eorum quod deputatum est proastium et domus,
tam in adiacentibus huic regiae civitati quam in Antiochiam filiis et
nepotibus singulorum legitimis aut naturalibus: credo enim quod non
deponant neque super naturalibus filiis aut nepotibus meam dispositionem
et voluntatem. Si vero omnino sine filiis omnes aut quidam aut unus
ex eis moriatur (quod absit), volo et iubeo eos qui sine filiis aut
sine filio futuri sunt morituri, restituere superstitibus sive superstiti
eorum fratri suprascriptas domos tam hic quam in Antiochiam, et praemanifestata
quinque proastia cum omni eorum iure et omnibus competentibus indesinenter,
vacante videlicet inter eos de fideicommissis aut legatis satisdatione.
Volo enim et iubeo, non exigere eos ab invicem huiusmodi satisdationes;
praesumentes sive praesumentem praeter meam paternam et amabilem circa
eos intentionem exigere fratres suos aut fratrem satisdationem in prohibitis
alienari rebus omni eos fideicommisso cadere." Et haec quidem in
testamento dixit, scripsit autem et codicillos huiusmodi et in ipsis
usus verbis: "Manifestum igitur facio, quia dudum quidem in scriptis
feci testamentum et quae in eo sunt secundum placitum mihi modum disposui,
et volo et iubeo omnia quaecumque eodem testamento continentur omnimodo
valere, praeter illa sola quae in hoc meo codicillo permuto aut subtraho
aliqua derelicta legata. Volo igitur et iubeo proastium meum quod appellatur
Cuparia, quod in praedicto testamento Constantino viro magnifico filio
meo dereliqui, dari et pertinere perfecto possessionis et dominii iure
Hierio viro clarissimo et {**} meo nepoti, filio Constantini viri magnifici,
in integro ipsum proastium cum omnibus quae in eo sunt praetoriis et
ascensu et descensu {**} omnibus et conductis sive illatis cum conclavi
domuum et ergasteriis et balneo et hortis tam intra quam extra muros,
et hippodromum et quod in eo est hortum et cisternam et omnia omnio
quocumque modo competentia mihi iura super ipso proastio. Dari quidem
volo eundem proastium praedicto viro clarissimo meo nepoti Hierio facto
suae potestatis per emancipationem a suo patre post obitum meum, nulla
data licentia ei viro honesto nepoti meo, sed neque his qui sive ex
hoc testamento sive ex testamento eiusdem viri clarissimi mei nepotis
suscipientibus iura eius vendere aut permutare aut donare alicui aut
quocumque modo alienare ipsum proastium aut partem aliquam ex eo aut
ius propter quod volo eundem proastium sive domum adiacentem intra ianuas
quod ducit circa venerabile oratorium sanctae Theclae manere per omnia
et perpetuo in mea familia et numquam egredi de meo nomine. Volo autem
et iubeo, si contigerit praedictum virum honestum meum nepotem Hierium
mori impuberem, aut post pubertatem sine filiis tamen ex legitimo matrimonio
e progenitis, pervenire et competere sive restituere possessionem et
proprietatem eiusdem proastii sive domus viro magnifico eius patri Constantino
sub eadem condicione, non alienari aliquando de mea familia aut de meo
nomine". In istis quidem ipsum procedere, Hierium vero gloriosissimum
domum, quae in Theopolitis adiacet et ex paterna in eum pervenit successione,
aliis vendidisse personis, eam vero domum quae in hac felicissima civitate,
insuper et per codicillos datum sibi proastium, in quibus omnibus alienatio
interdicta est, Constantino gloriosissimo eius transmittere filio; illum
vero mox praegnantem relinquentem uxorem vita functum rescripsisse testamentum,
per quod disposuit, si non nascantur filii aut natus impubes moriatur,
tam matrem suam Mariam gloriosissimum quam eius uxorem nobilissimam
Mariam in eius vocari successionem. Et quoniam nata filia et ipsa pupilla
et tenera adhuc aetate ex hominibus decessit, in praedictas nobilissimas
pervenire mulieres, reliqua vero substantiae <et> quae in hac
magna civitate sunt domus, insuper et proastium expressim in codicillis
gloriosissimo derelicta sunt Hierio: locum forsitan tam ex testamento
quam ex codicillorum sermonibus adhibere ipse domum et proastium defendere,
solus de Hierii gloriosissimi familia derelictus quae nunc et primum
habens in genere in eo nomine gradum. Sed ii qui pro Maria et Maria
gloriosissimis feminis verba faciebant testamenti quidem verbis nullum
dicebant locum ..... citra Constantinum gloriosae memoriae ex hominibus,
tamquam locum habere [et] utrumque suum perficere, neque cum lege Alexandrum
virum gloriosissimum locum habere ad has, ipsum et alienantem proastium
quod ei derelictum est, super quod alienationem inaequaliter aliis quod
ei pater interdicens competivit; et alios fratrum eius hoc facere, et
nostras leges, quoniam omnes continue in quibus tale aliquid dispositum
est transgredi defuncti voluntatem, omnibus similiter substitutionem
dicere, ut non permutans eis invicem pulsantes multis pro una cognitione
iudiciis subiciantur. Ideo positas nos rememorare leges Alexander vero
gloriosus magis quidem et de propriis alterutrum recte visua est appellare,
super codicillum enim sapientem et de residuis rebus voluntatem suam
defunctum facientem familiae res servari volens, sed in proastio iustioribus
verbis usus: nihil enim recte ei alienationem conferre illas ex imperiali
hoc facere impellenti iussione. Venerabilibus pro his verbis usa est
pars alterutra, tam testatoris interpretantes voluntatem quam nostris
utentes legibus, quae sibi expedire putabant. |
CAPUT I. |
Nos
igitur legis et testamenti interpretationem propositam non sola sententia,
sed lege complecti cognitionis decisionem putavimus oportere, ut tam
praesentem quaestionem decernamus quam reliquis auferamus de huiusmodi
contentionem. Unde subtilius testamentum considerantes verbis ipsis
invenimus heredibus demonstratis filiis alienationem interdictam, quoniam
futuri essent sine filiis fungi vitam, non ulterius vero his qui solum
eis successerint filiis, sed sufficere defunctum usque ad filium stare
interdictionem: si enim et ipsi filios relinquentes moriantur .....
quod relictum est, neque in longiore a filiorum vita alienationis prohibitionem
voluisse facere: codicillum vero in proastio solo factum prohibere et
his qui ex testamento Hierio gloriosae memoriae (iuniore dicimus) res
suscipientibus proastium alienare; etenim istis qui remanserunt velle
defunctum perpetue in familiam manere suam. Ea quidem quae in quaestionem
deducta sunt talia;. |
CAPUT II. |
considerantes
oportere subtilitatis cognitionem in aliis quidem rebus. quae Constantinus
gloriosae memoriae Hierio seniori, de quibus ex testamento factus est
dominus, nihil accipere existimavimus bene surgere quaestionem, vacare
vero in istis actione non Alexandrum solum visum gloriosum, sed et reliquam
omnem familiam, ex testamenti verbis usque ad filios solum stare prohibitionem,
et ipsum Hierii gloriosae memoriae filium, per quos facientes [{**}]
eos Hierii iura qui post eos familiae substituentes partem alienaverunt
quae apud eos, tamquam in substitutionem ex voluntate interdictorum
unius. In proastio vero neque si dominum codicilli Hierium ostendant
gloriosae memoriae, multae nobis visum est plenum esse {**} quattuor
postea generationes huiusmodi in medium deduci quaestionem. Nunc igitur
gloriosissimis feminis Maria et Maria adhuc superstitibus, quas et ipsas
in familia iacendo, nostris legibus et nurus huiusmodi verbis promeritis,
non recte neque competenter Alexander gloriosus a se advenientem instituit
litem; transeundo vero et istorum, quod quattuor iam generationes transisse
videntur, non facere quidem antiquam taliter iudiciis cognitionem tradi,
maxime Constantini filia adhuc pupillaris taliter aetatis functa vita,
ut et si etiam sine testamento ille esset, in matrem eius pervenire
proastium, non ipsius novellae, legi vero utpote facta horum causa,
et nullius Hierii gloriosae memoriae heredibus circa voluntatem peccantibus
eius. Etenim <si> testamentum Constantinus scribens substitutiones
aliquas fecit filia defuncta impubere, attamen nil ex hoc introducitur
magnum et ipsius secundum hoc legis pupillae matri substantiam praebente
testamento circa transitum eam. |
CAPUT III. |
Sancimus
igitur, neque Alexandrum virum gloriosum aut eius filios neque successores
reliquorum Hierii gloriosae memoriae senioris filiorum neque alium quendam
ex omnibus in eius constitutum familia aut contra Mariam et Mariam gloriosas
feminas occasione rerum apud eas constitutarum aut contra alios agere,
apud quos res constitutae sunt nunc aut in quibus futuro pervenerint
tempore, in quibus Hierius gloriosae memoriae prohibens fuit alienationem,
aut omnino quae memorari prohibitione et familiae nomen et aliquod ius
fabricare ex hoc, ut aliis Hierii gloriosae memoriae filiis ipsis alienantibus
et convenientibus sicut et reliquorum alienationibus, et primitus levarentur
et ipsis et successoribus quae possunt actiones competere de hoc, et
aliis quo apprehendentes reliquimus intellectui ad huiusmodi nobis sufficientibus
iudicium et legislationem. Et hanc esse decisionem non praesentis cognitionis
solum, sed et reliquarum, in quibus prohibitionis factae huiusmodi successiones
tantae processerint et heredum ultimus per medium aliquem pupillum successerit.
Tunc enim tempus et exteris a familia primi prohibentis licentiam habebit
ex praesenti nostra lege transmittere res. Communem enim hanc fecimus
legem tam praesentis cognitionis quam post haec evenientium taliter
prohibitionum, tam evenientem nunc dirimentes contentionem quam eas
quae futurae sunt resecantes. |
[Dat.
VI. k. Mai. CP. Imp Iustiniani Aug......] <D. k. Ian. CP. <imp.> dn. Iustiniani <pp. Aug> anno XXIX. pc. Basilii anno XIV. ind. III.> |
|