~  NOV. CLVIII  ~
  
UT DELIBERANDI IUS ETIAM AD IMPUBERES TRANSMITTATUR
 
( AD 544 )
 

    
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).
 
~   
Translated from the Greek   ~

 
 

 
<Idem Augustus . . . . . .>
     Praefatio. Preces nobis recitatae sunt Theclae, quae etiam Mano appellatur, quae declarant Theclam quandam vita defunctam esse relicta filia Sergia impuberem aetatem agente, cumque vix sedecim dies matri supervixisset, filiam obisse in pestilentia quae nuper homines invasit ; atque ea quae nobis supplicavit sororem se patri Sergiae fuisse dicit, Cosmam autem Theclae fratrem hereditatem Sergiae vindicasse eoque nomine litem sibi intendisse ; iam ipsam ne de iis quae non recte haberent controversiam agitaret Iohannem advocatum fori provincialis adisse et de legibus quae hanc causam respicerent sciscitatam esse, illumque in scriptis responsum sibi dedisse quo significaret Sergiae hereditatem ad ipsam deferri ; propterea igitur se iudicem causae ipsum elegisse Iohannem, cum Cosmae partes ageret Asclepius quidam scriniarius magisterii militum per Orientem ; sed sententiam protulisse Iohannem contrariam iis quae in scriptis respondisset, usum ad sententiam lege Theodosii divinae memoriae, quae dicit non posse eum qui nondum septem annos natus sit maternam hereditatem adquirere, nisi tutorem habeat, sed ad illos eam deferri quibus competitura erat si defunctus impubes ad hereditatem a legibus vocatus non esset, neque haec ille tantum in sententia dixit, sed etiam adduxit eam quae nobis supplicavit ut pacta sententiae congruenter iniret eademque ipse rursus Asclepio, qui pro Cosma causam agebat, suggessit : itaque illa petiit a nobis, ne ipsam ita iniuria affici patiamur, praesertim cum et lex in codice qui a nobis nomen habet posita sit, quae iubeat eum qui fari possit hereditatem quoque maternam recte adquirere, et rursus alteram nos legem tulerimus, quae velit ut si quis hereditate ad ipsum delata, antequam eam vindicet vel contrariam de ea proferat sententiam, de vita decedat, ad heredes suos de hac hereditate ius deliberandi transmittat ; legem enim nuper a nobis latam, quae eundem in hereditatibus ordinem adgnatis et cognatis tribuat, in hac causa locum non habere, quippe quae antiquior sit eo die ex quo lex illa valere iussa est.
     I. Sancimus igitur, ut gloria tua, si haec ita se habere compereris, supplicanti auxilium ferat eique legem nostram servet, quae ius deliberandi ei praebet, quippe cum Sergia antequam annus praeteriret post matrem suam mortua sit, atque volenti vindicare matris Sergiae hereditatem praebeat. Neque enim quisquam discrepare inter se dicat Theodosii piae memoriae legem et nostram, cum et in eodem libro positae sint et nos in eo nihil contrarii positum esse per constitutionem quam de eo protulimus affirmaverimus. Sed valeat quidem lex nostra in praesenti causa iisque quae simites sunt ei de qua quaeritur, valeat autem Theodosii divinae memoriae lex in quibus annus praeteriit ac deliberandi tempus elapsum est. Pacta enim post sententiam conscripta cum libero, qui ne adquirere quidem possit inita manifestum est Cosmae nullam actionem dedisse de iis quae in illis confessa sunt.   D. prid. id. Iul. CP. <imp.> dn. Iustiniani pp. Aug. anno XVIII. pc. Basilii vc. anno III.
 

  
►  
Sources :  Ep. Theod. 158 ; Ath. 9, 13 ; summarium exhibet schol. Epitomae 3, 16, p. 301 Zach.