~  NOV. CLVII  ~
  
DE COLONIS QUI IN ALIENIS PRAEDIIS NUPTIAS CONTRAXERUNT
 
( AD 542 )
 

    
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).
 
~   
Translated from the Greek   ~

 
 

 
Imperator Iustinianus Augustus Lazaro comiti Orientis.
     Praefatio. Ex iis quae diverso modo ad nos relata sunt comperimus delinqui aliquid in Mesopotamia et praeterea in Osroena provincia indignum temporibus nostris. Consuetudinem enim apud illos esse, ut qui ex diversis praediis orti sint nuptias inter se contrahant, nunc vero dominos conari nuptias dissolvere iam contractas vel liberos inde natos a parentibus abstrahere, atque inde omnes illorum locorum colonos misere affligi, dum viri et mulieres per vim separentur, proles autem ab iis qui eam in lucem produxerunt abstrahantur, et rem sola nostra indigere providentia.
     I. Sancimus igitur, ut in posterum quidem praediorum domini colonos, quicumque ad eos ex lege pertinent, quomodo voluerint custodiant, ne cum iis qui ex aliis praediis orti sunt nuptias contrahant ; nuptiae vero adhuc contractae ratae sint, neu quisquam possit eos qui iam coniuncti sunt secundum morem qui antea obtinuit divellere, aut cogere ut terram ad ipsos pertinentem colant, sed ne liberos quidem a parentibus abripere nomine condicionis colonariae. Sed etiam si quid forte eiusmodi iam factum est, id quoque emendabis et restituendum curabis, sive liberos abripi contigerit sive etiam mulieres, a parentibus dicimus et coniugibus : ut qui eiusmodi posteriore tempore quid facere audeat, etiam de ipso praedio periclitetur. Verum matrimonia a metu nunc imminente liberentur, habeantque parentes liberos ex hac nostra iussione, neve possint praediorum possessores rem subtiliter perscrutari et aut matrimonio iunctos aut liberos abstrahere : qui enim quid eiusmodi facere conetur, etiam de ipso praedio periclitabitur, cui scilicet colonos vindicare conatur.
     Epilogus. Quae igitur nobis placuerunt et per hanc sacram pragmaticam formam declarantur tua magnificentia et obtemperans tibi officium et qui pro tempore eundem magistratum gesturus est ad effectum adducenda et observanda curet, cum trium librarum auri poena unicuique immineat qui haec violare temptet. Dat. k. Mai. CP. <imp.> dn. Iustiniani pp. Aug. anno XVI. pc. Basilii vc.
 

  
►  
Sources :  Ep. Theod. 157 ; Ath. 18, 6.