~ NOV.
CLVI ~ DE PROLE COLONORUM DIVIDENDA ( AD ? ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
<Idem Augustus . . . . . . .> |
Praefatio. Qui
negotia sanctissimae Apamensis ecclesiae gerunt docuerunt nos, colonos
qui ad alios aliquos pertinerent se colonis suis mulieribus coniunxisse
liberosque procreasse, et petierunt, ut sibi restituerentur et coloni
et eorum liberi ventrem maternum sequentes. Sed cum haec petant nescire
videntur, quid constitutio nostra quae nuper prodiit sibi velit. |
I. Nam
si qui liberi adscripticiis se coniungant, secundum rationes in constitutione
comprehensas infantes matrem sequuntur, unde ad libertatem non perveniunt ;
si vero coloni sint, non amplius constitutioni illi omnino locus est,
sed quemadmodum nuper decrevimus et sanximus, proles dividitur. Atque
si quidem aequalis est numerus natorum, in duas partes dividitur, sin
autem inaequalis vel etiam unus solum est natus, tum quod plus est venter
habet, quoniam etiam magis laboravit. Et unus quidem si est filius matrem
sequitur, sin tres sunt, duo vel duae erunt matris, unus autem domini
paterni sequetur dominium, atque ita semper quod superat, sicut ante
diximus, venter habebit. Et secundum hoc Apamenses quoque prolem dividendam
esse cognoscant, ut quod per multa tempora in controversia positum erat
intellegant sub legislationem nostram redactum esse. |
|