~  NOV. CLV  ~
  
UT MATRES TUTELAE RATIONIBUS OBNOXIAE SINT.
 
( AD 533 )
 

    
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).
 
~   
Translated from the Greek   ~

 
 

 
Imperator Iustinianus Augustus Belisario <magistro militum>.
     Praefatio. Supplicationem Martha femina clarissima maiestati nostrae obtulit qua continebatur, Sergio magnificae memoriae patre suo defuncto ipsam quidem tenera admodum aetate relictam esse, tutelam autem suam Auxentiam feminam clarissimam matrem suam suscepisse testatione in actis deposita ad secundas se nuptias non venturam, et praestito iureiurando legibus nostris ea de re constituto res administrasse, his autem ab ea gestis, quasi neque iusiurandum ullum ab ea praestitum esset et substantia relicta vilis atque contemnenda esset, pauca quaedam in inventario ab ea confecto notata esse ; postea vero secundas eam nuptias amplexam esse tutore sibi Petro designato, atque duos ex secundo matrimonio habuisse liberos, unde cum parum bene adversus se affecta esset, tutorem ab ea institutum ab administratione removisse, cum ipsa vix tertium decimum annum ingressa esset sibique persuasisse ut curatorem secundae aetatis peteret, item ilico persuasisse ut pactionem cum ipsa conscriberet atque omni actioni quae secundum leges tutelae rationum nomine sibi competere posset per talem pactionem renuntiaret, tametsi etiam tum in cubiculo esset nec quicquam intellegeret eorum quae gererentur : neque enim fieri potuisse, ut quae apud illam maneret nec cuiquam verbum facere posset de iis quae adversus ipsam agerentur, etiamsi damnum sibi inferri sensisset, quicquam eorum faceret quae prohibere possent consilia ad ipsius insidias agitata ; cum autem tempus efficeret ut iam quae adversus se agitata essent sentiret, se quidem admonitionibus usam esse apud matrem, ne iis quae contra se acta essent abuteretur, sed ut quae matrem decerent erga se praestaret, atque paternorum bonorum sibi restitutionem faceret quemadmodum legi placeret ; illam vero liberis ex secundo matrimonio natis totam deditam nullo pacto eiusmodi orationes admisisse, quin e contrario sacram nostram praetendisse legem, qua contineatur non posse se contra ipsam restitutionis iure uti : quamquam ea lex nihil eiusmodi sanciat de matribus quae liberorum suorum tutelam suscepissent et secundas nuptias amplecterentur, sed aliis de terminis et modis a pietate nostra pronuntiata sit. Atque propterea supplicationem nobis obtulit, quo et consilium sacrae legis manifestum atque extra dubitationem positum redderemus, neve iis quae eadem continentur abutens Auxentia mater sua res a patre relictas in proprium lucrum converteret.
     I. Cum igitur haec supplicatio contineret, merito ad hanc sacram pragmaticam formam respeximus, qua sancimus, ut quoniam sacra lex nostra nullam mentionem facit earum quae tutelam liberorum suorum susceperint et secundas nuptias amplexae sint, non liceat Auxentiae feminae clarissimae eadem sacra lege nostra uti cum propter praedictas causas tum quod actorum confectio, ex qua tutelam Marthae filiae suae suscepit, comprobat eam iusiurandum legibus constitutum praestitisse se secundas nuptias non esse inituram, et contempto iureiurando coniunxisse se secundo viro, liberisque ex eo susceptis effecisse ut pactionem de restitutione rerum Martha clarissima ipsius filia sibi exponeret. Sancimus autem, ut Martha femina clarissima possit omnem habere facultatem iure in integrum restitutionis utendi, praesertim cum etiamnunc se vigesimum quintum aetatis annum nondum ingressam esse dicat : ne ullo modo ei obiciatur sacra lex a nobis lata, quae sancit non posse liberos contra parentes suos nec libertos contra patronos suos in integrum restitutionis iure uti, propterea quod de iis qui liberorum suorum tutelam susceperint illa lex nihil exponit, e contrario vero altera quoque sacra lex nostra postea prodiit quae sancit, ut tutores qui instituantur non aliter minorum tutelas suscipiant quam si tempore designationis suae testationem deposuerint se minores indefensos non relicturos, et si etiam matrem liberorum suorum tutelam suscipere contingat, ipsa quoque hoc faciat atque omnibus tutelae rationibus obnoxia sit, et si alterum liberis suis designare tutorem voluerit, periculo suo et rerum suarum id faciat. Itaque hic quoque omnibus modis convenit, ut Martha femina clarissima, si quidem comprobaverit non praeterisse tempora intra quae restitutionis condiciones ipsi competunt, et restitutione utatur et reliquis omnibus per quae leges nostrae iis qui imperfectae sunt aetatis omnem veniam et opem praestant. Etenim maiestas quoque nostra sancit, ut servetur reverentia quae parentibus a liberis debetur omnisque honor et cultus, dummodo nullum ab ipsis damnum illis inferatur ; parentes vero liberos ex priore matrimonio natos negligere nec fas esse iudicamus neque alioqui convenire ut res quae ex paterna substantia ad eos perveniant eiusmodi matres possint in suum vel eorum qui secunda vice ipsis coniuncti sunt vel liberorum ex eiusmodi matrimoniis procreatorum lucrum convertere.
     Epilogus. Quae igitur nobis placuerunt et per hanc sacram pragmaticam formam declarantur tua gloria simul cum beatissimo archiepiscopo urbis Theopolitanae ad opus effectumque adducere studeat.
     D. k. Febr. CP. dn. Iustiniano pp. Aug. <III.> cos.
 

  
►  
Sources : Ep. Theod. 155 ; Ath. 13, 3
.