~  NOV. CLIV  ~
  
DE IIS QUI IN OSROENA ILLICITAS NUPTIAS CONTRAHUNT.
 
( AD ? )
 

    
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).
 
~   
Translated from the Greek   ~

 
 

 
Imperator Iustinianus Augustus Floro comiti sacrarum rerum privatarum.
     Praefatio. Mirus quidam rumor ad nos pervenit, eos qui Mesopotamiam et Osroenam provinciam incolunt, audere illicitis nuptiis se iungere, atque romanas leges violare et poenas in iis intentatas tam veteres quam novas, qui cum ad vicinarum gentium mores respiciant, in illicitas atque prohibitas nuptias incidant. Nos igitur horum quidem nihil omnino credidimus : neque enim existimamus homines qui rei publicae nostrae pars sunt eiusmodi quid agere audere atque progeniem suam dedecore afficere et nomina confundere.
     I. Quare et in ea inquirere, et si quid eiusmodi factum esset, delinquentes ad extremum supplicium trahere voluimus. Verum quoniam et longum tempus est neque eiusmodi delictum commissum esse credimus, si tamen quid eius generis contigerit, praeteritum quidem, quocumque se modo habeat, iis qui Osroenam et Mesopotamiam provincias incolunt indulgemus propter invasiones in eas vario modo factas, et maxime quia agrestis multitudo ut plurimum haec delinquere dicitur, idque in ea quae nunc est condicione manere sinimus, cum nihil eorum curiose perscrutemur quae usque ad novellam nostram sacram constitutionem hac in re forte peccata sunt, sed ut omnem huiusmodi de hoc inquisitionem adversus personas et res quae ad incolas earundem provinciarum pertinent prohiberi sanciamus. Post legem vero nostram nuper hac de re latam si quis quid eiusmodi facere ausus fuerit vel etiam audeat, eum extremis suppliciis subici volumus, sciatque is nos in pecuniariis poenis non substituros, sed et ipsum et uxorem et liberos ex illicitis nuptiis natos post nostram, uti dictum est, sacram constitutionem persecuturos esse, et de capite periculum et de bonis poenam iis inflicturos, nulli parcentes nec si maioris nec si minoris sit condicionis aut fortunae aut sacerdotii (hoc enim etiam magis importunum est), sed in omnes pariter animadvertentes solitum et Romanis legibus dignum ordinem esse servaturos, cum non solum substantiae partem auferamus, sed etiam totam substantiam et partem corporis, et si quidem vel importunius contractas deprehenderimus illicitas nuptias, forte etiam ipsam animam : ita ut nemo effugere possit ad vicinorum in peccatis exemplum sequendum. Recta enim et quae decent sapere oportet ceterosque ad talem aemulationem excitare, nec vero ipsos quae contra leges sunt agere et ad mutuam imitationem confugere. Haec igitur custodiri volumus in praedictis provinciis, ut tam civiles quam militares magistratus hoc custodiant efficiantque ut poenae delinquentibus imponantur. Hoc ipsum autem iis qui in provincia sunt ex praecepto tuo a propriis magistratibus per edicta manifestum fieri volumus, nisi ipsi quoque extremis poenis subici velint et administrationum et bonorum amissioni, si quid horum neglexerint.
     Epilogus. Quae igitur nobis placuerunt et per hanc sacram pragmaticam formam declarantur tua gloria ad opus effectumque adducere studeat.
     Dat.  . . . .
 

  
►  
Sources : Ep. Theod. 154 ; Ath. 11, 6
.