~  NOV. CLIII  ~
  
DE INFANTIBUS EXPOSITIS.
 
( AD 541 )
 

    
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).
 
~   
Translated from the Greek   ~

 
 

 
Idem Augustus Eliae gloriosissimo praefecto Illyrici.
     Praefatio. Crimen a sensu humano alienum, et quod ne de barbaris quidem ullis referri fidem habet, Andreas deo carissimus presbyter et apocrisiarius sanctissimae Thessalonicensium ecclesiae nobis nuntiavit, esse qui infantes ex utero prodeuntes statim abiciant et in sanctis ecclesiis eos relinquant, deinde eosdem postquam a piis hominibus educationem et alimenta impetrarint vindicent et servos suos esse pronuntient, atque cupiant suae crudelitati hoc addere, ut quos in ipsis vitae primordiis morti tradiderint, eos adultos privent libertate Quoniam igitur eiusmodi indignitas multa simul complectitur crimina, caedem et calumniam et quaecumque quis in eiusmodi facinore facile recensuerit, oportebat eos qui haec talia committerent, vindictam ex legibus statutam non effugere, sed quo ceteri moderatiores fierent, extremis poenis subici, quippe qui per impudentiam actionis sua ipsi crimina deferrent. Quod quidem in posterum custodiri iubemus.
     I. Quoscumque igitur eum in modum in ecclesiis vel vicis vel aliis locis abiectos esse probatum fuerit, eos omnibus modis liberos esse iubemus, etiamsi actori certa aliqua probatio suppetat, qua eiusmodi personam ad suum dominium pertinere ostendat. Nam si legibus nostris praeceptum est, ut servi aegrotantes a dominis neglecti et quasi desperata eorum valetudine a possessoribus curatione digni non habiti omnino in libertatem eripiantur, quo tandem modo eos qui in ipso vitae principio aliorum hominum pietati relicti atque ab iis enutriti sunt in iniustam servitutem trahi patiemur? Verum his et sanctissimum civitatis Thessalonicensis archiepiscopum et sanctam dei ecclesiam sub ipso constitutam et gloriam tuam opem ferre et libertatem iis vindicare sancimus ; neve poenas ex legibus nostris statutas effugiant qui haec agunt, utpote qui omni inhumanitate et crudelitate referti sint, quae omni homicidio tanto peior est quanto miserioribus eam inferunt.
     Epilogus. Quae igitur nobis placuerunt et per hanc sacram formam declarantur gloria tua et qui pro tempore eundem magistratum suscepturus est et officium vobis obtemperans ad opus effectumque adducere atque custodire studeat. Etenim poena quinque librarum auri imminebit iis qui haec violare temptent aut violari patiantur.
     Dat. prid. id. Dec. CP. <imp.> dn. Iustiniani pp. Aug. <anno XV.> Basilio vc. cons.
 

  
►  
Sources : Ep. Theod. 153 ; Ath. 18, 7 ; Anon. Bodleian. 26 ap. Zachariae  Ἄνέχδ. p. 222
.