~ NOV.
CLII ~ NE SACRAE FORMAE QUAE DE PUBLICIS PROCEDUNT ALITER VALEANT NISI SI GLORIOSISSIMIS PRAEFECTIS PRAETORIO INSINUATAE EUERINT VEL INSINUENTUR ET INDE CONFIRMENTUR. ( AD 534 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
Idem Augustus Iohanni gloriosissimo praefecto Praetorio. |
Praefatio.
Cum deo auxiliante nobis magna cum diligentia res imperii a domino deo
nobis concrediti administrare studeamus, non aliter valere iubemus formam
de publicis ad magnificentissimum ducem vel etiam augustalem vel ad
clarissimos provinciarum praesides factam, nisi si prius iudicio tuae
sublimitatis insinuata sit, quae vero insinuatae non sint nullam vim
habere. Absurdum enim est, sacram formam publicarum nomine factam non
prius sedi sublimitatis tuae insinuari, atque ita demum ad magnificentissimum
ducem vel augustalem vel ceteros provinciarum praesides mitti. Nam eiusmodi
sacras formas sedi sublimitatis tuae insinuatas ita demum in provincias
mitti et ad effectum duci oportet. |
I. Si
quid igitur hucusque ad detrimentum rei publicae factum est, hoc irritum
esse iubemus, sancientes, ut in posterum quaelibet sacra pragmatica
forma (sive ad Augustalem sive ad ducem sive ad ceteros provinciarum
praesides rerum publicarum nomine, sicuti dictum est, fiat), omnino
iudicio sublimitatis tuae insinuetur, atque ita in provincias mittatur
praefixa additis praeceptis, uti dictum est, sublimitatis tuae. Itaque
quaecumque sacrae formae non ad detrimentum rei publicae fiunt, eas
et suscipias et praemittas praeceptis, atque mittantur a sublimitate
tua in provincias, ut ad effectum adducantur ; quaecumque autem
ad detrimentum rei publicae per obreptionem fiunt, eiusmodi quidem sacras
formas suscipiat sublimitas tua, neque tamen quae in illis continentur
faciat, priusquam ad nos rettulerit, ut si quid forte ad detrimentum
rei publicae factum est, id emendetur. Quaecumque igitur sacra pragmatica
forma publicorum nomine facta sedi sublimitatis tuae insinuata non fuerit,
eam nullo tempore valere volumus. |
D.
k. Iun. CP. dn. Iustiniano pp. Aug. <IV.> et Paulino vc. coss. |
|