~ NOV.
CLI ~ NE CURIALIS AUT OFFICIALIS SISTATUR AUT IN IUS DEDUCATUR SINE IMPERIALI IUSSU PRAEFECTIS INSINUANDO. ( AD ? ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
Idem Augustus Iohanni gloriosissimo praefecto praetorio. |
Praefatio.
Relatio nobis missa est sublimitatis tuae, qua dicitur non debere ex
diversis iudiciis curiales vel officiales aut in hanc felicem civitatem
duci litigaturos aut in aliam mitti, suepe autem etiam sacras nostras
iussiones proferri quae id velint ; ac petiisti, ut sacra pragmatica
forma id prohiberetur, ne ullus officialis vel curialis neve ex alia
in aliam provinciam ducatur neve ad hanc felicem urbem trahatur, si
vero sacrae hac de re conficiantur litterae, ut eae iudicio tuae sublimitatis
insinuentur et decreta congrua accipiant. |
I. Nos
igitur quamquam omnem in ius deductionem et exhibitionem aversamur,
tamen si quid eiusmodi agi necesse sit, nulli ex magistratibus nostris
nisi sedi tuae permittimus ut officialem vel curialem ad hanc felicem
urbem duci iubeat, nisi sacra iussio fiat quae id nominatim praecipiat,
quam tuam quoque sublimitatem nosse par est, neque contra sententiam
tuam illum in ius duci, propter fisci utilitatem, ne forte inde qui
publica administrant cum in ius abstrahantur hanc arripiant copiam fraudis
faciendae publicis. |
Epilogus.
Tua igitur sublimitas quae nobis placuerunt et per hanc sacram formam
nostram declarantur ad opus effectumque adducere studeat. |
Dat.
XVII. <kal. . . . . . . .> |
|