~  NOV. CL  ~
  
DE RAPTIS MULIERIBUS ET QUAE RAPTORIBUS NUBUNT.
  
( AD 563 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
In nomine domini nostri Iesu Christi Imperator Caesar Flavius Iustinianus Alamannicus Gothicus Francicus Germanicus Anticus Alanicus Uuandalicus Africus pius felix inclitus victor
ac triumphator semper Augustus Leoni.
     <Praefatio> Legis interpretationem culmini tantum principali competere nemini venit in dubium, cum promulgandae quoque legis auctoritatem fortunae sibi vindicat eminentia. Meminimus itaque pro raptu mulierum, sive iam desponsatae fuerint vel maritis coniunctae sive non, vel etiam si viduae sint, legem antea posuisse, et capitis subiecisse supplicio non tantum raptores, verum etiam comites eorum nec non et alios qui eis auxilium tempore invasionis contulisse noscuntur et non tantum parentibus mulierum, verum tamen consanguineis etiam et tutoribus, et curatoribus huiusmodi dedisse per eandem legem vindictam, et praesertim poenis locum dedisse, si iam nuptae.vel desponsatae mulieres rapiantur, cum non solum raptus mulieris verum etiam adulterium per huiusmodi temeritatem committitur. Et super alias poenas rapturis etiam nec non aliorum qui cum eo fuerant patrimonium raptae mulieri vindicari per eandem legem praecepimus, ut dotis etiam marito legitimo dandae copia per raptoris ei ministraretur substantiam. Illud quoque specialiter adiectum est, ut nulla sit mulieri vel virgini raptae licentia raptoris se subdere matrimonio, sed cui parentes voluerint, excepto raptore, legitimo matrimonio copulari, nullo modo nullo tempore licentia mulieri raptae permissa raptoris se coniungere matrimonio: sed parentes etiam, si tali consenserint matrimonio, deportari praecepimus. Sed mirati sumus, quod conati sunt aliqui dicere raptam mulierem sive volentem sive nolentem, etsi raptoris amplexa sit matrimonium contra nostrae constitutionis tenorem. debere tamen raptoris eam habere substantiam vel quasi legis praemium vel ex testamento forte, si hoc factum contigerit. Qui enim talia dicere praesumpserunt, praedictae legis seriem intellegere non potuerunt. Qui enim tale stare matrimonium, etsi rapta voluerit, prohibuimus et ob hoc parentes raptae mulieres deportationis poenae subiecimus, si huiusmodi consenserint matrimonio, quomodo raptas mulieres raptorum eligentes concubitum praemiis honorassemus raptae mulieri datis? Superfluam igitur eorum dubitationem vel in posterum resecantes priorem legem per praesentem interpretari censuimus.
CAPUT I.
     Sancimus itaque, id rapta mulier, cuiuscumque sit condicionis vel aetatis, raptoris nuptias eligendas esse censuerit, parentibus praesertim non consentientibus, nec ex beneficio legis nec ex testamento raptoris hereditatem accedere iubemus vel quocumque modo substantiam vindicare, sed praemium quod per legem nostram raptae mulieri datum est, ut raptoris et eorum qui auxilium ei tempore invasionis praebuerint substantiam vindicet, hoc ad patrem vel ad matrem, si ambo vel si unus supersit, qui nuptiis specialiter non probantur consensisse, ex tempore raptus ipso iure transferri, et patrimonium raptoris non iam raptam habere mulierem quam coniugio se raptoris inquinare non piguit, sed in personas transferri quas superius nominavimus eorum non consentientes coniugio. Nam nefarios huiusmodi coitus poenis corrigi, non praemiis competit honorari. Quodsi parentes iam decesserunt vel huiusmodi sceleri consenserunt, substantia raptoris atque aliorum qui facinoris fuerunt participes fisci viribus vindicetur Quam interpretationem non in futuris tantummodo casibus, verum etiam in praeteritis valere sancimus, tamquam si nostra lex ab initio cum interpretatione tali promulgata fuisset, Leo parens carissime atque amantissime.
     <Epilogus> Quae igitur per hanc legem nostra statuit aeternitas, celsitudo tua effectui mancipari observarique praecipiat. Vale Leo parens karisime atque amantissime.
     Dat. XII. kal. Iun. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXXVII. pc. Basilii vc. anno XXII.
 

  
►  
Sources : Auth. CXXXII ; Coll. IX, tit. 13
.