~ NOV.
XV ~ DE DEFENSORIBUS CIVITATUM. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus A. Iohanni pp. secundo. |
<Praefatio>
Nisi velociter revocemus curam defensorum per competens officium, nec
ipsam ulterius antiquorum nominum habebimus veritatem. Aliis siquidem
alia data sunt ab antiquitate nomina significativa aperte rerum, hoc
autem defensorum nomen pure demonstrat antiquitatem aliquos praeposuisse
rebus, quatenus ex omni eas iniustitia vindicarent liberas. Siquidem
et propter hoc paterna voce defensores eos vocamus, quatenus eripiant
malis iniustitiam patientes. Nunc autem hoc defensorum valde conculcatum
est <in> multis nostrae reipublicae partibus, et ita contemptum,
ut in iniuria quidem potius quam in qualibet iaceat honestate. Siquidem
fiunt quidem viri obscuri, decreta vero super eis misericordia magis
quam electione conficiuntur. Quibus enim non est victus et vita sufficiens,
isti defensorum emendicantes ordinationem ad hanc accedunt curam, et
pro alio quodam lusu iudicum subiacent voluntatibus. Denique removent
eos, quando voluerint, aut nihil aut parvissimum delinquentes, et alios
in illorum provehunt officium, quasi loci servatores eos defensorum
facientes, et hoc in anno frequenter in pluribus hominibus agentes,
ut et officiales et civitatum iudices et harum habitatores in novissimo
contemptu defensorem habeant. Quae vero aguntur ab eis ad instar non
actorum sunt. Nisi enim imperaverint provinciarum iudices, nequaquam
praesumunt quaedam gesta monumentorum conficere apud semetipsos per
omnia servientes eis defensores et illorum nutibus intendentes solis.
Si vero quaedam conficiantur, primum quidem etiam haec venumdant, deinde,
cum nullum habeant archivum, in quo gesta apud se reponant, deperit
quod conficitur, et nequaquam invenies apud eos plurimorum temporum
poni monumentum ullum penitus, sed ad heredes eorum aut alias successiones
his monumentis egentes gesta quaerunt, et horum quae quidem inveniunt,
nulla fide sunt digna, alia vero etiam pereunt et in tantum cadunt,
ut in similitudine non actorum sint. Nos igitur quoniam de iudicibus
bene disposuimus et maiores potestates eorum in gentibus fecimus, et
procul ab eis est inspectio civitatum, propterea credidimus oportere
etiam de defensoribus constituere. Fit enim sic congruentia utilis,
si iudicum sumant officium civitatum defensores, et provinciae praeses
videbitur quidam iudex esse potius iudicum et ex hoc honestior praecedentium
apparere; quanto enim quilibet praeest melioribus, tanto maior ipse
et honestior est. |
CAPUT I. |
Interim
illud prius sanciendum est, ut nulli omnium sit licentia defensoris
ordinationem declinare, sed invicem universi nobiliores civitatum habitatores
hoc ministerium eis adimpleant; hoc enim et prioribus temporibus valuisse
et in republica gestum didicimus. Nulli, nec si honoratus sit magnificentissimorum
illustrium dignitate, hoc declinare concedimus, nec si militiam habeat
honestam neque si proferat privilegium suum ex divinis formis, vel si
pragmatici sint collati; sed secundum circulum habitatoribus civitatis,
quorum aliqua ratio est, hoc implentibus, et dum circulus expletur,
rursus revertentibus ad sollicitudinem et civitati per praedictam curam
ministrantibus: ut in unaquaque civitate defensor iudex potius quam
defensor esse videatur, decreto quidem cum iureiurando factus omnium
possessorum in illa civitate consistentium, sed non in hac urbe degentium;
1. iusiurandum vero praebens, quia omnia secundum legem et ius aget omnium communiter, confirmandus autem, sicut nunc, ex praecepto gloriosissimorum nostrorum praefectorum, in biennio vero administrans solo, et removendus a cura. Non habente licentiam clarissimo provinciae iudice removendi eum, sed si quid videtur agere non recte, nuntiare ad gloriosissimos praefectos, ut inde ei fiat curae privatio, unde etiam datur. |
CAPUT II. |
Nulla
existente licentia administratori aut ipsis defensoribus vices agentes
defensorum facere, sed etiam hoc omnibus eis interdicimus modis. Sed
neque proprios vices agentes per civitates clarissimos iudices destinare
nisi ipsos defensores, quos iudicum officium complere in civitatibus
volumus; ipsosque in omnibus diligentiam adhibere civitatibus, in quibus
sunt. |
CAPUT III. |
Et
agi apud defensores testamentorum insinuationes et donationum et quidquid
talium est monumentorum proprium; non valente clarissimo provinciae
iudice prohibere quod agendum est, aut praecipere quia non velit aliquid
agi aut actum non edi. Non enim huiusmodi alicuius ei omnino potestatem
damus, absurdissimum aestimantes necessariis rebus cadere homines propter
iudicum forte irrationabiles nutus atque praeceptiones: sed etiam agere,
quaecumque voluerit, et edere, et licet quod agitur tangat provinciae
praesidem aut quemlibet potentum, neque hoc prohibere. Oportet etenim
sic agere eos qui in administrationibus sunt aut in qualibet potestate,
non ut prohibeant quaedam fieri contra. se gesta., sed ita inculpabilem
suum praebeant modum, ut nulli detur tempus querimoniarum adversus eos.
Et sive adfuerit civitatibus iudex sive non, nequaquam prohibeatur quispiam
agere apud defensores quaedam monumenta in quibuscumque voluerit, praeter
illa sola, quae iurisdictione egent et ex ipsa iudicum auctoritate pendent. 1. Deinde eos qui et publicas exactiones habent civitatum defensoribus omnibus modis auxiliari, et si opus fuerit occasione contemptus contumacium tributariorum monumenta conficere, et hoc fieri velociter, et interesse, ut inornate agentes videant, et his ipsis testimonium perhibere, vel publicum removere tumultum: et absolute iudicum obtinere ordinem, et maxime quando absunt. Et officiales provinciae, quicumque in civitate sunt illa in qua defensor est, oboedire illi et adiuvare: ut absentibus praesidibus gentium nihil videatur deesse civitatibus sub illorum praesentia. Ex provinciali autem officio habere et exceptorem eis ministrantem et duos officiales, qui ea quae ab eis decernuntur adimpleant. 2. Et iudicare in causis omnibus pecuniariis usque ad aureos trecentos: non valentibus nostris subiectis trahere sibimet obligatos apud clarissimos provinciarum iudices, si usque ad praedictam trecentorum solidorum quantitatem lis consistat. |
CAPUT IV. |
Sed
neque pro hoc ipso actores amplius aestimare litem, ut conterant reos
et non civitatis defensori, sed provinciae deferant iudici. Sed si quid
tale egerint et sententia manifestet minorem litem esse trecentorum
aureorum et studio auctam, ut apud provinciae iudicem et non civitatis
defensorem examinaretur, solum actorem omni litis subdi dispendio. |
CAPUT V. |
Et
a defensoribus appellationes ad ipsos ferri iudices. Si vero egerint
aliquid iniuriosum circa defensores officiales, tunc provinciarum praesides
ulcisci et castigare officiales. Licentiam enim damus defensoribus,
si hoc neglexerint gentium praesides, sedi tuae eminentiae haec nuntiare,
ut inde detur auxilium eis et vindicta competens: et revera defensores
eos esse contra delinquentes, habentes iudiciariae [claritatis] honestatis
imitationem. 1. Et si cadere contigerit civitatis defensorem, mox ad alium ferri decretum, qui ex circulo vocatur, cum dudum dicto iureiurando, et suscipere quidem mox curam, decretum vero nuntiari et confirmari a tuo culmine; et nequaquam defensoribus vices agentes, sicut praediximus, dari, ne rursus priori confusioni demus quasi rationabilem occasionem. 2. Praecepta vero faciat tua eminentia per unamquamque provinciam, ut in civitatibus habitatio quaedam publica distribuatur, in qua conveniens est defensores monumenta recondere, eligendo quodam in provincia qui horum habeat custodiam: quatenus incorrupta maneant haec et velociter inveniantur a requirentibus, et sit apud eos archivum, et quod hactenus praetermissum est in civitatibus emendetur. |
CAPUT VI. |
Quia
vero etiam defensores civitatum extra omne commodum fient, et pro decretis
eorum, si quidem civitates maiores <sunt>, quattuor solummodo
dabuntur aurei foro tuae sublimitatis, si vero minores, tres, sicut
iam dudum nostris constitutum est legibus. Si vero quaedam salaria habent
publica, etiam haec secundum consuetudinem percipient. 1. Audient quoque leviora crimina et castigationi competenti tradent, et eos, qui maioribus criminibus capiuntur, detrudent in carcerem et mittent ad provinciae praesidem. Sic enim fruitur civitas unaquaeque cura iudiciali, et omnis gens sub maiori constituta iudice maiorem sentiet providentiam; et recidentur plurimae iudicum curae, cum civitatum defensores in semetipsis eas imponunt et levigant praesidum, quas pro omnibus habent, sollicitudines, ipsi particulariter removentes ea, quae vim patientibus inferuntur, aut dubitationes solventes, et honestos, sicut saepe dictum est, eos qui in administrationibus sunt demonstrantes. Si vero etiam detineantur ab aliquibus publicae functiones, gentium praesides defensoribus imperabunt contra detentatores exactiones, ut et secundum hoc eos adiuvent. Si qua vero defensoris praeter haec fiat ordinatio, aut renuerit aliquis defensoris officium in semet ipsum veniens, sive dignitatis sive militiae sive privilegii sive alterius cuiuspiam occasione, iste quinque librarum auri subiectus poenae etiam sic post eius exactionem ad opera civitatis proficientem cogatur defensoris implere sollicitudinem Convenit enim unumquemque nobilium semper functionem agere civitatum quas inhabitant, et hanc eis conferre habitationis repensationem. |
<Epilogus> Quae
igitur placuerunt nobis et per hanc sacram insinuata sunt legem, tua
sublimitas in provinciis quibus praeest facere manifesta per programmata
propria studeat, quatenus agnoscant omnes, quia et maximorum et mediocrium
et parvulorum nobis cura est, et nihil est tale quod a nostra sollicitudine
removemus. Partem vero faciat tua eminentia suorum praeceptorum, ut
ex hoc iam gentium praesides praeparent secundum unamquamque civitatem
eos qui bonae opinionis sunt nominari defensores secundum circulum,
sicut dictum est, et decreta fieri communia cum iureiurando in eis habito,
et describere praedictum circulum, et ita per biennium subintrare curam
eos qui subsecuntur, et si ceciderit quispiam ex eis, alium introduci:
semper quidem decreto cum iureiurando faciendo, ipsoque, dum futurus
fuerit curam suscipere, definitum iusiurandum subeunte, et electione
eius facienda a deo amabili episcopo et venerabili clero et aliis in
civitate opinioni studentibus Quod etiam nunc mox fieri convenit, omnibus,
sicut dictum est, secundum hanc nostram generalem procedentibus legem.
Nunc autem existentes defensores, si quidem placiti videantur, etiam
ipsos inscribi circulo et biennio complere curam, et si quidem iam biennium
in ea cura habent, removeri defensoris sollicitudine, nisi tamen voluerint
communi decreto teneri eum biennio eodem officio. Si vero nondum biennium
impleverunt, digni vero videntur communicare circulum, impleant reliquum
tempus: ultra quod nullus civitatem defendat, sed usque ad hoc solum
stet tempus, nisi cuncta civitas reluctante nullo elegerit eum; et hoc
facto alio biennio suscipiat sollicitudinem et modis omnibus deponatur,
et tunc rursus fiat, quando ipse eum circulus ad hunc adduxerit ordinem:
ne frequentia et continuatione curae et per quandam machinationem illo
semper renovando fiat aliquibus infinita praedicta gubernatio. His omnibus
valituris in omne tempus, quoniam cum toto haec studio et vigilantia
et domini intuitu adinvenimus et nostris subiectis contulimus. Dat. idibus Aug. CP. Belisario v. c. cons. |
|