~ NOV.
CXLVIII ~ DE INDULGENTIA RELIQUORUM PUBLICORUM ( AD 566 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
<Iustinus Augustus edictum.> |
Praefatio.
Quantum providentiae et studii in res communes statim a primordiis imperii
nostri contulerimus, dum traditae nobis a deo reipublicae curam adhibemus,
ex iis quae iam gessimus omnibus manifestum fecimus. Fiscum enim cum
multis debitis oneratum et ad extremam inopiam adactum inveniremus,
in nos ipsos aere alieno recepto onere atque difficultate magna liberavimus.
Deinde rem militarem rerum necessariarum penuria iam dilapsam, ita ut
res publica barbarorum invasionibus irruptionibusque infinitis labefactaretur,
quoad eius facere potuimus, idonea emendatione dignamur. Quamquam non
in his tantum opem subiectis praestandam subsistere oportere putavimus,
sed etiam alterius cuiusdam clementiae participes faciendos subiectos
arbitrati sumus, ut eos a reliquis fisco debitis liberaremus. |
I. Commune
igitur hoc quoque beneficium nostrum in omnes extendentes praeteriti
temporis reliqua usque ad octavam et ipsam praesentis cycli indictionem
a subiectis fisco debita remittimus, atque sancimus nullam fieri exactionem
eorum quae in reliquis usque ad modo dictam indictionem debentur, sive
generalem sive specialem mensam gloriae tuae spectant vel praefecturam
sacri apud Illyrios praetorii vel gloriosissimi Iustiniani praefecti
numerorum militarium in Moesia et Scythia vel etiam sacrorum nostrorum
thesaurorum vel sanctissimi nostri aerarii vel sacri patrimonii vel
magnificentissimi curatoris domuum : verum quidquid tam in auro
quam argento aliisque speciebus debitum fuerit id omne omnibus debitoribus
remittatur, ut neque a colonis neque a conductoribus neque ab emphyteutis
neque magis a possessoribus reliqua fisco debita pro tempore quod est
usque ad praedictam indictionem et ipsam exigantur. |
II. Excipimus
autem ab hac liberalitate nostra militares et foederatorum discussiones.
Hae enim subiectos omnino non attingunt, verum illos solos quibus a
fisco suppeditatae sunt pecuniae et qui in lucrum proprium converterunt
quae militaribus vel foederatorum ordinibus data sunt a fisco. Sed si
quae etiam apud eos qui dicuntur susceptores vel exactores vel acceptores
sive in auro sive in argento vel reliquorum quae in specie conferuntur
a subiectis soluta inveniantur, exigentur et ipsa iisque ad quos pertinent
ex dictis a nobis magistratibus solventur. Atque pari modo ceteros omnes
qui a subiectis nostris aurum vel aliud aliquid in praedictis a nobis
indictionibus acceperint neque id fisco solverint quemadmodum solvere
par erat, a praesenti donatione nostra excipimus, ut hoc fisco vel etiam
quibuscumque competunt solvant. Subiectorum enim miserati praesenti
humanitate dignati sumus, nec vero eos qui ab ipsis publicas pecunias
praeceperunt ac privare fiscum volunt sive illos a quibus delegati sunt.
Manifestum autem est, si qui cum hanc nostram liberalitatem praesentirent
pro reliquis remissis per fraudem aliquam a subiectis nostris cautiones
vel constituta acceperint, vel etiam in privata debita transtulerint,
vel quid aliud eius generis ad circumscriptionem meditati esse vel fecisse
videantur, nullam eos utilitatem ex iis habituros, sed cautiones iis
reddituros esse a quibus eas abstulerunt. Omnes autem et deo et nobis
gratias agent qui reliqua debent, quod horum remissione et clementia
digni habiti sunt, qui nihil reliquorum nomine debent, quod liberati
sint sollicitudine propter apochas custodiendas, ne forte accidat iis
ut saepius pro iisdem temporibus molestia afficiantur, – – –,
usque ad octavam indictionem securitate utentes, ut ad omnes merito
praesens donatio nostra redundet. |
Epilogus. Quae
igitur nobis placuerunt et per hanc sacram pragmaticam legem declarantur
tua gloria edictis usa in hac regia civitate omnibus manifesta faciet. |
D.
anno I. Iustinου
pp. Aug. |
|