~  NOV. CXLVII  ~
  
DE RELIQUIS PUBLICIS NON EXIGENDIS ET DE DISCUSSIONE DIVERSARUM ACTIONUM.
  
( AD 553 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Ariobindae pp.
     <Praefatio> Etsi expensa multa nunc super quam aliquando reipublicae oportet, tantam magnitudinis praebitionem benignitate accipienti dei et augmenti ad rationem superimpositos expugnanti barbaros, omnem tamen providimus viam, utpote et expensarum non prohibita fiant et nulla misericordiae species circa subiectos nostros relinquatur. Quanta igitur singulis interpellantibus nobis et debita praetendentibus publica et inopiam redditionis praeparate remuneramus, et qualiter nullus misericordiam petens sine actu a nostra recessit facie, hoc dicere non nostrum est, pro his scriptis et ipsis qui remunerationes acceperunt attestantibus nobis. Sed quia modice et imperio indignum est de singulis interpellantibus proprias aliquorum remunerationes facere, aut etiam usque ad villas aut civitates solas aut etiam solas provincias nostram extendere misericordiam, et non magnum aliquid et commune de omnibus subiectis facere,
CAPUT I.
     propter hoc ad praesentes nostras venimus donationes, per quas sancimus dimitti omnibus nostris subiectis reliqua omnino debita a praeterito circulo primae indictionis et eius in quam praecedentes nostras concludimus donationes, et nunc transacta septima indictione et ipsius, ut sint viginti et duo anni continui in nostros subiectos a nobis factae largitatis, et nulla reliqua exigi ad illa relata tempora. Haec vero dicimus non in his quae in auro solum, sed etiam si argentum aut triticum aut quaedam alia species debita sit, et hoc quidem sive quod a subiectis debetur sit sive ab Illyrica praefectura aut sacrorum nostrorum thesaurorum, sive pro fructibus sive pro residuis titulis quomodocumque inferendis ab eis. Communem enim omnibus continue nostris subiectis hanc nostram largitatem concedimus, ut nemo pro temporibus illis super eos inducat, qualemcumque reliquorum faciens exactionem, sive ab ipsis destinato cingulis aut qualitercumque publicam personam vindicante sive inferente praecepta aut deputationes sit, quia huiusmodi quid accepit, et tanto continue non exigenti tempore contra subiectos auferimus exactionem, insuper et contra ipsum publicum. Qui enim debet continue tantum neglegens, commodis magis et non principalibus factus, et neque ab eis neque a publico accipiens, non in tempore deinde memoratur deputationum aut exinde exactionem inferre temptat; e contrario autem eum qui huiusmodi aliquid facere praesumpserit tamquam nostris pestiferum repellimus. donationibus, ut omnem de cetero repetitionis occasionem aut [ipsum quaeratur quae in consuetudine non est] perinoeam auferri tam contra subiectos quam contra publicum et maiorem praevalere et ex hoc {**} nostris subiectis. Quam per has perfruuntur donationes et quae sacris nostris privatis aut divino nostro patrimonio competunt possessiones. et neque contra colonos neque contra locatores aut emphyteutas exactio fiscaliom pro praedictis a nobis fiat temporibus aut ab iis qui publicum exigunt aut a palatinis ipsis manifestissimum est. Haec vero dicimus, quae debentur adhuc et apud nostros sunt subiectos. Si enim aliquid contigit eos dare et hoc apud curiales forsitan aut officiales aut hypodectas aut delegatores aut apud hos qui provinciarum sunt numerarii remansit, hoc non comprehendimus neque partem facimus praesentis nostrae donationis, sed salvabitur publico: inutilissimum constitutum, ut quod a subiectis datum est non fiscus accipiat, sed proprium lucrum fiat.
CAPUT II.
     Hac vero nostra largitate excludimus et quae cauta sunt forsitan aut fideiussa publico a numerariis aut arcariis aut scriniariis; nihil enim his de aequa conferimus donatione, quia semel propria fecit et paene habet haec accipiens fiscus. De sacra vero hac largitate excipimus tam militares quam foederaticas discussiones; ipsae enim non contingunt quidem nostros subiectos, iustam vero exactionem contra illos inferunt qui non competenter de publico accipiunt, vel <si> occasione militaris vel foederaticae expensae contigerunt accipientes, tamen proprium hoc lucrum facientium. Et multo magis hac nostra excipimus donatione civilium pecuniarum inquisitiones et insuper operum discussiones tam in hac felicissima civitate quam in aliis, provinciis, quoniam non est iustum tanto a nobis emisso auro pro occasione munitionis reipublicae administrantes quidem lucrum iniustum habere, fraudari vero loca nostra largitate aut debita eis munitione, aut civitates pecuniis quae ad ornatum earum divisae sunt defraudari. Quia vero vel si malignantes omnino odimus, sed nostras humanitates oblivisci nullo possumus modo, propterea sancimus [quae] a nobis in quibusdam capitulis factam exceptionem locum habere super his quae nuper transiit primae indictionis temporibus, hanc vero dicimus sedecim pridem annis factam. De his enim quae praecedunt temporibus simplicem et generalem omnibus continue nostram humanitatem concedimus nullam exceptionem in ea facientes, ut communem omnes homines perfruantur securitatem, et nullam reliquorum exactionem ex qualibet occasione ex illis procedere temporibus. Hanc nos quidem subiectis humanitatem concedentes, deo magno offerre actum aestimavimus oportere, ut omnes his perfruentes bonis gratias pro nostro imperio confiteantur magno deo, qui et hunc nobis in mentem actum inmisit.
     <Dat . XVII k. Mai. CP. <imp.> dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXVII. pc. Basilii vc. anno XII.>
 

  
►  
Sources : Auth. CXXV ; Ep. Theod. 147
.