~ NOV.
CXLVI ~ UT LICEAT HEBRAEIS SECUNDUM TRADITIONEM LEGERE SACRAS SCRIPTURAS LATINE VEL GRAECE VEL ALIA LINGUA, ET UT DE LOCIS SUIS EXPELLANTUR NON CREDENTES IUDICIUM VEL RESURRECTIONEM VEL ANGELOS ESSE CREATURAM. ( AD 553 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Areobindae pp. |
<Praefatio> Necessarium
quidem erat Hebraeos sacros libros audientes non solis litteris adhaerere,
sed ad reconditas eis prophetias respicere, per quas magnum deum et
salvatorem generis humani Iesum Christum adununtiant. Sed etiamsi insensatis
semet ipsos interpretationibus tradentes a recta usque nunc gloria aberrant,
tamen certari ad invicem non comprehenderunt sine iudicio eis relinquere
tumultum. Propterea enim ipsorum quae primitus in medio adducta sunt
[proenenegmenon] quidam solius habentes Hebraicae vocis et ipsa utentes
in sacrorum librorum lectione volunt, neque Graecam tradere dignantur,
et multum dudum aurum pro hoc ad invicem eos commovit. Nos igitur huiusmodi
discentes melius iudicavimus esse et Graecam vocem ad sacrorum librorum
lectionem tradere volentes, et vocem omnem simpliciter quam locus aptiorem
et magis cognitam audientibus tacit. |
CAPUT I. |
Sancimus
igitur licentiam esse volentibus Hebraeis et synagogas suas, in quem
Hebraei omnino locum sunt, per Graecam vocem sacros libros legere convenientibus
et patria forte lingua (hac dicimus) et aliis simpliciter, locis translatis
lingua et per ipsius lectionis, per quam clara sunt quae dicuntur convenientibus
omnibus deinceps, et secundum haec vivere et conversari; et non fiduciam
esse his qui apud eos sunt expositoribus solam Hebraicam tradentibus
malignari hanc, quemadmodum voluerint, multorum ignorantia suam eis
abscondentes malam consuetudinem. Verumtamen hi qui per Graecam legunt
septuaginta utantur traditione quae omnibus certior et ab aliis melior
iudicata, praecipue propter quod interpretationi contigit, quia et per
multos divisos et per diversa interpretantes loca tamen unam omnes tradiderunt
compositionem. 1. Ad haec vero quis non horum virorum et illud admiretur, quia multo antiquiores salutari apparitione magni dei et salvatoris nostri Iesu Christi constituti tamen illam futuram tamquam videntes sacrorum librorum traditionem fecerunt, tamquam prophetiae gratia circumfulgente eos? Et hac quidem utentur praecipue omnes. Non tamen tamquam eis residuas excludere sanxerimus interpretationes, licentiam damus et Aquilae uti, vel si alienae tribus ille et non competentem in aliquibus sermonibus habet a septuaginta interpretatione dissonantiam. 2. Eam vero quae ab eis dicitur secunda editio interdicimus, utpote sacris non coniunctam libris neque desuper traditam de prophetis, sed inventionem constitutam virorum, ex sola loquentibus terra et divinum in ipsis habentibus nihil. Et ipsas ergo sacras voces legentes, ipsos codices respuentes, sed non abscondentes quidem quae per eos dicta sunt, exterioribus vero traditis sine scriptis novae vocis ad simplicium ipsis intelligentium perditionem: ut hac data a nobis licentia neque damnis aliquibus subicientur omnino qui Graecam vocem et alias tradunt neque ab aliquo prohibentur; neque licentiam habebunt hi qui ab eis maiores omnibus archipherecitae aut presbyteri forsitan aut magistri appellati perinoeis aliquibus aut anathematismis hoc prohibere nisi velint propter eos castigati corporis poenis et insuper haec privationem facultatum nolentes sustinere, meliora vero et deo amabiliora volentibus nobis et iubentibus. |
CAPUT II. |
Si
quidam vero apud eos vanae vocis eloquia impia inferre praesumpserint,
aut resurrectionem et iudicium negare aut facturam dei et creaturam
angelos subsistere, hos et expelli volumus loco omni et non relinqui
vocem blasphemam et a dei semel lapsam notitia. Praesumentes enim eos
affari aliquid huiusmodi ultimis subdantur suppliciis, illato errore
ex hoc Iudaeorum emendantes gentem. |
CAPUT III. |
Oramus
vero in eos aut per istam aut per illam linguam sacros libros audientes
servare quidem interpretantium malignitatem, non solas vero considerare
litteras, sed rebus effici et divinum veraciter intellectum accipere,
ut et redoceri quod melius est et quiescere aliquando errantes, et de
hoc ipso omnium [{**}] necessariora peccantibus, in deum spem dicimus.
Propterea enim omnem eis vocem aperimus ad sacrorum librorum lectionem,
ut omnes de cetero eorum accipientes scientiam doctiores ad melius fiant,
confessam constituti parati multum ad discretionem et ad meliorem intentionem
sacris inscriptam libros et parum quod deest habentem ad emendationem,
si scientem quidem horum nihil, solum vero culturae inchoatum nomine,
et tamquam ancora retinente sacra, et doctrinam divinam puram haeresis
appellationem esse putantes. |
Dat.
VI. id. Febr. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXVI. pc. Basili
vc. anno XII. |
|