~ NOV.
CXLV ~ UT DE CETERO NULLAM LICENTIAM HABEAT DUX AUT BIOCOLYTA LYDIAE ET LYCAONIAE IN PHRYGIAM UTRAMQUE ET PISIDIAM ADVENIRE ET RELIQUA. ( AD 553 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Ariobindae gloriosissimo pp. |
<Praefatio> His
quae semper incidunt competentem singulis medicinam invenientes, quia
utilitates quaeret, iterum prioris efficimur ordinis, usque ad solum
dolentem medicinam sistentes. Quod tale aliquid et praesens nostra sacra
vult lex. Modice enim prius aliud quidem indisciplinationes populares
aliud vero latronum incursus in Phrygiam atque Pisidiam fieri discentes,
eo quod civilem gubernationem excedat rei sollicitudo, tam his quam
Lycaoniae et Lydiae militarem administrationem praeposuimus, ducem <aut>
biocolytam nominantes eum qui super hanc ordinatus est partem. Sed nunc
adierunt nos qui Phrygiam utramque et Pisidiam habitant, ut ea quae
pridem commissa sunt in eis compesceantur, dicentes neque latrocinia
in locis illis compescita; neque enim in hominibus enutriri provincias,
onus vero non ferri a nobis inventi cinguli, quod ministrant ei insolitorum
dignitate et adprehendentium aliquos et damnis adficientium, et militarium
turbarum repleta loca illa, et omnino inhabitabiles eis esse provincias:
etenim et ipsis contra se civilibus iudicibus copiosis ad rei correctionem
constitutis, et eorum qui provincias habitant multos aliarum quietem
facientes cingulo isto abutantur ({**})et comprehendere innocentes,
et quae non sunt dici in eis agi. |
CAPUT I. |
Haec
saepius dicentes eorum miserti ad praesentem sacram nostram venimus
legem, per quam sancimus auferri de cetero quae dictae sunt a nobis
provinciae (dicimus autem Phrygiam Salutarem et Phrygiam Pacatianam
et Pisidiam) de cingulo illo, quod tam ipsis quam Lycaoniis et Lydis
imposuimus olim, et nullam licentiam ex praesenti esse eis qui eam habent
administrationem aut in eis fieri provinciis tamquam dignitatis habentes
aliquod cum eis participium, aut transmittere aliquem de officio suo
aut aliter eis competentibus et comprehendere aliquos, sed neque eis
licentiam esse qui ex illis provinciis sunt currere ad unumquemque hanc
habentem dignitatem et querelam insinuare adversus invicem, sive pro
pecuniariis sive pro criminalibus fuerit quod movetur: poenam metuentibus
triginta librarum auri, utpote nobis omnem transitum ad praedictas a
nobis provincias excludentibus his qui per tempus habuerint dignitatem,
aut his omnino qui in eorum ordinem relati fuerint, ut neque praecepta
in illis provinciis aut contra eos qui in eis habitant faciant, neque
aliter sibi aliquid vindicabunt eorum quae in eis feruntur, sed contenti
sint tam Lycaoniorum quam Lydorum, in ipsis iubentes solis, tamquam
si in principio istis duabus provinciis conclusimus dignitatem eorum
nullum participium in Phrygiam utramque aut Pisidiam dantes ei. Omni
enim ex hoc difficultate provincias liberamus illas, civilium iudicum
dignas omnibus quae tam in pecuniariis quam in criminalibus respiciunt;
scientibus his, quod si quodlibet factum latrocinium aut invasionem
in ipsis locis aut ablationem rerum non vindicent et ablatum vindicaverint,
ex ipsis suis facultatibus ex hoc datum dispendium curaturos necessitatem
habentes tam in cingulo constitutos quam etiam post depositum eum. Quod
vel si temptaverit post praesens tempus qui Lycaoniae et Lydiae militarem
habet dignitatem aut ipse ire ad praedictas a nobis provincias aut dirigere
aliquos de officio suo, fiduciam damus episcopis civitatum prohibere
eum aut eos qui ab eo destinati fuerint irruere volentes, et expellere
de locis eos, utpote semel per praesentem sacram prohibitos legem; super
quod et poenam triginta librarum auri imponi tam ei qui pro tempore
reget cingulum quam his qui oboedire ei deputati sunt, sive tale aliquid
ille iubeat aut isti praesumpserint ministrare; et super haec cinguli
amissione periclitabunt ipsiusque substantiae. |
Dat.
id. Feb. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno <X>XV. pc. Basilii
vc. anno XII. |
|