~  NOV. CXLIV  ~
  
DE SAMARITIS
 
( AD 572 )
 

    
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).
 
~   
Translated from the Greek   ~

 
 

 
Imperator Iustinus Diomedi praefecto sacro praetorio.
     Praefatio. Impiam Samaritarum hacresin et omni ratione carentem eorum vesaniam saepenumero tam piae memoriae parens noster quam nos ipsi operam dedimus ut ad meliora perduceremus, eorumque animas a morbo quo detinentur liberaremus : neque tamen in plerisque eorum id quod nobis studio fuit secundum veterem usum perpeere valuimus. Nam nonunlli ex iis ad tantam vesaniam progressi sunt, ut vel salutari baptismale impetrato denuo ad id malum unde discesserant redirent et eadem cum Samaritis honorare et eodem furore agi comperirentur. Itaque par esse nobis visum est veterem illam et a patre uostro adversus eos prias latam legem renovare.
     I. Ac propterea sancimus, ut heredes non fiant ex testamentis vel sine his, neu legata accipiant aut donationis modo res adquirant, sed ut ne ab intestato quidem vocatos successores habeant Samaritas vel omnino haereticos, aut eos qui simulent quidem se rectam Christianorum fidem amplecti, re vera autem non ita sentiant neque huic consentanea faciant, neve magis testamenta ipsi scribant aut legata relinquant aut donent, nisi orthodoxi sint et fide et factis qui ea accepturi sunt. Nam si nemo horum sit, ad sacratissimum aerarium bona eorum post mortem pertinere iubemus. Itaque etiam quae olim iis a patre nostro praestita est sacra forma legis vicem obtinens, quae iis concedit hereditatem adire et transmittere et legatis honorari vel legata relinquere, in posterum cessabit, neque prorsus ullam vim habebit. Cum enim humanitate eius legis se ipsi indignos ostenderint qui Samaritarum vesania agitantur, non alium quam se ipsos accusabunt, qui quidem et a clementia magni dei et servatoris nostri Iesu Christi alienentur et liberalitatibus priventur olim ipsis ab imperio nostro ideo concessis, ut ad meliorem mentem redeant, nec vero ut perpetuo in perversa opinione sua perseverent.
     II. Excipimus autem a praesenti lege colonos qui Samaritarum partes sequuntur, non ipsorum gratia, sed propter condiciones praediorum quae ab iis coluntur et propter tributa et reditus qui inde fisco inferuntur, cum praesertim ex rusticitate errent. His enim permittimus heredes et legatarios scribere et ascendentes et descendentes suos et cognatos ex latere, quamvis Samaritarum errore teneantur, ut tamen agros colant, cum uberior inde proventus ad possessores praediorum et per eos ad fiscum deferatur. Sed etiam sine testamentis praedicti alter ad alterius hereditatem venient propter eandem causam : quandoquidem etsi nemo horum inveniatur, dominum praedii, in quo colonus erat qui defunctus est, quae ab hoc relicta sunt accipere volumus, et fisci locum eum obtinere, quippe qui etiam publicis tributis pro illo satisfaciat. 1 Samaritam autem militare plane non permittimus, sed ne ad civile quidem munus accedere neque advocatum vel assessorem esse vel omnino inter disertissimos rhetores referri vel adulescentes instituere. 2 Si quos vero ex iis salutari baptismate impetrato ad priorem errorem redire appareat, cum sabbata observent vel etiam alia aliqua agant quae coarguant per simulationem eos sanctum baptisma accepisse, eos proscribi iubemus et in perpetuum exilium mitti. Atque iisdem poenis etiam eos subicimus, qui impium patrocinium contra rectam Christianorum fidem istis praestent. 3 Bene autem se habere videtur, ut non protinus recipiantur cum ad immaculatum baptisma accurrant, sed cum quadam observatione et institutione per sufficiens tempus facta. Dicimus autem eos quidem qui bonam doctrinam omnino percipiant per duos annos institui et scripturas quoad fieri potest discere, ac tum demum ad sanctum redemptionis baptisma accedere, tanti temporis paenitentia veram redemptionem lucratos. Qui autem admodum pueri sunt et doctrinam non intellegunt, eos permittimus etiam sine hac observatione sancto baptismate dignari. 4 Nullus autem Samarita servum Christianum habebit, sed simulatque is adquisitus fuerit, statim in libertatem rapiatur. Quodsi servus in simili atque ipse perversa opinione sit, liceat ei Christianorum fidem amplectenti statim etiam Romana libertate frui.
     Epilogus. Quae igitur nobis placuerunt et per praesentem legem declarantur tua gloria locis consuetis proponens ut ad opus effectumque adducantur praecipiat.
     D. XV. k. Iun. CP imp. dn. Iustini pp. Aug. anno VII. post cons. eiusdem anno VI.
 

  
►  
Sources :  Ep. Theod. 144 ; Ath. 3, 3 ; Balsamo ad Nomoc. XIV tit. 4, 7.