~  NOV. CXLII  ~
  
DE IIS QUI EUNUCHOS FACIUNT
 
( AD 558 )
 

    
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).
 
~   
Translated from the Greek   ~

 
 

 
Imperator Iustinianus Augustus Marthani <comiti rerum privatarum>.
     Praefatio. Quae ab imperatoribus qui ante nos fuerunt poenae in eos qui eunuchos facere audent constitutae sunt omnibus manifestae sunt. Qnoniam autem nonnulli salute sua contempta non ita pridem impium eiusmodi delictum perpetrare omnino ausi sunt, propterea alii eorum dignas poenas dederunt, alii post irrogata supplicia etiam in exilium missi sunt. Iam quoniam ne sic quidem a nefaria illa actione abstinuerunt, sed latissime patuit eiusmodi flagitium, ut compluries ex multis pauci incolumes evaderent usque adeo ut nonnulli ex ipsis qui servati sunt in conspectu nostro testati sint ex nonaginta vix tres servatos esse, quis suam salutem adeo contemnit, ut haec neglegat atque inulta relinquat? Nam si leges nostrae eos qui gladium contra aliquem stringunt suppliciis subiciunt, quomodo fieri possit ut caedes tam impudenter commissas et rem contra deum pariter et nostras leges factam praetermittamus? Necessarium igitur duximus eos qui haec talia audent per praesentem legem exquisitius persequi.
     I. Sancimus igitur ut qui in qualicumque rei publicae nostrae loco qualemcumque personam castrare audent vel ausi fuerint, si quidem viri sint qui id ausi sunt vel audent, hoc idem patiantur quod fecerunt, et si incolumes evaserint, bona eorum fisco addicantur per eum qui pro tempore gloriae tuae magistratu fungitur, et ipsi in Gypsum mittantur per omne vitae suae tempus ibi mansuri. Sin autem mulieres sint quae id faciunt, eae quoque puniantur, et bona earum per eum qui pro tempore eodem magistratu fungitur fisco addicantur, ipsaeque in exilium mittantur : ut qua ex impietate lucrum sibi adquirere putarunt putanive, ex eadem supplicium et amissionem bonorum suorum subeant. Qui vero id mandarint et personas ad hoc tradiderint, vel etiam domos aut locum aliquem ad hoc praebuerint vel praebeant, sive viri sint sive mulieres, eadem supplicia subire iubemus, utpote qui iniustae illius actionis conscii facti sint.
     II. Ipsos autem castratos tametsi oportebat iam ab antiquioribus temporibus, at utique iubemus a duodecima indictione cycli nunc praeteriti per quemcumque in locis rei publicae nostrae castratos liberos esse, nec ullo modo ullove genere contractus in servitutem retrahi, nec instrumentum de iis publicum vel privata manu scriptum quod ullo modo vel fraude factum sit futurumve sit valere, sed ne cognitiones (ἀνακρίσεις) quidem quae appellantur in eiusmodi personis fieri aut factas valere : verum etiam omnes qui eiusmodi contractibus in posterum ministerium praebeant supra dictas poenas subire iubemus. Si tamen propter morbum contingat ut servus castretur, illum quoque iubemus libertate potiri : qui enim ab initio liberi sunt ubi in talem forte morbum inciderunt, sui potestatem habent, ut quod velint sibi remedium adhibeant. Castratos igitur inde a memorato tempore qui in re publica nostra apud qualemcumque personam sunt, requiri iubemus et liberos esse neque umquam eos in servitutem retrahi. Verum si qui quos ex ipsis castratis post praesentem legem nostram detinere ausi sint, ipsis quoque castratis facultatem damus, quippe qui semel libertate ex praesenti lege potiti sint, hic quidem tam imperatorem adeundi quam sanctissimo pro tempore patriarchae et gloriosissimis magistratibus nostris rem deferendi, in provinciis autem sanctissimis locorum episcopis et earum praesidibus : ut providentia omnium magistratuum nostrorum et periculo officiorum quae iis obtemperant, sive Constantinopoli sive in alio quolibet loco rei publicae nostrae illi vindicentur atque libertas ex praesenti lege nostra iis data conservetur. Nam tot caedes per causam eorum qui ista audent in re publica nostra commissas neglegere nullo modo sustinemus. Si enim barbari auditis nostris de hac re praeceptis ea custodierunt, quomodo nos patiamur post tot priorum imperatorum sanctiones eiusmodi aliquid committi vel inultum in re publica nostra relinqui?
     Epilogus. Quae igitur nobis placuerunt et per hanc sacram generalem legem declarantur tua gloria et hic et in provincia exequetur atque observabit.
     Dat. XV. k. Dec. Septimo <imp.> dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXXII. post cons. Basilii vc. anno XVII.
 

  
►  
Sources :  Ep. Theod. 142 ; Ath. 18, 8 ; summarium habet Nomoc. XIV tit. 1, 14.