~ NOV.
CXLI ~ EDICTUM IUSTINIANI AD CONSTANTINOPOLITANOS DE LUXURIANTIBUS CONTRA NATURAM ( AD 559 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
Praefatio. Cum semper omnes clementia et benignitate dei indigemus, tum maxime nunc, ubi propter multitudinem peccatorum nostrorum multis eum modis iratum reddidimus. Atque minatus est quidem et ostendit, quibus suppliciis secundum peccata nostra digni essemus : tamen clementer egit iramque reiecit paenitentiam nostram expectans, ut qui nolit mortem nostram peccatorum, sed conversionem et vitam. Itaque non par est omnino nos contemnere copias benignitatis et patientiae et indulgentiae clementis dei, ne per durum et a paenitentia alienum cor nostrum ipsi nobis accumulemus iram in die irae, sed omnes quidem improbis studiis et actionibus abstinere, maxime vero eos qui in abominabili et merito exosa deo actione impia computruerunt : loquimur autem de stupro masculorum, quod multi nefarie committunt mares cum maribus turpitudinem perpetrantes. |
I. Scimus
enim ex sacris scripturis edocti, quale deus iustum supplicium iis qui
Sodomis olim habitarunt, propter hunc in commixtione furorem intulerit,
adeo ut in hunc usque diem regio illa inextincto igni ardeat, cum deus
per hoc nos erudiat, ut impiam istam actionem aversemur. Rursum scimus,
qualia de his talibus sanctus apostolus dicat, et qualia rei publicae
leges praecipiant. Itaque omnes timori dei intenti abstinere debent
impia et nefaria actione, quae ne a brutis quidem animalibus invenitur
commissa ; et qui quidem nullius eiusmodi rei sibi conscii sunt,
in futurum quoque tempus sibi caveant, qui autem hoc affectu iam computruerunt,
non solum in posterum ab eo desistant, sed etiam meritam paenitentiam
agant et deo se submittant, et beatissimo patriarchae morbum denuntient
et sanationis rationem accipiant, et secundum id quod scriptum est fructum
ferant paenitentiae, ut clemens deus pro copia misericordiae suae nos
quoque clementia sua dignetur, et omnes ei gratias agamus pro eorum
qui paenitentiam agunt salute : quos nunc quoque magistratus persequi
iussimus deum conciliantes, qui merito nobis irascitur. Et nunc quidem
ad sacrorum dierum religionem respicientes benignum deum rogamus, ut
qui in tali impiae huius actionis coeno volutantur, ita ad paenitendum
agantur, ut alia rei persequendae occasio nobis non iam praebeatur.
Denuntiamus autem omnibus deinceps qui eiusmodi alicuius peccati sibi
conscii sunt, nisi et peccare desierint et se ipsi beatissimo patriarchae
deferentes propriae saluti prospexerint, pro impiis eiusmodi actionibus
deum intra sanctos dies festos placantes, acerbiores sibi poenas arcessituros
esse, quippe qui nulla in posterum venia digni sint. Neque enim remittetur
neque neglegetur rei inquisitio et emendatio adversus eos qui intra
sanctos dies festos se non detulerint, vel etiam in eadem impia actione
perseveraverint : ne per neglegentiam hac in re commissam deum
contra nos irritemus, si actionem tam impiam et prohibitam praetermittamus
quaeque idonea sit ad bonum deum in omnium perniciem irritandum. |
Proponatur
Constantinopolitanis civibus nostris. Dat. id. Mart. CP. <imp.> dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXXII. post cons. Basilii vc. anno XVIII. |
|