~  NOV. CXL  ~
  
UT POSSIT EX CONSENSU DISSOLVI MATRIMONIUM.
  
( AD 566 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Caesar Flavius Iustinus Alamannicus Gothicus Francicus Alanicus Uuandalicus Africanus
pius felix gloriosus victor ac triumphator semper colendus Augustus Iuliano
praefecto Urbis Constantinopolitanae.
     <Praefatio> Nuptiis decentius nihil est hominibus, ex quibus filii ceteraeque nationum successiones, fundorum quoque et civitatum habitacula et reipublicae eximius status. Propter quod nuptias felices esse eis qui eas ineunt sic optamus, ita ut numquam eas sinistri omnis opus fieri, neque nuptiis copulatos ab invicem separari iustam non habentes solutionis nuptiarum occasionem. Sed quoniam difficile est in omnibus hominibus hoc servari (in multitudine enim tanta non aliquas incidere inrationabiles simultates unum de inpossibilibus existit), oportere [igitur] putavimus his reperire quandam medellam, magis vero illic ubi pusillanimitas in tantum erigitur, ita ut inplacabilis horror fiat coniugibus una manentibus. Antiquitus quidem licebat sine periculo tales ab invicem separari secundum communem voluntatem et consensum hoc agentes, sic ut et plurimae tunc leges extarent hoc dicentes et bona gratia sic procedentem solutionem nuptiarum patria vocitantes voce. Postea vero divae memoriae nostro patri pietate et temperantia omnes ubicumque aliquando imperantes excedenti visum est, qui ad suam utilem et firmam respiciens voluntatem non autem miserias pusillanimitatis coniciens, legem sancivit prohibens cum consensu coniugia solvi; quod nos quoque volebamus nimis optinere in hoc ipso. Plurimi autem nos adierunt inter se coniugium horrentes et abominantes et proelia discordiasque propter hoc domi contingere accusantes (hoc quod valde doloriferum et triste consistit), dissolvere propter hoc precantes conubia, vel si occasiones non habuerunt dicere, per quas sine timore hoc lex dabat facere ipsos. Desideria vero et studium eorum pro hac re in aliquanto distulimus tempore, aliquando quidem monentes aliquando vero minantes quiescere eos ab inrationabili circa invicem horrore et ad unanimitatem properare et melioris fieri voluntatis. Agebamus vero plus nihil: quomam [vero] difficile est inmutare semel detentos inrationabili passione et horrore. Forsitan enim contingit istis et insidias adgredi ad invicem et venenis aliisque ad mortem agentibus uti, ita ut nec filios eis factos valere ad unam similemque tales voluntatem inmiscere.
CAPUT I.
     Haec igitur aliena nostris iudicantes temporibus in praesenti sacram constituimus legem, per quam sancimus licere ut antiquitus consensu coniugum solutiones nuptiarum fieri, <non> ultra vero optinere constitutes poenas in constitutione nostri patris adversus eos qui cum consensu coniugii faciunt solutionem. Si enim <in> alterutrum adfectus nuptias solidat, <merito> contraria voluntas istas cum consensu dissolvit, adsignificantibus rebus quae nuptias solvunt.
     1. Certum autem, ita ut omnia alia quantacumque legibus ac praesertim sacris constitutionibus nostri patris dicta sunt de nuptiis et filiis occasionibusque, ex quibus praecipitur dissolvi nuptias (si et sine ratione, non autem eam communi consensu, secundum quod et praesens nostra constituit divinitas, hoc agentibus et disponentibus poenis interpositis), optinere et ex praesenti nostra lege per omnia habere virtutem propriam.
     <Epilogus> Quae ergo nobis visa sunt et per praesentem manifestata legem, tua gloria per consuetum sibi modum omnibus fieri manifesta praecipiat in hac urbe regia.
     Dat. XVIII. kal. Octob. Calcedone imperatore et consule Iustino pp. Aug. anno primo ind. quinta decima.
 

  
►  
Sources : Ep. Theod. 140 ; Ath. 10, 11 ; Nomoc. XIV, tit. 13, 4
.