~ NOV.
XIV ~ DE LENONIBUS. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus A. Constantinopolitanis. |
<Praefatio> Et
antiquis legibus et dudum imperantibus satis odibile visum est esse
lenonum nomen et causam, in tantum ut etiam plurimae contra talia delinquentes
scriberentur leges. Nos autem et dudum posita contra eos qui sic impie
agunt supplicia auximus, et si quid relictum est a nostris praecessoribus,
etiam hoc per alias correximus leges, et nuper interpellatione nobis
facta rerum impiarum pro talibus negotiis in hac maxima civitate commissis
causam non despeximus. Agnovimus enim quosdam vivere quidem illicite,
ex causis autem crudelibus et odiosis occasionem sibimet nefandorum
invenire lucrorum, et circuire provincias et loca plurima et iuvenculas
miserandas decipere promittentes calciamenta et vestimenta quaedam,
et his venari eas et deducere ad hanc felicissimam civitatem et habere
constitutas in suis habitationibus et cibum eis miserandum dare et vestem
et deinceps tradere ad luxuriam eas volentibus, et omnem quaestum miserabilem
ex corpore earum accedentem ipsos accipere et celebrare conscriptiones,
quia usque ad tempus, quod eis placuerit, observabunt impiam et scelestam
hanc functionem implentes; quasdam vero earum etiam fideiussores expetere.
Et in tantum procedere illicitam actionem, ut omni paene in hac regia
civitate et in transmarinis eius locis et (quod deterius est) iuxta
sacratissima loca et venerabiles domos tales sint habitationes, et causae
sic impiae et iniquae sub nostris temporibus praesumantur, ita ut etiam
quosdam miserantes earum et abducere a tali operatione crebro volentes
et ad legitimum deducere matrimonium non sinerent. Quosdam autem sic
scelestos existere, ut puellas nec decimum agentes annum ad periculosam
deponerent corruptionem; et quosdam aurum dantes non parvum vix inde
redemisse miseras, et nuptiis copulasse castis. Esse etiam decies milies
modos, quos nullus praevaleret sermone comprehendere, cum ad infinitam
crudelitatem perductum sit tale malum: ita ut primum quidem in ultimis
partibus civitatis esset, nunc autem et ipsa et quae circa eam sunt
omnia plena talium sint malorum. Haec igitur dudum quidem aliquis nobis
secrete denuntiavit, deinde etiam nuper magnificentissimi praetores
a nobis talia, requirere praecepti haec eadem ad nos retulerunt: moxque
audivimus et iudicavimus oportere deo huiusmodi commendare causam et
velociter liberare tali scelere civitatem. 1. Sancimus igitur omnes quidem secundum quod possint castitatem agere, quae etiam sola deo cum fiducia possibilis est hominum animas praesentare. Quia vero plurima sunt humana, cum arte et dolo et necessitate quaslibet ad talium luxuriant deduci omnibus prohibemus modis, et nulli fiduciam esse pascere meretricem et in domo habere mulieres aut publice prostituere ad luxuriam, et pro alio quodam negotio talia mercari, neque conscriptiones super hoc percipere neque fideiussores exigere nec aliquid tale agere, quod cogat miseras et invitas suam castitatem confundere, neque sperare quia licebit de cetero eis vestium donatione aut ornamentorum forsan aut alimenti decipere, ut etiam invitae sustineant. Non enim permittimus quicquam fieri tale, sed etiam nunc omnia talia breviter competenti cura disposuimus, statuentes etiam reddi eis omnem quam contigit cautionem occasione sceleris huius exponi; et neque permisimus scelestos lenones, si quid dederunt eis, hoc ab eis auferre: sed etiam ipsos lenones iussimus extra hanc fieri felicissimam civitatem tamquam pestiferos et communes vastatores castitatis factos, et liberas ancillasque requirentes et deducentes ad huiusmodi necessitatem et decipientes et habentes educatas ad universam confusionem. Praeconamus itaque quia, si quis de cetero praesumpserit invitam puellam sumere et habere ad necessitatem nutritam et fornicationis sibi deterentem quaestum, hunc necesse est ab spectabilibus praetoribus populi huius felicissimae civitatis comprehensum omnium novissima sustinere supplicia. Si enim pecuniarum eos furtorum et latrociniorum emendatores elegimus, quomodo non multo magis castitatis furtum et latrocinium eos cohercere permittimus? Si quis autem patiatur in sua domo quendam lenonem et huiusmodi praepositum operationis habere et haec denuntiata cognoscens non de domo sua expulerit, sciat etiam decem librarum auri sustinere poenam et circa ipsam periclitaturum habitationem. Si quis autem conscriptionem de cetero in talibus praesumpserit aut fideiussorem accipere, sciat nullam quidem se utililatem huiusmodi fideiussionis aut conscriptionis habere. Etenim fideiussor quidem obligatus non erit, conscriptio vero omnino invalida manebit; et ipse, sicut praediximus, in corpore supplicium sustinebit et magna hac longissime civitate expelletur. Mulieres itaque caste quidem vivere volumus et oramus, non autem invitas ad luxuriosam vitam deduci nec impie agere cogi. Omnino enim lenocinium et fieri prohibemus et factum punimus, praecipue quidem in hac felicissima civitate et in eius circuitu, nihilominus autem et in locis foris positis omnibus, et quae ab initio nostrae sunt reipublicae et quae nunc a domino deo donata sunt nobis, et maxime in illis, eo quod dei dona, quae circa nostram fecit rempublicam, volumus conservari pura ab omni tali necessitate, et domini dei circa nos munere esse et permanere digna. Credimus enim in domino deo etiam ex hoc nostro circa castitatem studio magnum fieri nostrae reipublicae incrementum, deo nobis omnia prospera per talia opera conferente. <Epilogus> Quatenus ergo vos primi nostri cives casta [a] nostra fruamini dispositione, propterea hac praedicatione sacra utimur, ut sciatis nostrum circa vos studium <et> circa castitatem atque pietatem labores nostros, per quos in omnibus bonis custodiri nostram rempublicam speramus. |
Scriptum exemplar gloriosissimo magistro, in quo adiectum est: |
Ut
ergo omnibus haec fiant manifesta in nostra habitantibus republica,
tua sublimitas hanc nostram suscipiens sacram legem, in omni dicione
praeceptis propriis eam universis insinuet; <ut> non solum in
hac felicissima civitate, sed etiam in provinciarum custodiatur locis,
domino omnium deo pro alio quodam odore suavitatis oblata. Dat. k. Dec. CP. Belisario v. c. cons. |
|