~  NOV. CXXXIX  ~
  
REMISSIO POENAE ILLICITARUM NUPTIARUM.
 
( AD ? )
 

    
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).
 
~   
Translated from the Greek   ~

 
 

 
In nomine domini Iesu Christi dei nostri, Imperator Caesar Flavius Iustinianus Floro <comiti sacrarum
rerum privatarum>.
     Praefatio. Rettulit ad nos gloria tua, cos qui habitant pagum Sindyn et Hebracos urbis Tyri illicitis nuptiis contractis sacrae nostrae constitutioni obnoxios esse, neque tamen secundum ea quae hac de re praecepta sunt, quartam partem substantiae suae dare, iam vero etiam nonnullos ex iis in tertia aetate esse liberorumque patres, ac propterea cum lacrimis supplicasse, ne nunc uxores dimittere cogantur, sed ut et retineant eas et liberi ex iis nati aut nascituri successores sibi existant, neve ullam inde poenam extimescant.
     I. Sancimus igitur, ut pro huiusmodi remissione denas singuli libras auri propter causas ante dictas praebeant, ipsis autem solis maior illa poena remittatur, habeantque tam coniuges quam qui inde et nati sunt et forte nascituri suos et successores ; non ad exemplum aliorum hoc sancientes, sed ut ceteri omnes sciant se, si quid eiusmodi petierint, praeterquam quod nihil petitorum impetraturi sint, et bona amissuros et praeterea poenis corporalibus subiectos in perpetuo exilio victuros esse. Nec vero quisquam iis quos speciali liberalitate dignati sumus, aut eorum uxoribus liberisve qui sunt vel futuri sunt aut substantiis sive per sententiam tui iudicii sive alio ullo modo molestiam afferet.
     Epilogus. Tua igitur gloria quae nobis placuerunt et per hanc sacram pragmaticam sanctionem, quae etiam specialis liberalitatis nostrae vim habet, declarantur ad opus effectumque adducere studeat.
 

  
►  
Source : Ep. Theod. 139
.