~ NOV.
CXXXV ~ NE QUI CESSIONE UTI COGANTUR BONORUM. ( AD ? ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
Praefatio.
Quaecumque ad numen divinum a nobis placandum invitant, haec ut inter
subiectos incrementa capiant et elucescant contendimus. Zosarius quidam
ex Moesia provincia oriundus cum lacrimis nobis supplicavit docuitque
se ob publicas et privatas pecunias a clarissimo provinciae praeside
insidiis petitum esse per solam contumeliam (neque enim de pecuniis
passus est libellos persecutionis rerum suarum datos) : id quod
iniustissimum et in primis acerbum est. Qui enim par est eum, qui semel
fortuito eventu nec vero neglegentiae deditus res suas amisit, denuo
ignominiosam vitam amplecti, et victu quotidiano forte atque corporis
tegimento per violentiam exui? |
I. Hoc
comperto cum deteriora melioribus emendare cupiamus, ut et optimus omnium
deus concilietur neve quid iniqui nostris temporibus usu veniat, sancimus
nulli gloriosissimorum aut magnificentissimorum magistratuum licere
cessionis bonorum gratia in angustias compellere quemquam eorum, qui
de debitis quas diximus (pecuniis scilicet publicis vel privatis) conveniuntur,
aut eiusmodi contumeliarum uti praetextibus, ut illi ad supplicium corporis
evitandum malint rerum suarum potius amissionem pati, ac non cum inopiae
iugo etiam contumeliae probro ad mortem usque premi. Iusiurandum autem
per adoranda evangelia praestet, nullam sibi facultatem reliquam esse
in rebus aut auro, unde debito satisfaciat. Si quae vero iura ei lex
aut ex hereditate aut ex donatione cognatorum in mobilibus aut immobilibus
rebus tribuat, earumque possessione nondum potitus sit, competere tamen
ei videantur, ac possint creditores partem earum vel etiam totum colligere
(exceptis tamen rebus uxoris, siquidem re vera ad eam pertineant) :
hoc fiat, atque liceat creditoribus eiusmodi actiones sibi vindicare,
et ex persona eius qui tum iurium illorum dominus sit, actiones instituere,
sive adsit debitor sive non adsit, et in personam ipsius debitoris,
ut simpliciter dicamus, in eiusmodi actione vel rerum vindicatione substitui. |
Epilogus.
Diligens igitur et virtutis amans magnificentia tua, quae tam pie nobis
placuerunt, observet ac decem librarum auri multam statuat ei qui quid
ex iis quae de his a nobis sancita sunt transcendere audeat. Neque enim
absque periculo erunt, verum ipsum de vitae salute periculum iis inferetur,
si qui vel mero consilio ea quae iuste a nobis per hanc sacram legem
constituta sunt labefactare temptent. |
d.
VI. k. Mart. CP. <imp. dn.> Iustiniani <pp. Aug. anno . . .
post> cons. Basilii vc. <anno . . .> |
|