~ NOV.
CXXXIV ~ UT NULLI IUDICUM LICEAT HABERE LOCI SERVATOREM, NISI CERTIS IN CAUSIS DIVINA CONCESSERIT IUSSIO. ( AD 556 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Petro pp. |
<Praefatio> Quae
ad utilitatem nostrorum subiectorum intentionem habent semper invenimus
diversas laesiones nostris subiectis inferre ab emissis vicariis in
provincias ab aliquibus civilibus et militaribus iudicibus, et de hoc
dudum legem scripsimus particularem aliquam facientes rei emendationem. |
CAPUT I. |
Nunc
vero perfecte iuvare nostros subiectos studentes sancimus nullam licentiam
habere pro tempore praefectos tam Orientis quam Illyrici praetoriorum
aut comitem largitionum aut comitem privatarum loci servatores destinare
in provinciis, aut ipsos provinciarum iudices facere et proprii cinguli
loci servatores, sed neque vicaneos iudices in creditis eis provinciis
loci servatores emittere in qualibet civitate. Solum vero iubemus esse
loci servatorem praefecturae in Osroena et in Mesopotamia, et si necessitas
vocaverit, in aliis locis tempore expeditionis pro nutrimentis eius
destinatos, et hoc quidem per nostram iussionem. His insuper iubemus,
ut neque magistri militum neque duces in provinciis, in quibus administrare
iussi sunt, <habere> loci servatores aut biocolytas aut latronum
expulsores. Si vero contigerit necessitate faciente sive magistros militum
sive duces destinari per nostram iussionem in aliis locis, tunc fieri
loci servatorem absentis, et hoc secundum nostram praeceptionem. Nulli
vero liceat civili aut militari iudici circuire provinciam sine causa
necessaria. Si vero aliqua necessitas vocaverit tale aliquid fieri,
expensis propriis hoc facere iubemus tam iudices quam competentes eis
et oboediens eis officium, neque vero angariis aut his quae vocantur
epidemeticis aut alio quolibet dispendio gravare nostros subiectos,
neque vero consuetudines nominare aut quaerere, quas forsitan aliqui
praedecessorum in proprium lucrum iniuste adinvenerunt: male enim adinventa
nec ex longa consuetudine confirmantur. Scientibus omnibus praedictis
iudicibus civilibus et militaribus, quod si aliquid praeter haec fiat,
et qui facit loci servatorem XX auri libras inferet poenam et cingulo
spoliabitur, et qui fieri se adquievit, cadens propria substantia exilio
subicietur. |
CAPUT II. |
Ad
maiorem autem nostrae dispositionis cautelam iubemus, per loca episcopos
et provinciarum rectores et eos qui civitates habitant nullum contra
praesentem nostram dispositionem suscipere biocolytam aut latronum persecutorem;
omnino enim nullum iudicum civilium et militarium constitutum in provincia
habere loci servatorem concedimus. Praecipue quidem iubemus provinciarum
rectores sic recte conversari et res gubernare, ut non necessitas fiat
de qualibet re debente quaeri aut gubernari ad provincias aliquem destinari.
Si vero opus fuerit transmitti aliquos in provinciis occasione publicarum
exactionum aut quarumlibet emergentium querellarum, neque ordinem neque
nomen habere loci servatoris; destinatus vero in provinciam nullum quidem
subiectis inferat dispendium, creditum vero sibi opus impleat, iudice
provinciae eum et eius officio adiuvante. Si vero et contra ipsum iudicem
forte accusatum transmittatur, tunc iubemus et provinciale officium
oboedire ei. Quemadmodum enim prohibemus loci servatores fieri, ita
omne periculum iubemus habere iudices provinciarum et eorum officium,
ut sollicitudinem faciant tam publicarum exactionum quam locorum quietis,
et ut omnis iniustitia et laesio suspendatur. In quibus vero provinciis
aut vindices aut ecleptores sunt fiscalium, et opus habuerint aliquod
adiutorium, iubemus iudices provinciarum et officia eorum omne solacium
et studium eia conferre, ut sine impedimento fiscalium exactio procedat.
Et omnes quae motae fuerint sive civiles sive criminales causas et competentes
provinciarum iudicibus ipsos iubemus inquirere, ut illi proprio periculo
has discutiant et legitimum finem eis inponant. Super haec iubemus provinciarum
iudices mox quod futuri sunt cingula suscipere, sive praesentes sive
absentes sint, cautelam impendere tam praefecturae quam nostris largitionibus
et comiti privatarum pro inferendis pecuniis unicuique praedictarum
dignitatum, cum etsi non caveant, tamquam facientes cautelam ita iubemus
eos et eorum officia subiacere praedictis dignitatibus. In illis vero
provinciis et civitatibus volumus iudices periclitari pro fiscalibus
et exigi, in quibus neque scriniarii neque vindices neque alii quidam
proprio periculo exactionem faciunt. |
CAPUT III. |
Et
hoc pervenit ad nos, quod quidam provinciarum iudices ita inique agunt
occasione lucrorum, ut neque testamenta concedant facere neque facta
insinuare, neque nuptias aliquos facere aut super nuptialibus donationibus
monumenta componere, neque defunctorum corpora sepulturae tradi neque
rerum descriptionem concedant fieri aut aliud quid huiusmodi agi aut
ex gestis aut ex testimoniis. Propterea interdicimus omnibus iudicibus
tam civilibus quam militaribus et eorum officiis aut alio cuilibet tale
aliquid praesumere. Si vero quidam huiusmodi odibilem rem in quolibet
loco nostrae rei publicae praesumpserit agere aut ministrare ei qui
haec praesumpserit facere, iubemus huiusmodi extra cingulum factos in
exilium destinari, et de substantia eorum eveniens dispendium laesis
in duplum restitui, non sublato eis neque alio quod est ex legibus adiutorio.
Omnem vero damus licentiam locorum sanctissimis episcopis et primatibus
civitatum huiusmodi praesumptiones prohibere, et studere ut haec omnia
sine impedimento et sine dispendio secundum legum virtutem procedant,
et de his nobis nuntiare. 1. Illas vero quae secundum leges offeruntur appellationes et suscipere volumus omnino iudices et eos qui secundum nostram iussionem audiunt, sive maiores sive minores sint, et edere gesta sine aliqua dilatione litigantibus, ut quaestio legitima de his procedat. Super haec iubemus appellatione porrecta secundum leges neque exactionem fieri neque possessiones rerum transferri usque ad finitivum super ea iudicium. |
CAPUT IV. |
Quoniam
vero contingit adulteria aut raptus mulierum aut homicidia aut alia
quaelibet crimina in provinciis committi, iubemus provinciarum iudices
omnia secundum leges vindicare, et peccantes tenere, et non alios pro
aliis, aut ex quibus nati sunt vicis qui crimina praesumpserunt alium
pro alio comprehendere, aut damnum eorum inferre vicis sed neque pignerationes
facere propter peccantem, aut criminis vindictam proprii lucri causa
inferre aut delinquentium res proprium lucrum facere. Nos enim reos
quidem ex legibus poenas sustinere volumus, damna vero subiectis nostris
aut lucrum ex hoc iudicibus aut eorum hominibus sive officialibus fieri
nullatenus concedimus, ut <non> propter rerum desiderium inveniantur
iniuste aliquos castigantes aut peccantes vendere. Si enim praeter haec
fiat, ipse provinciae iudex omne ex hoc accidens laesis damnum medebitur
et suppliciis subiectus exilio tradetur, et consiliarius eius simile
sustinebit supplicium, si factis a iudice contraria legibus in scriptis
consentiat, officium vero eius et alii, qui circa haec propter lucrum
proprium ei obsecundant, non solum damna laesis compellentur restituere,
sed culpabiliores eorum legalibus suppliciis subiecti exilio tradentur. |
CAPUT V. |
Si
vero quis comprehensorum criminum latuerit aut reliquerit provinciam
illam in qua crimina deliquit, iubemus legitimis edictis a iudice evocari
eum, et si non obaudiat, illa in eo procedere quae nostris legibus definita
sunt. Si vero cognoscatur quod in aliam provinciam degit, iubemus provinciae
illius iudicem, in qua peccari quid huiusmodi contigit, epistola publica
uti ad provinciae illius iudicem, in qua delinquens persona degit, illum
vero qui publicas susceperit litteras periculo suo et officii sui comprehendere
huiusmodi et ad iudicem provinciae transmittere, in qua peccavit, suppliciis
legitimis subiciendum. Si vero qui publicam epistolam susceperit neglexerit
hoc facere, aut officiis eius tradere, aut imperata neglexerint, tunc
et ipsum iudicem tres auri libras et officium eius alias tres pro poena
inferre iubemus. Si vero iudex aut aliquis officii eius propter lucrum
huiusmodi personam non comprehendat aut comprehendens non transmittat,
et hoc agens convincatur, spoliatus cingulo exilio tradatur. |
CAPUT VI. |
Et
hoc vero iubemus observari ab omni administratione, ut si contigerit
in scriptis nostram iussionem fieri ad aliquem iudicem, et interea iste
quiescat ab administratione, is qui post illum susceperit dignitatem
accipiat eam et insinuet. Et si quidem privata est causa, et implere
eam et exequi, quemadmodum ad eum promeruit rescriptum; si vero huiusmodi
in scriptis iussio publicum respicit, inquirat eam, et si quidem non
laeditur fiscus, quae in ea comprehensa sunt adimpleat, si vero ad laesionem
est fisci, nihil super ea omnino agi, nuntiare vero nobis primum, ut
secunda nostra fiat de hoc iussio. Si vero et praecepta cuiuslibet iudicii
sint, et prius quam insinuentur haec, aut praecipientem aut ad quem
praecepta facta, sunt contigerit removeri de cingulo, et sic qui factus
fuerit iudex haec suscipiat et exigat, si legitime facta sint; si vero
contra legem aut contra publicum facta, sint, haec pro non scriptis
esse iubemus. |
CAPUT VII. |
Quia
vero et huiusmodi iniquitatem in diversis locis nostrae reipublicae
cognovimus admitti, quia creditores filios debitorum praesumunt retinere
aut in pignus aut in servile ministerium aut conductionem, hoc modis
omnibus prohibemus, et iubemus, ut si quis huiusmodi aliquid deliquerit,
non solum debito cadat, sed tantam aliam quantitatem adiciat dandam
ei, qui retentus est ab eo aut parentibus eius; et post hoc etiam corporalibus
poenis ipsum subdi a loci iudice, quia personam liberam pro debito praesumpserit
retinere aut locare aut pignorare. |
CAPUT VIII. |
Et
illud vero praevidimus pro subiectorum utilitate corrigere, ut si qua
mulier crediti instrumento consentiat proprio viro aut scribat et propriam
substantiam aut se ipsam obligatam faciat, iubemus nullatenus huiusmodi
valere aut tenere, sive semel sive multotiens huiusmodi aliquid pro
eadem, re fiat, sive privatum sive publicum sit debitum, sed ita esse
ac si neque scriptum esset: nisi manifeste probetur quia pecuniae in
propria ipsius mulieris utilitate expensae sunt. |
CAPUT IX. |
Necessarium
vero credimus et illud competenti adiutorio emendare, ut nulla mulier
de qualibet re includatur aut custodiatur. Sed si quidem pro fiscalibus
debitis aut privatis pulsetur secundum legem mulier, aut per virum suum
aut per se aut per quam voluerit personam legitime respondeat et transigat
rem. Si vero vidua sit aut non a principio viro coniuncta, liceat similiter
mulieri aut per se aut per quos voluerit propria iura proponere secundum
legem. Eum vero qui praeter haec praesumpserit agere aliquid praedictorum
iubemus, si quidem maiores iudices sint, XX auri librarum, si vero minores
sunt, X auri librarum poenae subiacere, oboedientes autem eis in praedictis
causis spoliatos cingulo poenis subici et in exilium destinari. Si vero
mulier post legitimam admonitionem noluerit instituere aliquem, qui
pro ea respondeat, aut litigans addicta sit, nec sic includi aut custodiri
eam, sed legitima in competentibus ei rebus procedere. 1. Si vero crimen sit quod infertur mulieri, in quo necessarium est ipsam custodiri, si quidem fideiussorem personae potest praestare, ipsi credatur, si vero iuraverit non posse se dare fideiussorem. iuratoriam cautionem faciat de observatione iudicii. Si vero gravissimum inveniatur crimen in quo accusatur, in monasterium aut in asceterium mittatur, aut mulieribus tradatur, per quas potest pudice et libere custodiri donec causa eius manifestetur, tunc autem illa procedant in ea quae legibus definita sunt. Nullam enim mulierem pro pecuniaria fiscali sive privata causa aut pro criminali quolibet modo aut in carcerem mitti concedimus aut a viris custodiri, ut non per huiusmodi occasiones inveniantur circa castitatem iniuriatae. 2. Monastriam quidem aut ascetriam per nullam actionem trahi concedimus de propriis monasteriis aut asceteriis. |
CAPUT X. |
Si
quando vero adulterii crimen probetur, iubemus illas poenas peccantibus
inferri, quas Constantinus divae memoriae disposuit; et illis similibus
subiciendis poenis, qui medii <aut> ministri huiusmodi impio crimini
facti sunt. De substantia vero adulteri, si habeat uxorem, dotem et
propter nuptias donationem ei salvari, aut partem a nostra lege datam
si dotalia instrumenta non subsecuta sunt; residuam vero eius substantiam,
si quidem sint ascendentes aut descendentes usque ad tertium gradum,
accipiant hi secundum ordines et gradus, si vero non sint huiusmodi
aliqui, fisco applicari haec iubemus. 1. Adulteram vero mulierem competentibus vulneribus subactam in monasterio mitti. Et si quidem intra biennium recipere eam vir suus voluerit, potestatem ei damus hoc facere et copulari ei, nullum periculum ex hoc metuens, nullatenus propter ea quae in medio tempore facta sunt nuptias laedi. Si vero praedictum tempus transient, aut vir prius quam recipiat mulierem moriatur, tondi eam et monachicum habitum accipere, et habitare in ipso monasterio in omni propriae vitae tempore. 2. Et si quidem habeat descendentes, duas partes accipere eos substantiae secundum legum divisas ordinem, reliquam vero tertiam partem monasterio in quo mittitur dari. Si vero descendentes non fuerint, sed ascendentes inveniantur non consentientes huiusmodi inquitati, quattuor uncias eos secundum leges divisas accipere, octo vero uncias dari monasterio in quo includitur huiusmodi mulier. Si vero neque descendentes neque ascendentes habeat, aut ascendentes consenserint huiusmodi iniquitati, omnem eius substantiam accipere monasterium illi conservandam, ut per omnes casus viro pacta dotalibus illata instrumentis serventur. |
CAPUT XI. |
Quia
vero aliqui nostram legem transcendere student, in qua evidenter causas
enumeravimus ex quibus solum repudia possunt transmitti aut a viro aut
a muliere, iubemus praeter illas causas nullo modo repudia fieri, aut
per consensum nuptias solvi et concedere invicem delictis. 1. Si vero praeter a nobis definitas causas praesumpserint aliqui solvere matrimonium, iubemus, si quidem descendentes habuerint sive ex ipso sive ex alio matrimonio, substantiam eorum illis dari secundum legem ordinem, et tam virum quam mulierem in monasterium mitti in omnibus vitae suae temporibus, et de singulorum facultatibus quaternas uncias monasteriis in quibus mittuntur separari; viro nihilo minus neque usum habente datae partis filiis. Si vero descendentes non habeant, sed ascendentes inveniantur, tertiam partem substantiae accipere eos, si non iniquitati solutionis matrimonii consenserint, duas vero partes monasteriis in quibus unusquisque mittitur separari. Si vero neque descendentes neque ascendentes inveniantur, vel ascendentes consenserunt facto, iubemus omnem substantiam monasteriis in quibus missi sunt dari, ut non propter hunc contemptum et dei iudicium contemnatur et nostra lex transgrediatur. 2. Sed et ministros talis solutionis nuptiarum aut qui huiusmodi incesta instrumenta composuerint corporalibus poenis subici iubemus et in exilium destinari. 3. Si vero hi qui matrimonium solvere praesumpserunt voluerint iterum sibi coniungi prius quam mittantur in monasterio, licentiam eis damus hoc facere et praedictas poenas concedimus eis et proprias habere substantias et ita ad invicem vivere, tamquam si nihil delictum fuisset. Uno vero volente matrimonium revocare, si non consentiat alia persona, contra eum qui noluerit teneant poenae. 4. Haec vero omnia servari iubemus tam in regia hac civitate quam in provinciis, tam a comite privatarum quam a palatinorum schola et provinciarum iudicibus et officiis eorum, scientibus quod si neglexerint huiusmodi alicuius delicti et non omnia haec custodierint, et exilium et proscriptionem sustinebunt. Haec vero iubemus servare et locorum sanctissimos episcopos, ut providentia eorum traditae personae in monasteriis mittantur, et de rebus earum quod a nobis definitum est monasteriis vindicent. |
CAPUT XII. |
Si
quis vero accusatus in adulterio per proditionem iudicum aut alio quolibet
modo a legibus poenas effugerit, et post haec inveniatur mulieri de
qua accusatus est turpiter conversatus aut in matrimonium accipere eam,
et hoc fiat vivente marito aut post eius mortem, neque matrimonium valere
iubemus, sed et eum qui hoc delinquere praesumpsit, etsi prius perfugit,
attamen licentiam damus omni iudici et comprehendere eum et post tormenta
ultimis suppliciis subicere, nulla alia excusatione aut probatione faciente;
et mulierem castigatam et detonsam monasterio immitti iubemus et ibi
manere in omne tempus propriae vitae; utriusque vero substantiam secundum
praedictum ordinem dividi, periculo (sicut diximus) tam comitis privatarum
quam iudicis loci. |
CAPUT XIII. |
Quia
vero nos oportet humani generis infirmitatem protegere, corporales poenas
secundum aliquam partem imminuentes interdicimus alterutras manus aut
pedes abscidi, aut huiusmodi quaedam inferri supplicis per quae articuli
dissolvuntur, quia membrorum dissolutio gravior est utriusque manus
abscisione. Propter quod iubemus, si quidem tale aliquid delinquatur
unde leges mortem delinquentibus inferunt, secundum legum virtutem sustinere
eum poenas; si vero tale fuerit crimen quod morte dignum non sit, sed
ut ipse castigetur aut in exilium transmittatur; si vero criminis qualitas
membri abscisionem exigat fieri, unam solam manum abscidi. 1. Pro furto vero nolumus omnino quodlibet membrum abscidi aut mori, sed aliter eum castigari. Fures autem vocamus qui occulte et sine armis huiusmodi delinquunt; eos vero qui violenter adgrediuntur aut cum armis aut sine armis, in domo aut in itineribus aut in mari, poenis eos legalibus subdi iubemus. 2. Ut autem non solum corporales poenae, sed etiam pecuniariae mediocriores fiant, sancimus eos qui in criminibus accusantur. in quibus leges mortem aut proscriptionem definiunt, si convincantur aut condemnentur, eorum substantias non fieri lucrum iudicibus aut eorum officiis, sed neque secundum veteres leges fisco eas applicari: sed si quidem habeant descendentes, ipsos habere substantiam, si vero non sint descendentes, sed ascendentes usque ad tertium gradum, eos habere. 3. Si vero mulieres habent qui condemnati sunt, omnibus modis iubemus istas et dotem et nuptialem donationem accipere; si vero et sine dote talibus personis coniunctae fuerunt, a legibus definitam partem de tota substantia condemnati eas accipere, sive filios habeant sive non. Si vero neminem praedictorum habeat qui deliquit, tunc fisco sociari eius substantiam in maiestatis vero crimine condemnatis veteres leges servari iubemus. |
Dat.
kal. Mai. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXX, p. c. Basilii vc. anno
XV. Rescripta lex ad Monachium pu. |
|