~  NOV. CXXXIII  ~
  
QUOMODO OPORTET MONACHOS VIVERE.
  
( AD 539 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Menae beatissimo episcopo.
     <Praefatio> Singularis vita eiusque contemplatio res est sacra et ex hoc evehens animas ad deum, et non solum iuvans eos qui ad hoc accedunt sed etiam aliis omnibus per eius puritatem et supplicationem ad deum praebens inspectam utilitatem. Unde et priscis imperatoribus studii fuit et a nobis non pauca sancita sunt de eorum honestate et ornatu. Sequimur etenim sacras regulas et antiquos patres qui haec sanxerunt, quia nihil segne fit ad quaestionem imperio communem omnium hominum sollicitudinem ex deo suscipienti. Dudum quidem scripsimus constitutionem volentem in multitudine existentes monachos in commune degere secundum quod appellatur coenobiorum schema, et neque propria habere habitacula neque substantias congregare neque vitam sine testimonio, sed communiter quidem eos comedere, dormire vero omnes in commune, et honestam sectari vitam et testes esse ornatus alterutris. et iuvenes quidem vereri canitiem haec respicientium et ex studio etiam vigilias assumere, ut ne quid facinoris veluti per somnum fiat neque turpis videatur aliis, sed unusquisque suam honestatem etiam dormiendo custodiat.
CAPUT I.
     Quibusdam vero nobis nuntiatis, quae digna et maiori cautela legis egebant, recte ad praesentem venimus sanctionem ad illius perfectionem et supplementum, per quam sancimus. nullum penitus licentiam habere habitandi appellatam cellulam, nisi solus fuerit et monasterium duobus utens ministris et continentem et quietam degat vitam, sed omnino cum sint plurimi viri, una sit eorum conversatio et orantium et quae naturae sunt opera facientium, quatenus inculpabiles et inaccusabiles consistant; et communiter quidem. sicut dictum est comedere, communiter quoque dormire. Et si quidem tanta sit multitudo quanta in uno habitaculo capiatur - alioquin duo forsan aut tria habitacula esse quae capiant eos. Nullum tamen omnino proprium habere, sed in commune vivere noctibus et diebus, ut noctes eis eandem habeant quem dies observationem. Non enim dormiunt omnes semper, sed palam est quia alii quidem in somno sunt, alii vero vigilant, et omnino sunt quidam dormientes inspicientes. Si autem aliqua habitacula sunt in quolibet monasterio sub tua constitutorum sanctitate, sive in hac magna civitate sive in eius per circuitum habitaculis sive a nobis ipsos aedificatis sive ab aliis, seorsum habitationem habentia aliquorum monachorum, haec omnibus modis depones aperiesque eis alterutra, ubi celebrentur. Quid enim formidabunt hoc agentes, semel ipsos dicantes deo et abrenuntiantes publicae comessationi? Et hoc quidem ita valere nunc et in futurum omne volumus tempus, nullo (sicut dictum est) habente habitaculum seorsum, sed congregandis omnibus et inspicientibus quae <ab> alterutris aguntur. Certum enim est quia talia studebunt ea constituere qualia omnino inculpabilia manent. <Et> si quis apparuerit tantum impudens, ut audeat temptare praevaricari quod sancitum est, monasterii praesul haec examinet. Volumus enim vehementiorem quam nunc est fieri observationem et primum quidem non plurimos esse in monasterium ingressus, sed unum aut secundum forte, et adstare ianuae viros senes et castos et testimonii boni ex omnibus, qui neque reverentissimis monachis concedant sine abbatis voluntate deserere monasterium, sed intus eos detineant quae dei sunt zelantes nec semet ipsos lacerantes, nec actus nec studia, nec alios quosdam introire in monasterium noctibus et diebus sinant, quod non recte manere procuret venerabilium voluntatem. Sitque cautissima maceria munitum monasterium, ut nullus exitus aliunde nisi per ianuas sit.
CAPUT II.
     Deinde vel si nulla ecclesia in monasterio sit, neque sic occasione ecclesiarum egredi <et> deambulationes illicite illic facere et confabulari cum quibus non convenit, sed venire quidem tempore sacri ministerii cum abbate suisque prioribus et senibus, sacrificioque completo omnes monachi rursus ad coenobium revertantur ibique sedeant magnumque deum honorent et sacris scripturis incumbant. Plurimus itaque est talium librorum chorus. et possibile est unicuique animam corrigere atque rigare sacris, quae si frequenter legerit nunquam decipitur nec ad humanas descendet sollicitudines. Quattuor autem vel quinque seniores ex ipso monasterio esse in monasterii constituta ecclesia, quibus iam omnis exercitatio est expleta in continentia et qui ordinationem habere meruerunt in clero presbyterorum forsan aut diaconorum aut deinceps habentium schema. Dicti namque et supervenientibus loquentur et de divinis eloquiis disputabunt, et putari omnes esse tales procurabunt, et custodient iuventutem exardescentem et suos terminos exire volentem continentia detinebunt.
CAPUT III.
     Non ingredientur autem neque mulier penitus in virile monasterium neque vir in femineum occasione mortui et ibi sepulti memoriae vel per aliam causam, et maxime si qui fratrem forte vel sororem aut aliquem ex genere habere in monasterio dicat. Cognatio namque monachis in terra non est caelestem zelantibus vitam. Quid enim volentes tales ingressus faciant, nisi volunt agere aliquid interdictorum? cum liceat et viris competentia in virilibus monasteriis <viros facere et mulieribus similiter deputata in muliebribus monasteriis> celebrare, nullo permixto alteri nec si quis forte frater dicatur esse aut soror aut cognatus alter: non enim per hanc occasionem ingredi sinemus alicui. Si enim ipsa principia abscidamus et per ipsum aspectum insertam animabus dilectionem et ex hoc lapsum prohibeamus, erit multo possibilis ac facilior sacris decertatoribus melioris vitae status. Omnes igitur huic legi oboediant, et neque viri recondant in muliebri monasterio sepulcra neque mulieres in virilibus asceteriis fodiant. Nec viros enim mulierum studia decent nec rursus virorum in muliebribus collegiis; nec ex hoc propter defunctos viventibus turpes et mali principii tales permixtiones agi, ut non iter ex hoc fiat naturae apud se inhoneste grassari et ludere et suas confundere causas et pietatis quasi velamine cognationis schemate haec agere, quae neque dicere neque cogitare singularem vitam eligentibus est bonum: Illo existente manifesto, quia necessarium est sepulturae ministrantes et maxime lectis [non] ingredi monasteria. Sed in virilibus quidem monasteriis causa facilis est, in muliebribus non ita, propter memoratam interdictionem.
     1. Sancimus igitur, si quando aliquid futurum sit tale fieri, et sepeliri mulier in muliebri monasterio (virum namque non sinimus), reverentissimas quidem feminas in suo manere habitaculo, solam vero ostiariam aut ostiarias et abbatissam, in quo forte ipsa voluerit, interesse his quae aguntur, et ipsos illos agentes quae circa funus sollemnia sunt et sepulchrum fodientes et corpus obvelantes repente discedere, neque videntes aliquas reverentissimarum neque ab aliqua earum visos. Sed neque aliam excogitent occasionem aut viri ad muliebria monasteria ingrediendi aut mulieres viris deputata occasione horum quae circa funus aguntur, quas utique memorias vocant, in tertiam et nonam convenientes diem, aut dum quadraginta complentur aut etiam annus: cum liceat, si quidem muliebre sit monasterium, mulieres omnia agere, si vero virorum, ipsos similiter, et non occasione talium observationum inhonestatem venerabilibus monasteriis imponere.
CAPUT IV.
     Quia vero nihil quod sancitur nisi custodiam habeat competentem poterit servari decenter, sancimus per tempus uniuscuiusque monasterii praesulem frequenter inspicere et perscrutari uniuscuiusque conversationem et disciplinam, et sicubi aliquid parvum fiat contra quam decet, hoc repente corrigere, et non sinere maius fieri lapsum et perire animam ad salutem conversationis confugientem. Monasteriorum autem exarchus, si quis fuerit per loca, sicut in hac felicissima civitate, <haec perscrutetur et mittat> eos qui appellantur responsarii eius per monasteria, et requirat etiam vicinos, ne forte aliquid nequam in aliquo monasteriorum proximo fit, et haec universa castiget et competenti digna faciat providentia. Sed etiam uniuscuiusque civitatis episcopus huius providentiam habeat, sive patriarcha sive metropolita sive singuli sint episcoporum, et reverentissimos defensores ecclesiae mittat haec requirentes et servantes et non sinentes quicquam fieri extra quam decet, sed et si quid fiat, velociter hoc emendare. Sanctissimus autem patriarcha felicissimae huius urbis de monasteriis hic positis similiter examinet, <et> custodes rei deo amabiles ecclesiae defensores sanctissimae maioris ecclesiae et quos putaverit perfectos et honestissimos esse constituat, ut per plures custodia facta, adhuc amplius observatio et super peccatis vindicta fiat.
CAPUT V.
     Oportet autem unumquodque monasterium sub abbate constitutum, sicut praediximus, habere eos qui vocantur responsarii, viros series et iam monachicum certamen superantes et non facile corporales violentias passuros, qui eorum rebus et eorum occupentur utilitatibus. Et non solum si virorum monasterium, sed si etiam mulierum contingat, esse duos aliquos aut tres viros aut eunuchos, si possibile est aut series et castitatis testimonium habentes, qui causas agant et ineffabilem eis praebeant communionem, cum huius tempus fuerit. Si vero de aliqua monasterii utilitate aut ad unam reverentissimarum ascetriarum pertinente dicere aliquid necessariorum voluerint, loquentur abbatissae et alteri penitus nulli feminarum quae in monasterio sunt, haec per reverentissimas ostiarias agentes. Oportet enim tales aliquas ad ianuas ordinari, quae similiter ingressus et egressus in monasterium inspiciant et egressus prohibeant et inaccessibiles viris ingressus praeter apocrisiarios constituant. Illi vero ad ostiarias loquentur et dicent suum adventum, abbatissae vero per eas agnoscentes et descendentes his loquentur, et illi referent ad illas de earum gubernatione aut utilitate pro qua venerunt; et ita et quae humana sunt aguntur bene et castitas permanet undique a nullo temptata malo.
     1. Si quis autem deliquerit (nam multa sunt humana , et nullus poterit naturam sic retinere ut non peccet nihil: hoc enim proprium est solum dei), hunc si quidem mediocre peccatum est, et monere et suspendere et paenitentiae ei dare tempus, ut meliorem ordinem sumens mox revertatur ad semet ipsum et non quos iam posuit amittat labores; si vero maioris culpae sit modus, secundum commissum et medelam correctionis esse et rursus admonitionem vehementiorem et paenitentiam fortem exigere. Et si quidem valuerit istis modis amovere lapsum suscipiendum (hoc autem et in mulieribus conversis et in viris dicimus), grates agere magno deo, eam et in caelo fiat gaudium angelicis virtutibus, quando aliquis salvus fit peccatorum; si vero potiores ultra medicinam causae fiant, tunc etiam expelli eum monasterio, quatenus dans semet ipsum ex melioribus ad peiora ipse suis malis potiatur solus et non per eius malum etiam alii violentur, sicuti morbosorum et incurabiliter languentium iumentorum. Non enim imperium despiciet hos negligi neque retinebit indignationem adversus abbatem neque contra locorum episcopum et sub eo positos defensores ecclesiae, si non haec observaverint, tamquam necessaria sit etiam imperio rei diligentia. Si enim illi puris manibus et nudis animabus pro re publica supplicent <deo, manifestum quia et exercitus) habebit bene et civitates bene disponentur (deo quoque beneplacito et propitio existente quomodo non universa plena totius pacis et devotionis?) terraque nobis offeret fructus et mare quae sua sunt dabit, illorum oratione propitiationem dei ad omnem rempublicam deducente. Sed et ipsum commune schema hominum reverentius erit et vivet melius illorum erubescens perdurationem. Ideoque pariter conspiratio erit omnium simul pro malitia omni, melioribus et sanctioribus studiis introductis et decentibus rerum. Quod nos requirentes causam agimus ut putamus utilem.
CAPUT VI.
     Illud quoque omnibus servari volumus modis, si visus fuerit aliquis reverentissimorum monachorum in aliquam tabernarum conversari, hunc repente dari locorum defensoribus aut hic gloriosissimis praefectis sacrorum praetoriorum, et castigari convictum et nuntiari hoc abbae, quatenus eum expellat monasterio qui talia deliquit, utpote in confusionem vitae angelicam hanc conversationem mutantem. Oportet enim duplex hoc opus monachis esse, aut divinis vacare scripturis aut quae monachos deceant quae vocant manuum opera meditari et operari: mens enim frustra vacans nihil bonorum parit.
     Pro his namque hanc ponimus legem et in hac regia civitate valentem et in gentibus omnibus. Utique ad singulos patriarcharum dirigimus eam ad cautelam observationemque competentem, illi vero sub se constitutis eam metropolitis mittent, illi quoque omnibus aliis innotescent episcopis, et per episcopos omnia haec reverentissimis monachis et abbatibus eorum fient manifesta. Damus autem causae observationem non solum abbatibus monasteriorum singulorum nec solum deo amabilibus episcopis neque sanctissimis patriarchis, sed hic quidem gloriosissimis praefectis sacrorum praetoriorum, ut si causa eguerit aliqua correctione, cognoscentes a sanctissimis viris exequantur, in provinciis autem illarum iudicibus primitus a deo amabilibus episcopis quod agitur agnoscentibus Et ..... administrationibus innoxia [custodire] quae ad deum sunt, et prae cunctis imperio, tamquam nihil sit sanctis custodiri ..... rem publicam magni dei et salvatoris nostri Iesu Christi clementia frui per reverentissimorum virorum puritatem, <quam> custodient quoque monachi et clerici et episcopi maiores et minores, sacrorum memores canonum sacrarumque legum et constitutionum de hoc scriptarum, quas et valere et ratas esse et per praesentem sancimus legem.
     <Epilogus> Tua igitur beatitudo quae placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem cognoscens operi effectuique tradere festinet.
     Dat. IV. non. Mart. <imp.. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XII.> Apione vc. cons.
 

  
►  
Sources : Auth. CXXXI ; Ep. Theod. 133 ; Ath. 1, 14
.