~  NOV. CXXXII  ~
  
DE INTERDICTIS COLLECTIS HAERETICORUM.
  
( AD 544 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imperator Caesar Flavius Iustinianus felix inclitus victor ac triumphator semper Augustus
edictum Constantinopolitanis.
     Primum esse et maximum bonum omnibus hominibus credimus verae et immaculatae Christianorum fidei rectam confessionem, ut per omnia haec roboretur et omnes orbis terrarum sanctissimi sacerdotes ad concordiam copulentur et consone immaculatam Christianorum confessionem praedicent et omnem occasionem quae ab haereticis invenitur auferant: quod ostenditur et ex diversis conscriptis a nobis libris et edictis. Sed quoniam haeretici neque dei cogitantes timorem neque interminatas talibus poenas ex legum severitate considerantes diaboli opus implent et quosdam simplicium seducentes sanctae dei catholicae et apostolicae ecclesiae adulteras collectas et adultera baptismata latenter faciunt, pietatis aestimavimus per praesens nostrum edictum monere eos qui tales sunt, quatenus et ipsi recedant ab haeretica vesania et nec aliorum animas per simplicitatem perdant, sed magis concurrant ad sanctam dei ecclesiam, in qua recta praedicantur dogmata et omnes haereses cum principibus suis anathematizantur. Nosse enim volumus omnes, quia si de cetero aliqui inveniantur aut contrarias collectas facientes aut apud semet ipsos collecti, nequaquam omnino eos ferimus, sed domus quidem ubi aliquid delinquitur sanctae assignamus ecclesiae, his autem qui colligunt aut qui apud se colliguntur ex constitutionibus poenas interri omnibus modis iubemus.
     <Dat. prid. non. April CP. <imp.> dn. Iustiniani pp. Aug. anno XVIII. post cons. Basilii vc. anno III.>
 

  
►  
Sources : Auth. CXXX ; Coll. IX, tit. 12 ; Ep. Theod. 132 ; Ath. 3, 4 ; Nomoc. XIV, tit. 3, 15
.