~ NOV.
CXXXI ~ DE ECCLESIASTICIS TITULIS. ( AD 545 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Petro pp. |
<Praefatio> De
regulis ecclesiasticis et privilegiis aliisque capitulis ad sacrosanctas
ecclesias et reliquas venerabiles domos pertinentibus praesentem proferimus
legem. |
CAPUT I. |
Sancimus
igitur vicem legum obtinere sanctas ecclesiasticas regulas, quae a sanctis
quattuor conciliis expositae sunt aut firmatae, hoc est in Nicaena trecentorum
decem et octo et in Constantinopolitana sanctorum centum quinquaginta
patrum et in Epheso Prima, in quo Nestorius est damnatus, et in Calcedone,
in quo Eutychis cum Nestorio anathematizatus est. Praedictarum enim
quattuor synodorum dogmata sicut sanctas scripturas accipimus et regulas
sicut leges servamus. |
CAPUT II. |
Ideoque
sancimus secundum earum definitiones sanctissimum senioris Romae papam
primum esse omnium sacerdotum, beatissimum autem archiepiscopum Constantinopoleos
Novae Romae secundum habere locum post sanctam apostolicam sedem senioris
Romae, aliis autem omnibus sedibus praeponatur. |
CAPUT III. |
Per
tempus autem beatissimum archiepiscopum Primae Iustinianae nostrae patriae
habere semper sub sua iurisdictione episcopos provinciarum Daciae mediterraneae
et Daciae ripensis, Privalis et Dardaniae et Mysiae superioris atque
Pannoniae, et ab eo hos ordinari, ipsum vero a proprio ordinari concilio,
et in subiectis sibi provinciis locum obtinere eum sedis apostolicae
Romae secundum ea quae definita sunt a sanctissimo papa Vigilio. |
CAPUT IV. |
Simili
quoque modo his pontificis, quod episcopo Iustinianae Carthaginis Africanae
civitatis dedimus ex quo deus hanc nobis restituit, servari iubemus.
Sed et aliae civitates et harum episcopi, quibus in diversis locis metropolicum
ius praestitum est, huiusmodi privilegio in perpetuum potiantur. Omnia
<autem> privilegia vel solacia, quae ex imperiali munificentia
aut etiam alio quolibet modo sanctis ecclesiis aut aliis venerabilibus
locis collata sunt, firme eis per omnia conserventur. |
CAPUT V. |
Ad
haec sancimus omnium sanctarum ecclesiarum et omnium venerabilium domuum
possessiones usque sordidas functiones neque extraordinarias descriptiones
sustinere. Si tamen itineris sternendi aut pontium aedificii vel reparationis
opus fuerit, ad instar aliorum possessorum huiusmodi opus et sanctas
ecclesias et venerabiles domos complere, dum sub illa possident civitate
sub qua tale fit opus. Si quae vero res ex curialium substantiis ad
quamlibet sacrosanctam ecclesiam aut aliam venerabilem domum secundum
leges venerunt aut postea venerint, liberas eas esse sancimus descriptione
lucrativorum. |
CAPUT VI. |
Pro
temporalibus autem praescriptionibus X et XX et XXX annorum sacrosanctis
ecclesiis et aliis universis venerabilibus locis solam quadraginta annorum
praescriptionem opponi praecipimus; hoc ipsum servando et in exactione
legatorum et hereditatum quae ad pias causas relictae sunt. |
CAPUT VII. |
Si
quis autem voluerit fabricare venerabile oratorium aut monasterium,
non aliter incohandam fabricam, nisi locorum sanctissimus episcopus
orationem ibi fecerit et venerabilem fixerit crucem. 1. Si vero semel coeperit aut novam aedificare basilicam aut veterem renovare, modis omnibus compellatur a beatissimo locorum episcopo et oeconomis eius et civili iudice eam explere, et si is distulerit, hoc moriente heredes eius opus incohatum adimpleant. |
CAPUT VIII. |
Si
quis in sua domo aut suburbano <aut> praedio ecclesiasticum ministerium
ministrare praesumpserit aut aliis celebrare concesserit sine clericis
sanctissimo locorum episcopo subiacentibus, iubemus hanc domum aut suburbanum
aut praedium, ubi tale aliquid delinquitur, loci illius sanctissimae
ecclesiae vindicari per deo amabilem episcopum et oeconomum eius et
civilem iudicem locorum. 1. Si vero nesciente locorum domino eius curatores aut conductores aut emphyteotae contrarium aliquid exerceri permiserint, dominum quidem loci nullum praeiudicium aut dispendium sustinere, eos autem qua hoc fecerunt aut fieri permiserunt ex provincia ubi hoc commissum est expelli, rebus eorum loci illius sanctissimae ecclesise vindicandis. |
CAPUT IX. |
Si
quis in nomine magni dei et salvatoris nostri Iesu Christi hereditatem
aut legatum reliquerit, iubemus ecclesiam loci in quo testator domicilium
habuit accipere quod demissum est. 1. Si quis autem unum sanctorum heredem scripserit aut legatum ei reliquerit, et non specialiter nominaverit locum in quo est venerabilis domus, inveniantur autem in eodem loco aut civitate plura oratoria eiusdem sancti, illi magis domui quae pauperior est quod relictum est praebeatur. Si autem non est in civitate basilica nominati sancti, invenitur autem in territorio eius, illi detur. Si autem neque in territorio reperitur huiusmodi domus, tunc ecclesiae civitatis, in qua testator domicilium habuit, quod demissum est praebeatur. |
CAPUT X. |
Si
quis aedificationem venerabilis oratorii aut xenodochii aut ptochii
aut orphanotrophii aut nosocomii aut alterius reverendae domus in novissima
voluntate fieri disposuerit, oratorium quidem intra quinque annos compleri
iubemus providentia locorum episcopi et civilis iudicis, xenodochium
autem et ptochium aut aliam venerabilem domum intra unum fieri annum.
1. Si autem intra annum non fecerint heredes xenodochium aut quamlibet venerabilem domum a testatore dispositam fieri, iubemus eos domum aut comparare aut locare, ubi possunt quae iussa sunt adimplere, donec huiusmodi domus venerabilis expleatur. 2. Et si quidem ipse testator decreverit, qui debeant xenodochi fieri aut ptochotrophi aut alteri tales gubernatores, sive suis heredibus huiusmodi electionem commiserit, iubemus modis omnibus heredes eius quae ab eo definita sunt adimplere, locorum beatissimis episcopis inspicientibus, si gubernatio recte procedit, et si invenerint non utiles existentes rectores, licentiam habentibus sine damno alios pro eis opportunos efficere. |
CAPUT XI. |
Si
quis autem etiam pro redemptione captivorum aut alimentis pauperum hereditatem
aut legatum reliquerit in rebus mobilibus aut inmobilibus, sive semel
seu annale, et hoc modis omnibus secundum testatoris voluntatem ab his
quibus iussum est. hoc facere compleri. 1. Si autem non specialiter dixerit, quomodo pauperibus haec reliquit, praecipimus sanctissimum episcopum civitatis in qua testator habuit domicilium percipere easdem res et eius civitatis pauperibus erogare. 2. Si autem pro redemptione captivorum aliquid relinquitur, et non nominatim testator dixerit, per quem oporteat fieri redemptionem, etiam sic iubemus res ad hoc relictas locorum episcopum et eius oeconomos accipere et huiusmodi pium opus implere In omnibus enim talibus piis voluntatibus sanctissimos locorum episcopos volumus providere, ut secundum defuncti voluntatem universa procedant, licet praecipue a testatoribus aut donatoribus interdictum sit eis habere ad haec aliquod participium. 3. Si autem qui haec facere iussi sunt semel et secundo a beatissimo locorum episcopo aut huius oeconomis per publicas personas admoniti distulerint quae disposita sunt adimplere, iubemus eos omne lucrum relictum eis ab eo qui haec praecepit amittere, et locorum episcopos omnes res cunctis, sicuti dictum est, piis causis distributas cum fructibus et augmentis medii temporis et memorato lucro vindicare et quae testator disposuit adimplere, scientes quia, si neglexerint, pro his omnibus rationem deo persolvent. 4. Si autem sanctissimus locorum episcopus reliquerit aliquid horum quae a nobis dicta sunt, liceat et sanctissimo eius metropolitae haec omnia exigere et complere, et omni alio licentia sit huiusmodi movere quaestionem et studere, ut modis omnibus causae piae compleantur. |
CAPUT XII. |
Si
autem heres quae ad pias causas relicta sunt non impleverit, dicens
relictam sibi substantiam non sufficere ad ista, praecipimus omni Falcidia
vacante quicquid invenitur in tali substantia proficere provisione sanctissimi
locorum episcopi ad causas quibus relictum est. 1. Si autem legatum ab aliquo ad pias causas relinquitur, iubemus intra menses sex ab insinuatione testamenti numerandos hoc modis omnibus praeberi quibus relictum est. Si autem distulerint qui in hoc onerati sunt huiusmodi praebere legatum, et fructum et usuras et omne legitimum exigantur augmentum a tempore mortis eius qui hoc reliquit. 2. Si autem annale legatum cuilibet venerabili domui relinquatur, si quidem qui hoc dare iussi sunt aut locus ex quo iussum est hoc praeberi in ipsa aut vicina provincia fuerit, iubemus nullo modo tale legatum alienari. Si vero loca aut personae ex quibus hoc dari praeceptum est longius fuerint, tunc liceat illis quibus hoc relictum est, si et pars obligata consentit, commutare legatum et iuxta pro eo percipere reditus idoneos, et cum augmento non minus quartae partis relictae quantitatis, et neque plurimis tributis fiscalibus praegravatos; aut vendere, si voluerint, huiusmodi legatum et non minus pro pretio percipere quam ex tali legato in triginta quinque annos colligetur, ita tamen ut huiusmodi pretium ad utilitatem praedictae venerabilis domus ubi relictum est proficiat. |
CAPUT XIII. |
Interdicimus
autem sanctissimis episcopis res mobiles aut immobiles seseque moventes,
quaecumque post episcopatum ad eos quoquo modo pervenerint, in proprios
cognatos aut in alias quascumque transferre personas. In captivorum
vero redemptionem et egentium pabula et alias pias causas aut pro utilitate
propriae ecclesiae ex his expendere licentiam habeant. 1. Et quicquid ex huiusmodi rebus post obitum eorum in ipsorum facultate remanserit, iubemus hoc ad proprietatem ecclesiarum quarum sacerdotium habuerunt competere. In illis enim solummodo rebus licentiam eis alienandi aut relinquendi quibus voluerint damus, quas ante episcopatum probantur habuisse, post episcopatum vero quae ex genere sibi coniuncto ad eos devolutae sunt, quibus ab intestato usque ad quartum gradum succedere potuerunt. 2. Haec autem omnia, quae diximus de rebus quae post episcopatum devolutae sunt ad sanctissimos episcopos, et in reverentissimis orphanotrophis et ptochotrophis et nosocomis et gerontocomis et xenodochis et omnibus aliis rectoribus venerabilium domuum valere sancimus in rebus quae in tempore propriae administrationis secundum praedictum modum ad eos pervenerunt. 3. Si quis autem episcopus aut clericus aut cuiuslibet ecclesiastici gradus minister aut ecclesiae diaconissa moriatur sine testamentis et legitimis successoribus, horum successio ecclesiae competat in qua constituti fuerunt. |
CAPUT XIV. |
Iubemus
autem nullum haereticum neque per conductionem neque per emphyteosin
neque per emptionem aut alio quolibet modo res immobiles accipere a
qualibet sancta ecclesia aut alio venerabili loco. Sin quid tale committitur,
haereticus quidem quicquid pro tali causa praebuerit amittat, huiusmodi
vero res venerabili loco a quo etiam datae sunt vindicentur, rector
autem domus, qui ipsas res dedit haeretico, omni gubernatione removeatur
et in monasterium recludatur, et uno anno sancta communione segregetur,
cum haereticis prodidit Christianos. 1. Si autem orthodoxus possessionem habens, in qua est sancta ecclesia, alienaverit aut reliquerit aut per emphyteosin aut per conductionem aut per quamlibet gubernationem hanc dedit Iudaeo aut Samaritano aut pagano aut Montano aut Ariano aut alio haeretico, sancta ecclesia eiusdem vici huius vindicet proprietatem [alienationis]. 2. Si quis autem haereticorum, quibus etiam connumeramus Nestorianos et Acephalos et Eutychianistas, praesumpserit speluncam suae incredulitatis aedificare, aut Iudaei novam synagogam constituere, locorum sancta ecclesia aedificia suae proprietati defendat. 3. Si vero quis per emphyteosin aut conductionem aut etiam aliam quamcumque gubernationem dedit possessionem huiusmodi personae, si quidem sciebat dominus possessionis quia haeretico hanc commisit, omnes reditus illius temporis quod in contractu transiit ecclesiam civitatis sub qua possessio constituta est vindicare. Si vero ignorabat dominus possessionis, quia haereticus erat cui haec commissa est, ipsum quidem dominum propter ignorantiam indemnem servari, haereticum vero in utroque casu expelli de possessionibus et substantiam eius applicari fisco. |
CAPUT XV. |
Orphanotrophi
vero tutorum et curatorum fungantur officio, ita tamen ut et sine satisdatione
<et conveniant> et conveniantur de rebus orphanotrophiis et ipsis
propriis orphanis competentibus Res autem competentes alicui orphanorum
publicis praesentibus tabulariis et sub gestis monumentorum in hac quidem
regia civitate apud magistrum census habitis, in provinciis autem apud
iudices earum aut defensores locorum orphanotrophos accipere et custodire,
et si necessarium putaverint, etiam alienare et pretium earum orphanis
conservare, aut alias res pro illis emere, non autem subiacere tutelaribus
aut curatoriis rationibus. 1. Servari autem iubemus venerabili orphanotrophio huius regiae urbis et xenodochio quod appellatur sanctae memoriae Sampso et sub eius gubernatione constitutis oratoriis aut xenonibus aut aliis venerabilibus domibus omnia privilegia quaecumque habet sanctissima maior ecclesia Constantinopolitana. |
<Epilogus> Quae
igitur per praesentem legem in perpetuum valituram nostra sanxit tranquillitas,
tua celsitudo edictis sollemniter in hac regia civitate propositis ad
omnium studeat pervenire notitiam. Nos enim providebimus, quatenus sine
collatorum dispendio fiat etiam in provinciis manifesta. <Dat. XV. kal. April. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XVIII. post cons. Basilii vc. anno IV. ind. VIII.> |
|