~  NOV. CXXX  ~
  
QUOMODO OPORTEAT MILITES TRANSITUM IN CIVITATIBUS FACERE,
  
ET DE INTROITU.
  
( AD 545 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Petro pp.
     <Praefatio> Primum et maximum arbitramur statum esse nostrae reipublicae, ut et inculpabiliter noster exercitus in itineribus conversetur et innoxietas atque indemnitas nostris collatoribus custodiatur.
CAPUT I.
     Iubemus igitur, quotiens transitus fit nostrorum iudicum et exercituum, delegatores simul esse cum eis, qui curam habeant eorum alimenti, et singularum provinciarum iudices per quas transitus fit praeparationem facere expensarum, ut nostri exercitus in unamquamque provinciam ascendentes inculpabiliter conversentur; et uniuscuiusque numeri optiones suscipere species sine qualibet tergiversatione et erogare magistris militum et militibus in specie ministratas annonas, habere autem eosdem optiones deputatam eis occasione emolumenti quintam decimam portionem. Ex consuetudine autem et recauta fieri ab optionibus collatoribus pro his quae ab his expenduntur, periculo eorum qui cum eis sunt iudicum et tribunorum et comitum et diasostarum et delegatorum et uniuscuiusque numeri primatum; et nullo modo gratis expendere milites a collatoribus aut occasione non factae forsan praeparationis aut introitorum nomine, quorum etiam ipsum vocabulum omnino perimimus, ut undique inlaesi et indemnes custodiantur nostri subiecti.
CAPUT II.
     Species autem quae inveniuntur in unoquoque loco ipsas accipere milites, et non alias quaerere quae in ipsa regione non inveniuntur, et propter hoc tergiversationem aut damnum inferre nostris collatoribus.
CAPUT III.
     Eam vero quae fit a nostris possessoribus expensa et declaratur per recauta iubemus reputari eis a sede tuae celsitudinis sine qualibet tergiversatione aut damno aut inventione in collatione quam ab eis fiscus capit pro indictione illa in qua expensa fit. Si vero amplius quam professionis sunt ab his qui dant species inveniantur expensae, iubemus ex omni corpore fiscalium eiusdem provinciae compleri eos qui ultra suas functiones exhibuerunt. Si vero non habeat ipsa provincia fiscalia sufficientia ad expensam quae fit, compleri eos qui hanc expensam faciunt ex generali mensa quae regitur <a> tua gloria, aut retinere haec eos ex his quae ab eis inferenda sunt secundum sequentem indictionem, et haec reputari eis ex omni modo ab eis qui fiscalia exigunt. His omnibus admittendis et observandis periculo et tuae gloriae et singularum provinciarum tractatorum et iudicum et obsequentium eis officiorum et susceptorum et curialium et omnium fiscalia tractantium.
CAPUT IV.
     Hoc quoque iubemus servari, nullum iudicum aut militum occasione transitus aut a civitatibus aut praediis in nummo aliquid accipere. Si autem inventus fuerit aliquis pro transitu in nummo annonam accipere, iubemus tale aliquid agentem exigi duplum totum quod accipere pro hoc praesumpserit.
CAPUT V.
     Si quis vero nostrorum iudicum aut militum aut optionum ipsorum non recauta fecerit factae ab eis expensae, iubemus expensas facientes collatores gesta monumentorum conficere, si quidem inveniatur iudex in locis illis, apud eum et sanctissimum civitatis episcopum, si vero non inveniatur iudex in locis illis, apud sanctissimum civitatis episcopum aut defensores locorum sub quibus possessio iacet ex qua facta, est expensa, et per talia gesta palam facere, qui nostrorum iudicum et cum quali exercitu transitum facientes non fecerunt recauta et quantam quantitatem expenderunt, et talia gesta mitti ad tuam gloriam, tuam vero celsitudinem utpote recautis facta collatoribus quidem praebere aut etiam reputare quae ab eis facta, est expensa, sicuti superius diximus, retinere autem hanc quantitatem quae ex gestis declaratur ex his quae delegata sunt de fisco principibus militiae et militibus qui expensam fecerunt.
CAPUT VI.
     Ad haec iubemus principes militiae nostros sive eos qui deducunt exercitum et delegatores in transitus praemittere ad illum locum, in quo futurus est noster exercitus applicare, et praeparationem facere expensarum, et non mittere ad alias civitates aut possessiones aut praedia, quasi debeat exercitus ibi manere, et ex hoc pecunias accipere de possessionibus et villis. Si autem accipere aliquid pro hoc praesumpserit, iubemus etiam sic quidem memorata gesta fieri significantia et unde et cui datum est, et reputari damnificatis a tua gloria aut praeberi secundum praedictum modum omnia quae ex talibus gestis significantur, principes autem militiae et quocumque modo diasostas nostri exercitus et delegatores in duplici quantitate dare quae accipere praesumpserint, pro hoc autem metatores etiam supplicium et exilium sustinere.
CAPUT VII.
     Si qui vero iudicum provinciarum colludentes forte diasostis nostri exercitus non praeparaverint expensas, et ex hoc per diversas civitates et villas eos perducant, iubemus eos cingulo remotos confiscationi et exilio cum oboedientibus eis officiis subdi, nostros autem collatores et ita indemnes servari ex recautorum datione aut ex gestis quae secundum praedictum modum debent fieri.
CAPUT VIII.
     Hoc autem ipsum servari praecipimus non solum in transitus nostrorum iudicum et militum, sed etiam aliorum qui ex qualibet gente in auxilium nostrae rei publicae a nobis mittuntur.
CAPUT IX.
     Ut non autem occasione metatorum dationis iniurietur nostrorum collatorum libertas, iubemus nulli penitus licere nostrorum militum in authenticas habitationes, in quibus domini domuum inveniuntur manentes, accipere sibi metata, sed illas quidem sine molestia reservare propriis dominis, accipere autem milites in aliis diaetis metata.
     <Epilogus> Quae igitur placuerunt nobis et per praesentem declarata sunt legem, tua gloria in regia civitate et per loca sanctissimis episcopis clarissimisque provinciarum iudicibus et omnibus nostris subiectis in unaquaque provincia et civitate palam faciat, ut sciant nostri subiecti quae a nobis pro eorum indemnitate disposita sunt et agnoscant, quia si contra haec aliquid agatur et qui laeduntur taciturnitati causam tradiderint, ipsi huiusmodi laesionis sibi auctores fient.
     <Dat. k. Mart. CP. <imp.> dn. Iustiniani pp. Aug. anno XVIII. post cons. Basilii vc. anno IV. ind. VIII.>
 

  
►  
Sources : Auth. CXVIII ; Ep. Theod. 130 ; Ath. 20, 2 ;
Iul. const. CXXIII.