~  NOV. XIII  ~
  
DE PRAETORIBUS POPULI.
  
( AD 535 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem A. Constantinopolitanis.
     <Praefatio> Clarissimorum iudicum vigiliae nomen et honestum et antiquis Romanis cognitum, quod nescimus quemadmodum in aliam translatum est appellationem et ordinem. Patriae enim nostrae vox praefectos vigilum eos appellavit a vigilantibus et nihil inperscrutandum derelinquentibus hominibus, cingulis hos praeponens. Vox enim Graecorum nescimus unde praefectos eos appellavit noctium, tamquam necessarium esset sole quidem similiter decumbente exsurgere cingulum, quiescere autem debilitato. Quid enim erat, propter quod noctium addidit nomen? Si enim quomodo hac sola dignitate, quae in noctibus sint non recte gesta, curam habente et circumlustrante civitatem hanc habuit appellationem, sed hoc ipsum et civitatis cingulum videmus agentem: quatenus nihil esset quod prohiberet super appellationem istam etiam dignitatem illam isto nomine vocitari. Si enim dividi dignitates possunt, et gloriosum quidem praefectum felicissimae huius civitatis esse diurnum iudicem, alios autem noctis, vehementer competentium erraverunt, rectitudinem nominum nescimus quemadmodum corrumpentes. Hinc et appellationem istam nebulosam existentem et obscuram et noctis praenomen fortassis refugiunt omnes et poenam esse hanc administrationem aestimant et neque imperialium dignam codicillorum esse putant.
CAPUT I.
     Nos ergo rem quomodo oportet aspicientes, aestimavimus oportere dignitatem hanc a principio incipientem appellatione in totum erigere et ornare. Et nycteparchum nullatenus de cetero vocari: curam enim habebunt eorum, quae et in die et in nocte praeter quod competens est aguntur.
     1. Igitur quoniam antiquis Romanis vehementer praetoris placuit nomen, propterea aestimavimus eos praetores plebis oportere nominare, qui ad custodiam et disciplinam constituti sunt et plebeiam possunt compescere seditionem. Et sicut alii praetores sunt curiae senatus aut libertatum aut tutorum et talibus praesident, ita sint et isti praetores super populorum rectitudinem: et nostra quidem voce praetores plebis appellentur, graeca vero ista et communi lingua praetores populorum. Praetoris enim qualiter est honestum nomen, qualiter non longe constitutum a consulatu, qualiter vicinum legi affictum, manifestant leges consulatui coniungentes praetores, secundum eis cum lege dantes ordinem. Et quemadmodum antiquitus consules fuerunt, qui magnae praeerant curiae, principes plebis autem, qui plebem gubernabant, ita et nunc sint praetores quidem senatus, qui ea, quae pridem a nobis dicta sunt, agunt, praetores vero populorum hi qui quietem eorum defendunt et quod eis expedit provident.
     2. Revera enim dignitatem hanc, olim honestam constitutam et in seniore Roma in usu frequentatam splendide, in temporibus non solum quae imperatores habuerunt, sed et adhuc longius, et magna civitas haec suscipiens dignitatem non despectam habuit. Neque enim in multum veteribus temporibus didicimus aliquos magnas dignitates administrantes, quae circa imperium sunt, et post haec non dignatos de hac re sollicitudinem fieri: paulatim ita res abiecta visa est et nullae rei digna, ut neque ex codicillis nostris <fieret>, iaceret autem super gloriosissimis praefectis felicissimae huius civitatis, et multa ex ordine eorum istam suscipientes dignitatem et administrasse eam omnino pessime. Etenim si quis aspiciat antiquitatis eius simbolum, vehementer eam qualis pridem erat, et de his quae nunc sunt docebitur; cognoscet enim eam et forum proprium et officium commentariensis habentem et alia omnia, quae paene civitatis cingulo a legibus deputata sunt.
CAPUT II.
     Quia igitur nos omnia perscrutantes, quae facta sunt pridem, festinamus in meliorem ordinem et antiquam honestatem et huius rei reducere ornamentum, ut non furta ab eis fiant frequentia et societates cum furibus, et iudicia negligi et sperni, et nullius dignae procedant rationis, propterea aestimavimus quae circa ea sunt definire. Sancimus enim, quoniam, si propter pecuniarias lites, in quibus non magnum est periculum nisi in pecuniis solis, attamen dignitates eas iudicant magnae et multotiens etiam cum iudices dantur et innumerabiles sollicitudines nobis sunt, ut non causae sine iudicio procedant: quomodo non competens est de iudicibus, quibus super animabus indicantium est periculum, omnem ponere providentiam, qualiter alicuius digni efficiantur rationis, nec animam perdant hominis nati quidem semel, recipere autem eam, dum perdiderit, non valentis ?
CAPUT III.
     Primum quidem sancimus, neminem omnino in praedicta dignitate adesse, priusquam a nobis codicillos administrationis accipiat, et nulla ratione praesumere citra imperiales codicillos ad curam istam accedere, sed expectare imperium et exinde conscriptum iudicium. Nos enim nulli praedictam dignitatem tradimus nisi magnificis illustribus aut spectabilibus comitibus consistorianis aut clarissimis tribunis praetorianis et notariis, qui hanc suscipientes fuerint dignitatem, aut aliter administrationes agentibus et apparentibus nobis apti et nostro digni testimonio: quatenus eos praedictam habentes honestatem et honorem defendere praesertim pro iustitia, propter quod pro animabus est intentio et multis homicidii consueverunt litibus habitare et de adulteriis et invasionibus et rapinis et si quid tale est.
     1. Oportet ergo talibus criminibus praesidentem virum esse undique honestum et inreprehensibilem et huius auditorii dignum et omnis abstinentem furti et puras habere manus; habere autem et consiliarium probatum unum. Etenim neque citra usum consolationis eos derelinquimus, sed unicuique eorum tot solidos occasione annonarum annis singulis dabimus, quatenus hi sufficientes his nulli adquiescant furto aut venalitati.
     2. Sed neque per dationem fieri omnino, quemadmodum in quibusdam fiebat temporibus; neque enim proiectare aurum ulli. In aequali enim crimine efficitur et qui dat alicui occasione dignitatis, et qui, si factum fuerit, ab aliquo accipere adquiescens secundum dandum ab eo iusiurandum manifestatur.
CAPUT IV.
     Didicimus autem eis ad obsequium esse officia maligna; dicimus autem latronum cognitores et beneficialios et cingulorum incisores et aliam multitudinem, quorum unumquemque competens est castigare magis quam taliter vivere. Neque enim latronum cognitorum talis est, quomodo in bonum quid agere, sed in hoc tantummodo cognoscent fures, in quo lucrum eis et iudicibus eorum venantur. Quae omnia competens est eos, qui nunc a nobis in praeturam populi transeunt, odire et aversari et mundis uti manibus et resecare omnia quae praecepta sunt sive de furto sive de aliis delictis, et civitatem nobis emundare ab his qui furta operantur bestiis, et viris industriis uti ad haec ministris, et proprio officio offerri competenter, quatenus timor eos habeat sui iudicis et omnia agant cum vehementia et bona voluntate. Si enim velint recte agere et digne iudicio de se, neque multi aliqui fures erunt et furta celeriter inveniuntur et peccantes minuuntur, timentes dignitatem quam nemo comparet pecuniis.
     1. Sed et crimina, vel si vehementia sint, cognoscent, et populares sedabunt turbas, ita gloriosae huius regiae iudici civitatis, sed nobis ipsis obsequentes, et omni dignati <ab> eo honore, tamquam iudices minores a iudice maiore; et evacuent eius sollicitudines, nihil eligentes agere quod non est virorum bonorum et imperialis testimonii dignum. Si vero aliquando contigerit (hoc quod non optamus) fieri aliquid in hac civitate incendium, oportet eos praesentes esse et ministrare, et maximum hoc opus habere, [ut] fures et subtrahentes infelicissimorum res eripere, et salvare, quantum possunt, res ab ignis violentia. Etenim si circa hanc dignitatem facti fuerint industrii, maior eos sedes excipiet et honestior dignitas, et cognoscent quantum est, quod cum honestate vivitur, quam hanc contemnere, uti autem multis manibus, et per eas impie agere et postea egere: propter quod nihil horum quae ita congregantur consuevit manere, sed male colligere et statim deperdere. Ut igitur nostros subiectos iuvare quidem per hanc aestimavimus oportere occasionem et solacium tantum eis dare, et homines honoratos ad medium adducere, eorum virtutem sentiant subiecti. Habebunt autem spectabiles populorum praetores et consiliarium nostro super eos iudicio, sicut diximus, dignum.
CAPUT V.
     Assistebunt autem eis et viceni milites et triceni matricarii, quos nunc nos constituimus, dispositionibus obsequentes eorum, et sicubi hi eos qui indecenter agunt detinuerint, competenti ordine tradant. Oportet autem eos scire manifeste quod, si mundos semetipsos custodierint, et dei auxilium habebunt et nostra placatione non fraudabuntur et longior eis dignitas erit. Quis enim bene et recte agentem amovere velit?
CAPUT VI.
     Sed si transmittatur aliquis eis a iudicio viri clarissimi praefecti felicissimae huius civitatis, quatenus suppliciis subiciatur, scrupulose inquirant dignitatem eius, et doceantur, in quibus occidunt hominem aut auferunt membrum aut tale aliquid, sciscitantes et ab ipso glorioso praefecto, si et hoc praeviderit, ut cum subtilitate proferant sententiam aut animam aut membrum alicuius auferendi a destinato.
     1. Quemadmodum enim spectabiles praetores populorum talibus honoravimus donationibus, dignos eos facientes et codicillis a nostra procedentibus manu et annonis et appellatione tanta et aliis quae dudum dicta sunt, ita eos exigimus reddere nobis suam puritatem et in omnibus vigilantiam, et cuncta agere aequali et iusta conscientia et pura manu. Si enim aliquid apparuerint delinquentes aut furantes aut furibus adquiescentes, nisi omnibus resecaverint modis, et dignos quidem morte suppliciis subdere, mediocria vero agentes expellere a magna hac civitate, ubi nos praeceperimus: sciant, quod ipsi pro huiusmodi reddent rationem non deo solum, sed et nobis, rei fient et omni damno, quod subiectis contigerit, et nostra indignatione, <et> velociter cum infamia a dignitate nostra repelli. Propterea et labores sustinemus et expensis magnis adquiescimus, ut non alicui nostrorum subiectorum inferatur aliqua calumnia et pecuniarum aut animae perditio et quae talia constituta sunt, sed omnia cum examinatione fiant competenti.
     <Epilogus> Hanc igitur omnes nostram voluntatem per hanc praeceptionem divinam et legem cognoscentes, et quia quod expedit vobis nullatenus derelinquimus, pro nostro orate imperio, sic vos tuente, sic vos proprios aestimante, quae in unoquoque contingunt, ita paternam in omnibus vobis custodiente providentiam.
Proponatur Constantinopolitanis civibus nostris.
 

  
►  
Sources : Ep. Theod. 13 ; Ath. 4, 2 ; Iul. const. XXIII.