~  NOV. CXXIX  ~
  
DE SAMARITIS.
  
( AD 551 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Addaeo pp.
     <Praefatio> Nullum ita magnum subiectorum nostrorum delictum est, quod non nostra clementia medeatur. Licet enim eorum facta odio habentes ad vindictam pro eis insurgamus, tamen tempus medentes et commonentes modis competentibus delinquentes rursus ad nostram clementam remeamus, iustitiam iracundiae benignitatis reconciliantes rationibus. Quale quiddam et praesens nostra celebrat lex. Samaritas enim pridem atroces et elatos contra Christianos et in omnium velut novissimam superbiam excedentes plurimis quidem poenis affliximus, una vero maxime, quod neque testamenta ipsi possint conscribere neque horum defuncti absque cognatis qui ab intestato vocantur hereditatem transmittere, nisi ad hereditatem ex utroque casu vocatos rectae Christianorum fidei esse contingeret. Interdiximus autem eis et legata dare et donationes scribere, aut aliquas omnino alienationes in suis ponere, nisi forte orthodoxa fide percipiens persona esset. Licet enim lege generali haec comprehendentes tunc meminerimus, tamen non eandem in operibus quam litteris subtilitatem reservavimus: nam neque nostrum fiscum nec aliquam publici partem ex his quicquam accipere passi sumus, licet hoc expressim lex daret.
CAPUT I.
     Nunc itaque ad moderationem reductos videntes eos, et nostrorum ipsorum indignum esse putantes in ipsis permanere contra eos qui non in proprioribus languent, praestantes maxime omnium Sergii sanctissimi Caesariensium episcopi iustis petitionibus quas pro eis facit, testimonium quietem perhibentis meliores eos factos, quietem vero eorum in futuro tempore promittentis, ad praesentem sacram nostram venimus legem, per quam sancimus licentiam esse Samaritis iam scribere testamenta et suas proprias dispensare substantias, sicut et aliae praebent leges et per praesentem nos decernimus, et sine testamentis morientes ab intestato vocatos secundum imitationem aliorum hominum heredes habere eos, praeter ea quae <per> praesentem nostram transponimus legem. Sed et donationes eis permittimus scribere et legata dare et accipere et huiusmodi contractus facere cum omni licentia. Qui enim testari dedimus eis et omnem dispensare substantiam, quomodo de particulari dispensatione negabimus?.
CAPUT II.
     Sed tamen non eundem reddimus ordinem Christianis et Samaritis, multum vero et merito meliora sectantibus privilegium praestamus. Unde si quis eorum sine testamentis moriatur filios ad deum discretos relinquens, soli vocabuntur ad huius hereditatem qui rectam Christianorum allegant fidem, aliis exclusis quicumque ipso detinentur quo defunctus errore. Haec autem dicimus non super filiis solis, sed etiam aliis cognatis, ex quacumque sint linea, ut recta sectantes illis qui non proxima colunt praeponantur; tamen si eundem qui vocantur omnes gradum adscribant aut unam ad hereditatem habeant vocationem. Non enim his qui ex longiore gradu sunt et a vicinioribus [et] exclusi licet meliora sectantes, damus privilegium.
CAPUT III.
     Nec tamen paenitentiae locum in causa exclusis auferimus ex hoc. Nam si voluerint et postea ad rectam Christianorum fidem reverti, qui pro hoc hereditate exclusi sunt suas recipient portiones, ita vocandi ad hereditatem tamquam si rectae huius religionis extitissent, solis fraudati medii temporis fructibus. Si vero et testamenta scripserit aliquis eorum, valere quidem ea quantum ad religionem iubemus. Si autem pater aut etiam aliquis ascendentium alter aut aliquis descendentium est qui testamenta conscribit, si quidem omnes, ex ordine qui ad hereditatem vocantur eiusdem cum eo erroris sint, disponat de substantia sicut voluerit; si vero horum qui ex gradu hoc vocantur aliqui eiusdem quo pater erroris sint, his non relinquat ultra <duas> substantiae uncias, reliquis ad eos qui recta colunt deferendis, tamen nisi aliqui forte Christianis ex eis relinquat legata: servando etiam hic paenitendi locum volentibus, ut possint aequalitate frui cum eis qui ab initio Christiani fuerunt, sicut ab intestato dudum decrevimus. Ad hunc itaque ordinem et partem de inofficiosi damus ascendentibus et descendentibus recta sectantibus dogmata et forte laesis per celebratas in testamentis rerum divisiones.
CAPUT IV.
     Concedimus autem eis et donationes dare et accipere et legata relinquere, libertatibus servos honorare, contrahere quoque ad invicem, nihil ea quae a nobis pridem posita est prohibente lege. Nostrum enim fiscum et aliam omnem publici partem excludimus omnino, nullum ex illa lege ad eorum hereditates eorumque substantias aut documenta participium habere volentibus. Haec autem dicimus non in futuris solum, sed etiam in praeteritum, ut nec pro his quae tunc facta sunt aut noster fiscus aut alter omnium substantias perscrutetur eorum (qui enim in futuris clementiam dedimus, quomodo de praeteritis subtilem tractatum habemus?): ut omni modo praesentem nostram promerentes clementiam gratias profiteantur deo et nobis et Sergio sanctissimo ad hanc nos quam maxime circa eos provocanti clementiam.
     <Epilogus> Tua igitur gloria nostram in eis declaratam humanitatem <per> praesentem nostram legem cognoscens manifesta per provincias sollemnibus edictis quae nunc nobis placuerunt faciat, ut perpetuo hoc ipsi fruantur auxilio.
     Dat. XVII. kal. Iul. CP. imp. dn. Iustiniani anno XXV. pc. Basilii anno X.
 

  
►  
Sources : Auth. CXXII ; Ep. Theod. 129 ; Ath. 3, 2 ;
Iul. const. CXVI.