~  NOV. CXXVII  ~
UT FRATRIS FILII SUCCEDANT AD IMITATIONEM FRATRUM ET ASCENDENTIBUS EXTANTIBUS; ET UT MULIERES NON INSINUATA ANTENUPTIALI DONATIONE NON LAEDANTUR, NON INSINUANS AUTEM VIR, VEL SI COMPETAT NUPTIALE LUCRUM, EO NON FRUATUR; ET RURSUS UT MULIERES NON SECUNDO NUBENTES DOMINAE SINT PARTIS SPONSALICIAE LARGITATIS, QUANTUM PARS FACIT UNIUS FILII; ET UT SIMILES SINT POENAE UTRIUSQUE SEXUS, DUM SINE CAUSA RATIONABILI REPUDIUM MITTITUR.
( AD 548 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug Basso pp.
     <Praefatio> Nostras leges emendare nos non piget ubique utilitatem subiectis invenire volentes. Meminimus igitur scripsisse legem, per quam iussimus, ut si quis moriatur relinquens fatres et filios alterius praemortui fratris, ad similitudinem fratrum et praemortui fratris filii ad hereditatem vocentur paternum adingredientes gradum et illius ferentes portionem. Si vero moriens relinquat ascendentium aliquos et fratres ex utrisque parentibus coniunctos sibi et filios ex praemortuo fratre, fratres quidem iussimus per ipsam legem cum parentibus vocari, fratris vero filios exclusimus.
CAPUT I.
     Hoc itaque iuste corrigentes sancimus, ut si quis moriens relinquat ascendentium aliquem et fratres qui possunt cum parentibus vocari et alterius fratris praemortui filios, cum ascendentibus et fratribus vocentur et praemortui fratris filii, et tantam accipiant portionem, quantam futurus erat eorum pater accipere si vixisset. Haec vero sancimus de illis fratris filiis quorum pater ex utroque parente iungebatur defuncto, et absolute dic<endum quem eis dedi>mus ordinem quando cum solis vocantur fratribus, eundem eos habere iubemus et quando cum fratribus vocantur ascendentium aliqui ad hereditatem: hoc iubentes ex kalendis Ianuariis praesentis undecimae indictionis.
CAPUT II.
     Illud quoque dignum correctione aliqua esse iudicantes, partem hoc praesentis facimus legis. Ex ipso enim rerum invenientes experimento necessarium esse mulieribus actis monumentorum antenuptiales donationes insinuari, ut vel si principalia instrumenta pereant, quod facile est, per monumenta eis matrimonii probatio maneat, sancimus necessitatem habere viros ipsos aut etiam qui pro eis autenuptiales seu propter nuptias donationes scribunt, si quingentorum solidorum transcendit quantitatem, insinuare eam in actis monumentorum in regia quidem civitate apud magistrum census, in provinciis autem apud civitatis uniuscuiusque defensorem aut apud quos omnino talia documenta confici possunt. Si vero non insinuent eas, quantum quidem ad partem mulieris etiam sic eas valere iubemus, et si tempus fiat exactionis donationis aut partis eius, non opponi mulieri non fuisse insinuatam donationem. Si vero dotalium pacta et horum eventus parti viri concedant exactionem dotis aut etiam partis eius, nullam eum habere iubemus actionem, si non donationem insinuavit actis monumentorum, sicuti dictum est. Viris enim habentibus potestatem insinuare donationes pro non insinuates periculum mulieribus imminere ineptum nobis esse videtur.
CAPUT III.
     Quia vero et mulieres ad secundas nuptias non venientes praepositione aliqua dignas ultra eas quae secundo nubunt esse putamus, <sancimus,> si qua amisso viro alteris abstineat nuptas, habere quidem eam [ad] usum antenuptialis donationis, sicut prius sancivimus, habere vero eam et proprietatis tantum quantum filiorum quantitas facit, ut secundum proprietatis rationem unius et ipsa filii personam obtenere videatur. Haec vero valere non in matribus solis iubemus, sed etiam in patribus et aliis ascendentibus volumus ad secundas nuptias non venientibus.
CAPUT IV.
     Quia vero interdiximus dudum per nostram legem et viris et mulieribus repudia mittere et transigere matrimonia, nisi tamen quaedam sit causa nostrae legi cognita, et poenas hoc facientibus et viris et mulieribus imposuimus, mutationem quandam circa poenas viri et mulieres facientes et ad melius hoc transformantes sancimus, nullam esse differentiam quantum ad poenas inter virum et mulierem hoc praesumentes, sed iisdem poenis quae contra mulieres a nobis definitae sunt, si sine causa nostrae legi cognita matrimonia distrahunt, etiam viros subdi hoc praesumentes, et similes esse poenas in viro et muliere. In delicto enim aequali proximas eis imminere poenas iustum putavimus esse.
     <Epilogus> Praesentem igitur generalem nostram legem manifestam tua gloria faciat per edicta sollemnia et his qui hanc maximam civitatem et qui provincias habitant, ut nullus omnium quae ad salutem communem sancita sunt a nobis ignoret.
     <Dat. k. Sept. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXII. post cons. Basilii vc. anno VII. ind XI.>
 

  
►  
Sources : Auth. CXX ; Coll. IX, tit. 7 ; Ep. Theod. 127 ; Ath. 9, 12 ;
Iul. const. CXIV.