~ NOV.
CXXVI ~ EXEMPLUM SACRAE LEGIS DE APPELLATIONIBUS ( AD 546 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
Praefatio.
Theodosius et Valentinianus divinae memoriae lege constituerunt, ut
manifestas causas appellationum quaestor sacri palatii una cum praefecto
sacro per Orientem praetorio qui quoque tempore sedem tuae sublimitatis
obtinet secundum formam sacrorum iudiciorum examinet. Comperimus autem
in eiusmodi examinationibus rem fieri et re publica et ipso imperio
indignam. Litigantes enim et procuratores et eorum advocati et omnes
in eiusmodi causis ministrantes tamquam nobis ipsis sedentibus et audientibus
tam vestitu quam calceis et verbis apud magistratus nostros utuntur,
quibus eos solos uti decet qui ad imperatorem ingrediuntur ; quin
etiam ipsi iudices non ex sua persona, sed tamquam nobis ipsis praesentibus
et interloquentibus suas sententias proferebant. |
I. Quod
in posterum in ullo iudicio fieri prohibemus, sancientes ut sacri nostri
palatii qui quoque tempore quaestor est una cum tua sublimitate sive
qui quoque tempore praefectus sacro praetorio est huiusmodi causas examinet,
neu vero ex nostra sed ex suis personis interlocutiones proferant atque
sententiam legibus agnitam ferant ; ut scilicet solita scrinia
in eiusmodi cognitionibus ministerium suum praestent, sciantque magistratus
qui de talibus causis iudicant si quid adversus ea in posterum ullo
modo commissum sit, se maiestatis crimini obnoxios fore. |
II. In
omnibus autem appellationibus hoc valere iubemus, ut quotiescumque appellatione
interposita intra statutum tempus utraque pars fatalem diem observat,
sine dilatione iudices tam acta quam iudicata examinare studeant atque
legi et iuri congruam sententiam ferant. Quodsi solus qui appellavit
intraverit, iubemus iudices usque ad ultimum fatalem diem expectare,
et si is qui vicit requisitus non inveniatur, examinatis actis causae
legitimum finem impertire. Sin autem solus qui victricem sententiam
accepit intraverit, et is qui appellavit requisitus non inveniatur,
iudices non solum ultimum fatalem diem expectare, sed etiam tempus reparationis,
id est tres menses. Et si ne tum quidem is qui appellavit inveniatur,
non amplius temporis decursu sententiam confirmari, sed etiam una parte
praesente iudices tam acta quam iudicata perscrutari ; ac si quidem
sententiam recte latam compererint, eam confirmare, sin vero quid neglectum
sit, id corrigere et legitimam sententiam ferre. Semel autem causa appellationis
intra fatales dies sive ab utraque parte sive ab alterutra introducta
non amplius biennii temporis decursu in posterum sententia confirmetur,
sed veritate et iustitia considerata finis eiusmodi causis legitimus
imponatur, sive una sive utraque parte praesente. Et propterea iubemus
in eiusmodi causis non amplius (quemadmodum usque ad praesens tempus
valebat) in primam appellationem omnes cognitiones referri, sed singulas
propriam diem praescriptam habere. |
III. Praeterea
sancimus, ut omnes iudices appellationem intra statutos dies interpositam
neque legibus prohibitam omnibus modis recipiant, atque intra triginta
dies post oblatam appellationem acta cum subscriptione sua litigantibus
praebeant, ut illi ad auxilium suum competenti magistratui haec insinuare
possint. Quodsi quis ex iudicibus id facere distulerit, sententia quidem
decursu temporis confirmabitur, ipse vero iudex qui haec non observaverit
et qui ei ministerium exhibent omne damnum quod litigans propter acta
ei non edita subierit ex propriis substantiis reddere ei compellentur,
et poenam denarum auri librarum solvent nostris privatis rebus inferendam. |
Epilogus.
Gloriosa igitur et magnifica auctoritas tua praesentem legem in hac
quoque regia ei vitate proponere studeat, ut omnes intellegant, quid
observare debeant. |
Dat.
< . . . . . . imp. dn. Iustiniani pp.
Aug. anno XX. pc. Basilii vc. anno V. > |
|