~ NOV.
CXXV ~ UT IUDICES NON EXPECTENT IUSSIONEM, SED QUAE VIDENTUR EIS DECERNANT. ( AD 543 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Gabriello p. u. |
<Praefatio> Quoniam
quidam iudicantium post multa litis certamina et plurima litigantibus
facta, dispendia in negotiis apud eos motis suggestionibus utuntur ad
nostram tranquillitatem, praesenti generali lege haec perspeximus emendare,
no dilationes negotiis ex hoc fiant et aliud rursus principium examinationes
accipiant. |
CAPUT I. |
Iubemus
igitur nullum iudicantium quolibet modo vel tempore pro causis apud
se propositis nuntiare ad nostram tranquillitatem, sed examinare perfecte
causam et quod eis iustum legitimumque videtur decernere; et si quidem
partes cessaverint in his quae decreta sunt, executioni contradi sententiam
secundum legum virtutem. Si autem aliquis putaverit ex prolata novissima
sententia se laesum, appellatione utatur legitima, et haec secundum
ordinem legibus definitum examinetur et perfectum suscipiat terminum.
Si autem duo vel amplius fuerint cognitores litis, et aliqua inter eos
emergat dissonantia, etiam sic iubemus unumquemque horum secundum quod
videtur ei suam dare sententiam. |
<Epilogus> Quae
igitur per praesentem legem in perpetuum valituram nostra tranquillitas
definivit, tam tua celsitudo quam omnes alii iudices maiores et minores
custodire festinent, ut nullus penitus ignoret quae pro utilitate nostrorum
collatorum a nobis disposita sunt, ita tamen ut universis interdicatis
per propria praecepta, quatenus sine ullo iniusto dispendio nostris
collatoribus insinuatio legis praesentis fiat. Dat. XV. kal. Ian. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XVII. post cons. Basili vc. anno II. |
|