~ NOV.
CXXIV ~ UT LITIGANTES IURENT QUIA NEQUE PROMISERUNT DARE IUDICIBUS NEQUE DABUNT; ET DE SPORTULIS; ET UT QUAE IUBENTUR REFERENDARII COMPLEANT ET NON MISCEANT SEMET IPSOS CAUSAE ET PER SE EXEQUANTUR. ( AD 545 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Petro pp. |
<Praefatio> Praesentem
legem proferimus, ut et iudicum puritas appareat et non valeat litigantium
suffragium circumvenire leges. |
CAPUT I. |
Iubemus
igitur, quotiens apud quoscumque iudicantes aut administratores lites
aut appellationes examinantur, prae omnibus principales litigantium
personas, aut illos ad quos in medio negotium forte migraverit, praesentia
iudicum tangentes sancta evangelia iurare, quia nihil penitus iudicibus
[aut] patrocinii causa ipsis vel alii cuicumque personae pro hac causa
quolibet modo dederunt aut promiserunt aut postea dabunt vel per se
vel per aliam quamcumque mediam personam, exceptis his quae propriis
advocatis pro patrocinio praestant aliisque personis, quae nostrae leges
dari disposuerunt. Hoc autem servari praecipimus et in sacro nostro
consistorio, quando consultationes intromittuntur, ut sub praesentia
sacri senatus memorata sacramenta praestentur. Si autem, ut contingit,
aliqui litigantium nequeunt ad iudices advenire, tunc iubemus praesentes
quidem iurare praedictum iusiurandum, ad absentes autem dirigi ex officiis
ministrantibus aliquos cum adversa parte, ut eis praesentibus memorata
sacramenta similiter praebeantur. Si vero mulier fuerit, quae propter
honestatem vitae extraneis viris se monstrare non consuevit, tunc et
absente adversario ex officio missos memorata suscipere sacramenta.
Si autem abesse partes in aliis locis contingat aut unam earum, praecipimus
absentem in provincia in qua deget iusiurandum modo a nobis dicto sub
gestis monumentorum apud iudicem provinciae aut apud locorum defensorem
praebere. Illo videlicet generaliter observando, ut si quis litigantium
absens aut praesens huiusmodi iusiurandum praebere noluerit, et hoc
manifestetur iudici, per sententiam eius actor quidem casum actionis,
reus autem condemnationem sustineat. |
CAPUT II. |
Si
quis autem ex litigatoribus dixerit dedisse alicui aut promisisse, et
personam declaraverit et hoc probaverit, ipse quidem in eventu litis
veniam mereatur, qui vero accepit aut promissionem suscepit aut ei probatur,
si quidem pecuniaria sit causa, quod quidem datur triplum, quod vero
promittitur duplum a comite privatarum exigatur, et dignitatem seu cingulum
quod habet in utroque casu amittat. Si autem criminalis sit accusatio,
confiscationem propriae substantiae patiatur et mittatur in exilium,
qui propter acceptionem alienum crimen in se transponi festinavit. Si
vero datum aut promissum litigator probare nequiverit, iuret persona
quae datum aut promissum dicitur suscepisse, quia neque per se neque
per aliam personam aut accepit aut promissionem habuit, et hoc praebito
sacramento ipse quidem liber sit, litigator autem, qui non potuit ostendere,
in pecuniariis quidem causis aestimationem litis a comite privatarum
exigatur, lite quippe eventum proprium sustinente, in criminalibus autem
confiscationem suarum rerum sustineat, et causa apud competentes iudices
secundum legum ordinem terminetur. Si autem a litigatore manifestata
persona memoratum refutaverit iusiurandum, tam in criminalibus quam
in pecuniariis causis memoratis subiaceat poenis. Si quis autem litigantium
iuraverit non dedisse aut promisisse, intra X vero menses post prolatam
sententiam numerandos ostendatur dedisse, memoratae poenae et contra
dantes et contra accipientes habeant locum. In causis autem, quae per
tutores aut curatores aguntur, sacramenta quidem tutores aut curatores
praestent, si qua vero memoratarum poenarum locum habuerit per talia
sacramenta, hanc tutores aut curatores sustineant, nullo ex hoc praeiudicio
generando his qui sub tutela aut cura esse noscuntur. |
CAPUT III. |
Et
hoc quoque praecipimus ab omnibus iudicibus tam militaribus quam civilibus
in omni loco nostrae reipublicae custodiri, ut neque magistrianis neque
praefectianis neque alio cuicumque executori concedant aliquid amplius
a quacumque persona sportularum nomine percipere quam nostris legibus
declaratum est, nec si sacram nostrae tranquillitatis proferant iussionem.
Sed si quem invenerint aliquid amplius exigentem, licentiam habeant
et comprehendere hunc et includere et quadruplum exigere quod plus acceperit,
ut simplex quidem damnum passo reddatur, triplum vero inferatur aerario.
Si autem civilis aut militaris iudex sive interpellatus seu quolibet
modo neglexerit laesum, sicut diximus, vindicare, ex sua substantia
quadruplum secundum praedictum exigetur modum. Ipsam vero poenam exigi
iubemus per comitem nostrarum privatarum et competentes iudices, si
cognoverint aliquos ex suis officiis executores sportularum nomine contra
nostras leges aliquid exigere et hoc neglexerint vindicare. Damus licentiam
exactis nihil amplius exigentibus quam ex nostra constitutione definitum
est dare, et si quid amplius exigere eos voluerint, habeant licentiam
eis resistendi. |
CAPUT IV. |
Quia
vero lex tam piae memoriae patris nostri quam etiam nostrae tranquillitatis
disposuit nullo modo iudices suis sententiis inscribere, tamquam ex
imperiali verbo ex non scripto procedente iussum sit aliquos exhiberi
aut praesentari, sed etiam spectabiles referendarios nostras iussiones
secundum quod competit facere manifestas, easdem leges firmantes iubemus
spectabiles referendarios in causis quas docent seu referunt ad nostram
tranquillitatem nullam habere licentiam, eos aut adiutores eorum, vel
per se vel per aliam quamcumque personam tenere aliquem aut sub fideiussores
facere aut aliquid exigere, aut cogere transactiones aut pacta quaedam
cum suis adversariis exponere, aut quolibet modo in quacumque causa
se permiscere. Nihil enim aliud facere eos concedimus nisi solas nostras
iussiones in quocumque negotio aut ex scripto aut ex non scripto prolatas
competentibus aut deputatis insinuare iudicibus. Si quid autem praesenti
legi contrarium aliquis eorum praesumpserit agere, is quidem qui damnum
aliquid aut circumventionem in suis rebus pertulerit, nullum praeiudicium
penitus circa ius proprium sustinebit, qui vero tale aliquid egit, ex
sua substantia damnum laesae personae delatum per competentem iudicem
restituere compellitur, et super haec cinguli et dignitatis sustinebit
amissionem. Haec autem omnia iubemus non solum in futuris causis, sed
etiam in his quae iam incohatae nondum tamen sunt terminatae servari. |
<Epilogus> Tua
igitur eminentia praesentem legem in perpetuum valituram edictis sollemnibus
in regia civitate propositis ad omnium notitiam venire procuret, ut
omnes agnoscant quae pro communi eorum beneficio a nobis disposita sunt. Dat. XVI. kal. Ian. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XIX. pc. Basilii vc. <anno IV.> |
|