~  NOV. CXXIII  ~
  
DE SANCTISSIMIS ET DEO AMABILIBUS ET REVERENTISSIMIS EPISCOPIS
   
ET CLERICIS ET MONACHIS.
  
( AD 546 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Petro gloriosissimo pp.
     <Praefatio> De gubernatione et privilegiis aliisque diversis capitulis ad sanctissimas ecclesias et alias venerabiles domos pertinentibus iam quaedam disposuimus, super sanctissimis autem episcopis et clericis et monachis dudum in diversis constitutionibus disposita cum competenti correctione hac comprehendere lege perspeximus.
CAPUT I.
     Sancimus igitur, quotiens opus fuerit episcopum ordinare, clericos et primates civitatis, cuius futurus est episcopus ordinari, mox in tribus personis decreta facere propositis sacrosanctis evangeliis periculo suarum animarum dicentes in ipsis decretis, quia neque propter aliquam donationem neque propter promissionem aut amicitiam aut propter aliam quamlibet causam, sed scientes eos rectae et catholicae fidei et honestae vitae esse <et> litteras nosse hos elegerunt, et quia neque uxorem neque filios aliquis eorum habet, neque concubinam aut filios naturales cognoscunt eum habuisse aut habere, sed et si prius uxorem aliquis ex eis habuit, et ipsam unam et primam et neque viduam neque viro coniunctam nec legibus aut sacris canonibus interdictam; sed neque curialem aut officialem hunc esse cognoscunt, aut si curiali vel officiali subiacet fortunae, sciunt eum in monasterio non minus quindecim annis monachicam conversationem implesse.
     1. Hoc quoque decretis oportet inseri, quia non minus quam triginta quinque aetatis annos habere si qua eligitur ab eis cognoscunt personam: ut ex trium personarum pro quibus talia decreta facta sunt melior ordinetur electione et periculo ordinantis. Curialem vero vel officialem qui, sicut dictum est, quindecim annis in monasterio conversatus est et ad episcopatum provocatus, liberum esse propria fortuna, ita tamen ut liberatus a curia quartam partem suae substantiae sibi retineat, reliquis eius rebus secundum nostram legem curiae et fisco vindicandis.
     2. Damus autem licentiam decreta facientibus, si quempiam laicorum praeter curialem et officialem dignum memorata electione esse putaverint, hunc cum alios duobus clericis aut monachis eligere, ut si laicus hoc modo ad episcopatum eligatur, non repente episcopus ordinetur, sed primo clericis non minus tribus mensibus connumeretur, et ita sanctas regulas et cotidianum ecclesiae ministerium edoctus episcopus ordinetur; qui enim alios debet docere, ab alios post ordinationem doceri non debet. Si vero, ut evenit, in quibusdam locis non inveniantur tres personae ad talem electionem opportunae, liceat decreta facientibus in duobus et una persona decretum facere, omnes tamen dictas a nobis habente testationes. Si vero qui debent episcopum eligere, citius ipsa decreta intra sex menses non faciant, tunc periculo propriae animae ille quem competit ordinare episcopum ordinet, omnibus alios quae praediximus observandis. Si quis autem citra memoratam observationem episcopus ordinetur, iubemus hunc omnibus modis episcopatu depelli; sed etiam illum, qui praeter haec praesumpsit ordinare, segregari uno anno sacro ministerio, et omnem eius substantiam quae quolibet tempore aut modo in eius dominium deducta est propter culpam quam fecit dominio ecclesise cuius episcopus est vindicari.
CAPUT II.
     Si quis autem ad ordinationem electum episcopatus accusaverit in qualibet causa quae possit secundum leges aut canones eius impedire ordinationem, differatur huius ordinatio et prius contra eum propositam causam (sive praesente accusatore et ab eo propositam causam exequente, sive etiam differente per tres menses suam accusationem implere) diligenter examinari ab illo a quo futurus erat episcopus ordinari. Et si quidem obnoxium eum accusationi invenerit, prohibeatur ordinatio; si vero obnoxius non ostendatur, ordinatio quidem non impediatur, accusator autem, sive non probavit sive etiam fugit propositam a se accusationem, provincia in qua habitat abiciatur. Si quis autem ante examinationem accusatum ordinaverit, ordinatus quidem sacerdotio repellatur, qui vero talem ordinare festinaverit, superius dictae subiaceat poenae tam in annali prohibitione sacri ministerii quam etiam ut omnes eius res ecclesiae vindicentur.
     1. Prae omnibus illud servari sancimus, ut nullus per suffragium auri aut aliarum rerum episcopus ordinetur. Si quid autem tale committatur, ipsi semet ipsos et dantes et accipientes et mediatores eorum secundum sanctas scripturas et sacras regulas damnationi subiciunt, et propterea et qui dat et qui accipit et mediator eius factus sacerdotii aut cleri honore removeatur; quod autem pro hac causa datum est, ecclesiae illi vindicetur cuius voluit sacerdotium comparare. Si vero laicus forte pro hac causa aliquid accipiat aut mediator rerum factus, datas res in duplum eum exigi iubemus ecclesiae vindicandas. Non solum autem quae secundum hunc modum dantur vindicari praecipimus, sed etiam omnem cautionem pro hoc quolibet modo expositam et pignorum vel fideiussorum obligationem et omnem aliam quamlibet actionem vacare sancimus; et super hoc qui promissionem accepit non solum professionem reddat, sed etiam aliud tantum quantum professio continet exigatur, quod debet ecclesiae dari.
CAPUT III.
     Si quis autem episcoporum sive ante suam ordinationem sive post ordinationem voluerit proprias res aut partem earum ecclesiae offerre cuius sacerdotium accepit, non prohibemus et omni condemnatione et poena praesentis legis liberum eum sancimus, sed etiam omni laude dignum iudicamus, quoniam hoc non est emptio, sed oblatio. Pro consuetudinibus illa sola permittimus praeberi ab ordinatis episcopis, quae subsequenter praesenti legi inserta sunt. Iubemus igitur beatissimos quidem archiepiscopos et patriarchas, hoc est senioris Romae et Constantinopoleos <et Alexandriae et Theopoleos> et Hierosolymorum, si quidem consuetudo habet episcopis aut clericis in eorum ordinatione minus quam XX libras auri dari, ipsa solummodo praeberi quae consuetudo recognoscit, plus autem ab hac quantitate nihil supra XX auri libras praeberi. Metropolitas autem a propria synodo aut a beatissimis patriarchis ordinatos et alios omnes episcopos, qui aut a patriarchas aut metropolitis ordinantur, <si quidem non minorem XXX auri libris reditum habet ecclesia ordinati,> dare pro intronisticis quidem solidos C, notariis autem ordinantis et aliis ministrantibus ei et sollemniter accipientibus solidos CCC. Si vero ecclesiae reditus minus quidem quam XXX auri libras per annum reddant non minus autem X, pro intronisticis <solidos C dari, aliis autem omnibus ex consuetudine percipientibus) solidos CC. Si vero minus quidem quam X non minus autem V auri libras ecclesiae reditus esse contigerit, pro intronisticis quidem dari solidos L, omnibus autem aliis ex consuetudine percipientibus solidos CC. Si autem minus quidem V non minus autem III auri libras ecclesia reditus habet, praebere pro intronisticis solidos X et VIII, omnibus autem ex consuetudine percipientibus solidos XXIIII. Si autem minus tres non autem minus duas auri libras quantitas redituum ecclesiae comperiatur, dare pro intronisticis quidem solidos XII, pro omni vero alia consuetudine solidos VI. Episcopum enim ecclesiae minus duas auri libras reditus habentem neque pro intronisticis neque pro alia qualibet consuetudine dare aliquid permittimus. Haec autem quae praebere disposuimus, primus presbyter ordinantis episcopi et archidiaconus susciptentes ex consuetudine percipientibus dividant. Haec igitur iubemus omnibus modis observeri, ut non ex talibus occasionibus ecclesiae debitis praegraventur et sacerdotia venalia fiant. Si quis autem ultra quantitatem a nobis definitam pro intronisticis aut consuetudinibus quolibet modo praesumat accipere, iubemus, quicquid plus acceperit, triplum ex rebus eius vindicari ecclesiae dantis. Sed haec quidem pro episcoporum ordinatione dicta sunt.
CAPUT IV.
     Post ordinationem vero servili et inscripticia fortuna episcopos liberos esse praecipimus; nisi curialis aut officialis citra praedictam observationem ordinetur: tales enim episcopatu remotos curiae aut officio restitui iubemus, ut non ex tali fortuna sacerdotio fiat iniuria. Illos autem, qui ante hanc nostram legem ex curiali fortuna inveniuntur episcopi ordinati, huiusmodi quidem fortuna liberos esse, legitimam vero partem ex propriis rebus curiae et fisco dare, sic tamen ut nullum inminutionem ecclesiastica iura sustineant in rebus, quas in episcopatu adquisitas ecclesiae eorum competere disposuimus. Si vero contigerit ordinatum episcopum sub proprii parentis potestate esse, ex ipsa ordinatione suae potestatis sit.
CAPUT V.
     Deo autem amabiles episcopos et monachos ex nulla lege tutores aut curatores cuiuscumque personae fieri permittimus. Presbyteris autem et diaconis et subdiaconis iure et lege cognationis [tutelam aut curam suscipere hereditatis permittimus proprie et solo gradu cognationis] ad tutelam et curam vocatis huiusmodi suscipere administrationem permittimus, si tamen intra quattuor menses ex quo vocati sunt apud competentem iudicem scripto declarent talem administrationem propria voluntate suscepisse. Et si quis eorum forsan hoc fecerit, nullum ex hoc in alia tutela aut cura praeiudicium patiatur.
CAPUT VI.
     Alium autem fieri susceptorem aut exactorem fiscalium functionum aut conductorem publicorum aut alienarum possessionum aut curatorem domus aut procuratorem litis aut fideiussorem pro talibus causis episcopum aut oeconomum aut alium clericum cuiuslibet gradus aut monachum proprio nomine aut ecclesiae aut monasterii subire non sinimus, ut non per hanc occasionem et sanctis domibus damnum fiat et sacra ministeria impediantur. Si autem ecclesiis aut monasteriis possessiones quaedam adiacentes inveniantur, et voluerint dispensatores ipsarum venerabilium domuum in conductionem aut emphyteosim has accipere, tunc omnibus clericis et monachis pro his causis in ipso instrumento sub gestis monumentorum consentientibus et manifestantibus, pro utilitate venerabilium domuum hoc fieri, talem conductionem et emphyteosim procedere sinimus. Sed etiam ipsis sanctissimis ecclesiis et aliis venerabilibus domibus damus licentiam conductiones et emphyteosis facere ad invicem, et clericis similiter propriarum ecclesiarum possessiones conducere et gubernare (cum voluntate tamen episcopi et oeconomi) permittimus, exceptis personis quas per aliam legem hoc facere prohibuimus. Si quis autem contra ea quae dicta sunt aliquid fecerit, si quidem episcopus fuerit, omnes eius res ex qualibet causa vel persona sive ante episcopatum sive post haec ad cum venientes eius ecclesiae vindicari sancimus. Si autem oeconomi aut clerici alii fuerint hoc delinquentes, poenam eos pecuniariam qualem episcopus eorum probaverit exigi ecclesiae vindicandam: cum etiam qui conductionem teloneorum aut cuiuslibet possessionis aut publicarum collationum perceptionem aut exactionem aut sollicitudinem domus haec credentes aut fideiussores eos pro memoratis causis suscipientes nullam contra ecclesiam aut monasterium aut res eius aut gubernantium, aut contra illas personas quibus crediderint aut contra facultates aut fideiussores eorum habeant actionem. Illi vero qui publicarum collationum aut tributorum susceptionem aut conductionem aut exactionem memoratis personis crediderint aut fideiussores eos acceperint, si quod publico damnum contingat, hoc ex propria facultate restituere compelluntur.
CAPUT VII.
     Nulli vero iudicem licebit deo amabiles episcopos cogere ad iudicium venire pro exhibendo testimonio, sed iudex mittat ad eum quosdam ex personis ministrantium sibi, ut propositis evangeliis secundum quod decet sacerdotes dicant quae noverunt.
CAPUT VIII.
     Sed neque pro qualibet pecuniaria vel criminali causa episcopum ad iudicem civilem aut militarem invitum producere vel exhibere citra imperialem iussionem permittimus, sed iudicem, qui tale aliquid sive ex scripto sive ex non scripto praesumpserit imperare, post cinguli privationem XX librarum auri poenam persolvere iubemus ecclesiae cuius episcopus produci aut exhiberi iussus est; executorem similiter post cinguli privationem et verberibus subdendum et in exilium deportandum.
CAPUT IX.
     Interdicimus autem deo amabilibus episcopis proprias relinquere ecclesiae et ad alias regiones venire. Si vero necessitas faciendi hoc contigerit, non aliter nisi cum litteris beatissimi eorum patriarchae aut metropolitae aut per imperialem videlicet iussionem hoc faciant, ita tamen ut nec illis episcopis qui sub beatissimo archiepiscopo Constantinopoleos et patriarcha fuerint liceat citra permissionem eius aut nostrae iussionis ad regiam civitatem venire. Si vero etiam secundum hunc modum episcopus cuiuscumque loci profectus fuerit, non amplius uno anno suam relinquat ecclesiam. Episcopos autem in regiam civitatem (sicut dictum est) venientes, cuiuslibet fuerint diocesis, prae omnibus ire ad beatissimum archiepiscopum Constantinopoleos et patriarcham, et ita per eum ad nostram introire tranquillitatem. Citra autem hanc nostram dispositionem aut proficiscentibus aut ultra definitum unius anni tempus extra suam ecclesiam facientibus primum quidem non ministrari ab oeconomis propriae ecclesiae expensas, deinde admoneri eos per litteras sacerdotum sub quibus agunt, ut revertantur ad suas ecclesias, differentes autem reverti secundum sanctas evocari regulas. Et nisi intra definitum a sacris canonibus tempus revertantur ad suas ecclesias, ipsos quidem episcopatu expelli, alios autem pro eis meliores ordinari secundum praesentis legis virtutem. Hoc ipsum et super clericis valiturum, cuiuscumque ordinis fuerint aut ministrari.
CAPUT X.
     Ut autem omnis ecclesiasticus status et sacrae regulae diligenter custodiantur, iubemus unumquemque beatum archiepiscopum et patriarcham et metropolitam sanctissimos episcopos sub se constitutos in eadem provincia semel aut secundo per singulos annos ad se convocare, et omnes causas subtiliter examinare, quas episcopi aut clerici aut monachi ad invicem habent, easque disponere, et super haec quicquid extra regulas a quacumque persona delinquitur emendari.
     1. Interdicimus autem sanctissimis episcopis et presbyteris et diaconibus et subdiaconibus et lectoribus et omni alii cuiuslibet venerandi collegii aut schematis constitutis ad tabulam ludere aut talia ludentibus participes aut inspectores fieri aut ad quodlibet spectaculum spectandi gratia venire. Si quis autem ex eis hoc deliquerit, iubemus hunc in tribus annis venerabili ministerio prohiberi et monasterio redigi. Si autem in medio tempore ostenderit dignam sui vitii paenitentiam, liceat et sacerdoti sub quo constitutus est minuere tempus et hunc rursus proprio reddere ministerio, scientibus quoque sanctissimis episcopis debentibus haec vindicare, quia si tale aliquid agnoscentes non vindicaverint, ipsi rationem deo pro tali causa persolvent.
     2. Nullum autem episcopum invitum cogi quemlibet clericum sub se constitutum de proprio clero dimittere.
CAPUT XI.
     Omnibus autem episcopis et presbyteris interdicimus segregare aliquem sancta communione, antequam causa monstretur propter quam sanctae regulae hoc fieri iubent. Si quis autem praeter haec sancta communione quemquam segregaverit, ille quidem qui iniuste a communione segregatus est soluta excommunicatione a maiore sacerdote sanctam mereatur communionem; qui vero aliquem sancta communione segregare praesumpserit, modis omnibus a sacerdote sub quo constitutus est separabitur communione quanto tempore ille perspexerit, ut quod iniuste fecit iuste sentiat.
     1. Sed neque propriis manibus licere episcopum aliquem percutere; hoc enim extraneum sacerdoti.
     2. Si quis autem episcopus secundum ecclesiasticas regulas sacerdotio pulsus praesumpserit ingredi civitatem ex qua pulsus est, relinquens locum in quo iussus est degere, iubemus hunc monasterio in alia regione constituto tradi, ut quae in sacerdotio deliquit degens in monasterio corrigat.
CAPUT XII.
     Clericos autem non aliter ordinari permittimus, nisi litteras sciant et rectam fidem vitamque habeant, et neque concubinam aut naturales habuerunt aut habeant filios, sed caste viventes aut uxorem legitimam et ipsam unam et primam habentes neque viduam neque separatam a viro neque aliter legibus aut sacris canonibus interdictam.
CAPUT XIII.
     Presbyterum autem minorem XXXV annorum fieri non permittimus, sed neque diaconum aut subdiaconum minorem XXV, neque lectorem minorem X et VIII annorum, diaconissam vero in sanctam ecclesiam non ordinari quae minor est annorum XL aut ad secundas venit nuptias.
CAPUT XIV.
     Si autem tempore ordinationis clerici cuiuscumque collegii aut ordinis accusatur aliquis apparuerit, dicens eum indignum esse ordinatione, differatur ordinatio, et universa procedant tam pro examinatione quam pro multis, quas in episcoporum ordinationibus superius sanximus.
     1. Si vero futurus ordinari diaconus non habuerit uxorem sicut superius dictum est iunctam sibi, non aliter ordinetur nisi prius ab ordinante eum interrogatus promiserit posse post ordinationem et sine legitima uxore honeste vivere, non valente eo qui ordinat in tempore ordinationis permittere diaconum aut subdiaconum post ordinationem uxorem accipere. Is autem qui permittit episcopus expellatur ab episcopatu. Si vero post ordinationem presbyter aut diaconus aut subdiaconus uxorem duxerit, expellatur a clero et curiae civitatis illius in qua clericus erat cum propriis rebus tradatur.
     2. Si vero lector secundam ducat uxorem, aut primam quidem viduam <autem> aut separatam viro aut legibus aut sacris canonibus interdictam, nequaquam ad alium ecclesiasticum ordinem provebatur; sed si quolibet modo ad maiorem ordinem perducatur, expellatur eo et priori restituatur.
CAPUT XV.
     Sed neque curialem aut officialem clericum fieri, ut non ex hoc venerabili clero iniuria fiat. Si vero tales personae in clero constituantur, tamquam nec ad ordinationem perductae propriae fortunae restituantur, nisi forsan monachicam vitam aliquis eorum non minus XV annos implevit: tales enim ordinari praecipimus, legitima videlicet parte <a> curiali curiae et fisco danda. Sed in clero constituti monacho condecentem vitam impleant. Si enim post clericatus honorem uxorem aliquis eorum duxerit aut concubinam habuerit, curiae et officio cuius subiacebat fortunae reddatur, si etiam maxime tali ecclesiastico gradu tenebatur, in quo quis constitutus non prohibetur sacris canonibus et legibus uxorem accipere. Haec autem et super aliis omnibus monachis tenere sancimus, qui de monasteriis ad quemlibet ecclesiasticum gradum transferuntur, etsi nullae fortunae subiecti fuerint.
     1. Et generaliter sancimus, nulli licere in quolibet ecclesiastico gradu constituto discedere ab eo et saecularem fieri, scientibus tale aliquid facientibus, quia et quasi apposito sibi cingulo aut dignitate aut militia nudabuntur et curiali fortunae propriae civitatis tradentur. Qui autem ante nostram legem clerici ordinati sunt ex curiali fortuna, per substitutas personas pecuniaria munia complere, a corporalibus autem liberos servari.
CAPUT XVI.
     Sed neque clericum cuiuscumque gradus dare aliquid ei a quo ordinatur aut alii cuilibet personae permittimus, solas autem praebere eum consuetudines his qui ordinanti ministrant ex consuetudine accipientibus, unius anni emolumenta non transcendentes. In sancta vero ecclesia, in qua constituitur sacrum complere ministerium, nulla penitus propriis conclericis dare pro sua insinuatione, neque ob hanc causam propriis emolumentis aut aliis portionibus hunc privari.
     1. Sed neque xenodochum aut nosocomum aut ptochotrophum aut alium quemlibet venerabilis domus gubernatorem aut quamcumque ecclesiasticam sollicitudinem agentem dare aliquid illi a quo constituitur aut alii cuicumque personae pro commissa sibi gubernatione. Qui vero praeter haec quae disposuimus aut dat aut accipit aut mediator fit, sacerdotio aut huiusmodi clero commissae sibi cuiuscumque gubernationis nudabitur, his quae accipiuntur vindicandis venerabili loco cuius talis persona ordinationem aut sollicitudinem aut gubernationem accipit. Si autem saecularis sit qui accepit aut mediator factus est, quod datum est duplum repetitur et venerabili loco in quo talis persona gubernationem aut ordinationem aut sollicitudinem suscepit praebeatur.
     2. Si quis autem clericus cuiuslibet gradus sive gubernator cuiuslibet venerabilis domus aut ante ordinationem commissam sibi cuiuscumque gubernationis aut sollicitudinis aut postea aliquid voluerit suarum rerum offerre ecclesiae, in qua ordinatur, aut loco, cuius gubernationem aut sollicitudinem suscepit, non solum non prohibemus hoc fieri, sed etiam magis invitamus eos talia pro salute animae suae facere. Nos enim illa solum dari prohibemus quae propriis personis quibusdam praebentur, non quae sanctis ecclesiis aut aliis venerabilibus locis offerentur.
CAPUT XVII.
     Si servus sciente et non contradicente domino in clero ordinatus fuerit, ex hoc ipso quod constitutus est liber et ingenuus erit. Si vero ignorante domino ordinatio fiat, licet domino intra spatium unius anni et servilem fortunam probare et suum servum accipere. Si vero servus sciente domino sive nesciente sicuti diximus eo, quod in clero constitutus est, liber factus ecclesiasticum ministerium reliquerit et ad saecularem transierit vitam, suo domino ad servitium contradatur.
     1. Adscripticios autem in ipsis possessionibus quarum sunt inscripticii clericos et praeter voluntatem dominorum fieri permittimus, ita tamen ut clerici facti impositam sibi agriculturam adimpleant.
CAPUT XVIII.
     Si quis oratoriam domum fabricaverit et voluerit in ea clericos ordinare aut, ipse aut eius heredes, si expensas ipsi clericis ministrant et dignos denominant, denominatos ordinari. Si vero qui ab eis eliguntur tamquam indignos prohibent sacrae regulae ordinari, tandem sanctissimus episcopus quoscumque putaverit meliores ordinari procuret.
     1. Sancimus autem reverentissimos clericos suis ecclesiis observare et omne eis competens ecclesiasticum ministerium adimplere, hoc requirente uniuscuiusque civitatis sanctissimo episcopo, et uniuscuiusque ordinis ecclesiastici primatibus eos qui haec non custodierint regulari multae subdentibus.
CAPUT XIX.
     Presbyteros autem et diaconos et subdiaconos et lectores et cantores, quos omnes clericos appellamus, res quolibet modo ad eorum dominium venientes habere sub sua potestate praecipimus ad similitudinem castrensium peculiorum, et donare secundum leges et in his testari, licet sub parentum sint potestate, sic tamen ut horum filii aut his non extantibus parentes eorum legitimam partem ferant.
CAPUT XX.
     Reverentissimis autem presbyteris et diaconibus etiam si inventi fuerint pro pecuniaria causa falsum testimonium perhibuisse; sufficiat pro verberibus in tribus annis separam sacro ministerio et monasteriis tradi. Pro criminalibus autem causis si falsum testimonium dixerint, clero nudatos legitimis subdi poenis praecipimus. Reliquos autem omnes in aliis ecclesiasticis ordinibus constitutos, si falsum testimonium cuiuslibet causae sive pecuniariae sive criminalis dixisse convincantur, non solum ecclesiastico officio repelli, sed etiam verberibus subdi.
CAPUT XXI.
     Si quis contra aliquem clericum aut monachum aut diaconissam aut monastriam aut ascetriam habet aliquam actionem, doceat prius sanctissimum episcopum cui horum unusquisque subiacet, ille vero causam inter eos iudicet. Et si quidem utraque pars his quae iudicata sunt adquieverit, iubemus per loci iudicem haec executioni perfectae contradi. Si quis autem litigantium intra X dies contradicat his quae iudicata sunt, tunc locorum iudex causam examinet. Et si invenerit iudicium recte factum, etiam per sententiam propriam hoc confirmet et executioni propriae tradat quae iudicata sunt, et non liceat secundo in tali causa victo appellare. Si vero iudicis sententia contraria fuerit his quae a deo amabili episcopo iudicata sunt, tunc locum habere appellationem contra sententiam iudicis, et hanc secundum legum ordinem referri et exerceri. Si tamen ex imperiali iussione aut iudiciali praecepto episcopus iudicat inter quascumque personas, appellatio ad imperium aut ad eum qui transmisit negotium referatur.
     1. Si vero crimen fuerit quod adversus quamlibet memoratarum reverentissimarum personarum inferatur, si quidem apud episcopum aliquis accusatur et ipse veritatem invenire potuerit, ab honore aut gradu hunc secundum ecclesiasticas regulas eiciat, et tunc competens iudex hunc comprehendat et secundum leges litem examinans finem imponat. Si vero prius civilem iudicem adeat accusatur et crimen per legitimam examinationem potuerit approbari, tunc episcopo locorum gesta monumentorum palam faciat et si ex eis cognoscatur proposita crimina commisisse eum, tunc ipse episcopus hunc secundum regulas ab honore seu gradu quem habet separet, iudex autem ultionem ei inferat legibus congruentem. Si vero putaverit episcopus gesta non iuste confecta, tunc liceat ei differre dudare honore seu gradu accusatam personam, ita tamen ut huiusmodi persona sub legitima cautela fiat, et ita ad nos negotium tam ab episcopo quam a iudice referatur, ut nos hoc cognoscentes quae videntar nobis iubeamus.
     2. Si quis autem pro pecuniaria causa contra aliquam memoratarum omnium personarum actionem habuerit aliquam, et episcopus distulerit inter eos iudicare, licentiam habeat actor civilem iudicem adire, ita tamen ut accusata persona nullo modo cogatur fideiussorem dare, sed solam cautionem sine iureiurando cum hypotheca suarum rerum exponere. Si vero pro criminali causa accusatio contra aliquam memoratarum personarum proponatur, sub legitima cautela accusata fiat persona. Si autem ecclesiastica causa est, nullam communionem habeant iudices civiles circa talem examinationem, sed sanctus episcopus secundum sacras regulas causae finem imponat.
CAPUT XXII.
     Si qui vero sanctissimorum episcoporum eiusdem synodi dubitationem aliquam ad invicem habeant sive pro ecclesiastico iure sive pro aliis quibusdam rebus, prius metropolita eorum cum aliis de sua synodo episcopis causam iudicet, et si non ratum habuerit utraque pars quae iudicata sunt, tunc beatissimus patriarcha dioceseos illius inter eos audiat, et illa determinet quae ecclesiasticis canonibus et legibus consonant, nulla parte sententiae eius contradicere valente. Si autem et a clerico aut alio quocumque aditio contra episcopum fiat propter quamlibet causam, apud sanctissimum eius metropolitam secundum sacras regulas et nostras leges causa iudicetur, et si quis iudicatis contradixerit, ad beatissimum archiepiscopum et patriarcham dioceseos illius referatur causa, et ille secundum canones et leges huic praebeat finem. Si vero contra metropolitam talis aditio fiat ab episcopo aut clerico aut alia quacumque persona, dioceseos illius beatissimus patriarcha simili modo causam iudicet. Pro omnibus autem causis, pro quibus apud proprium metropolitam sive apud patriarcham sive apud alios quoscumque iudices episcopi conveniantur, nullam fideiussionem aut cautionem pro lite exigantur, sic tamen ut ipsi studeant illatis sibi causis semet ipsos absolvere.
CAPUT XXIII.
     Oeconomos autem et xenodochos et nosocomos et ptochotrophos et aliorum venerabilium locorum gubernatores et alios omnes clericos iubemus pro creditis sibi gubernationibus apud proprium episcopum cui subiacent conveniri et rationem suae gubernationis facere, et exigi quod ex ipsis debentes ostendantur, illi venerabili reddendum domui, ex cuius ordinatione debitum apparuerit. Si vero putaverint se gravari, post repetitionem metropolita causam examinet. Si vero metropolita fuerit contra quamquam praedictarum personarum huiusmodi causas examinans et debitum exegerit, et exactus putaverit se gravatum, dioceseos illius beatus patriarcha causam determinet. Non enim concedimus praedictis personis pro memoratis causis ante examinationem et exactionem debiti proprios episcopos declinare et ad alia venire iudicia. Si quis autem ex ecclesiasticis, cui aliqua talis dispensatio credita est, ante rationum expositionem et debitorum solutionem moriatur, iubemus eius heredes simili modo et rationibus et exactionibus subiacere.
CAPUT XXIV.
     Si quis episcopus aut clericus ex quacumque provincia in Constantinopoli reperiatur, et voluerit aliquis adversus eum actionem proponere, si quidem litis contestatio in provincia pro ipso negotio facta est, ibi litem compleri; si vero nondum incohata est, apud gloriosissimum praefectum Orientis praetoriorum aut apud eos qui a nobis fuerint deputati iudices convenientibus eum respondere.
CAPUT XXV.
     Reverentissimi vero apocrisiarii cuiuscumque sanctissimae ecclesiae, qui in regia civitate degunt, aut ad beatissimos patriarchas aut metropolitas a suis episcopis destinati neque pro suis episcopis neque pro causa ecclesiae aut debito publico aut privato aliquam conventionem sustineant, nisi mandatum habuerint a suis episcopis aut oeconomis, ut aliquos conveniant: tunc enim solis illis qui ab eis conveniuntur damus licentiam, si quam obligationem habent contra ecclesiam aut contra episcopos eorum proponere. Si vero et in quibusdam causis vel actionibus semet ipsos obligatos fecerint in tempore in quo responsa faciunt, et pro his conventiones suscipient.
CAPUT XXVI.
     Si vero et episcopi vel clerici pro civitate aut pro suis ecclesiis propter legationem vel ordinationem episcopi ad regiam civitatem vel ad alium quemlibet locum proficiscantur, iubemus eos nullam molestiam aut importunitatem a qualibet persona sustinere, licentia existente his qui obligates eos putant se habere, postquam ad provinciam revertuntur, convenire eos; nullo [in] his qui se putant habere eos faciendo praeiudicio de temporalibus praescriptionibus propter tempus, quod in tali causa protraxerant.
CAPUT XXVII.
     Si quando autem causa emerserit, ut admonitio et executio inferatur pro qualibet pecuniaria causa sive publica sive privata clerico aut monacho aut monastriae aut cuicumque monasterio maxime feminarum, iubemus sine iniuria et cum competenti honore admonitionem fieri, non tamen monastriam aut ascetriam monasterio abstrahi, sed procuratorem ab his ordinari qui pro causa respondeat. Monachis autem liceat sive per se sive per procuratorem monasterii causas agere; sciente qui haec praevaricatur iudice vel executore, quia et cingulo spoliabitur et poenam V librarum auri exigitur per magnificentissimum comitem privatarum rerum; executore videlicet super haec et verberando et in exilium dirigendo: locorum sanctissimis episcopis provisuris, ut nihil his contrarium fiat, aut si aliquid committatur, memorata ultio procedat. Iudice vero vindictam differente imponere ad nostram scientiam episcopus referat.
CAPUT XXVIII.
     Sportularum vero nomine omnem personam in quocumque ecclesiastico officio constitutam, et ad haec diaconissam et monachum aut ascetriam aut monastriam pro omni criminali et pecuniaria <causa> cuiuscumque sit quantitatis, sive a clerico sive a quolibet in militia constituto admonitionem suscipiant aut in regia civitate aut in provinciis quibus degunt ne amplius quattuor siliquas dare permittimus. Si vero ex nostra iussione aut ad iudicem aut ad beatissimam ascetriam missus executor in aliam provinciam admonitionem offerat alicui memoratarum personarum, non ultra unum solidum accipiat. Si vero pro una eademque causa multas ex memoratis personis admoneri contingat, unam et solam personam pro omnibus sportulas dare sancimus. Episcopus enim pro rebus suae ecclesiae nullam exactionem molestiamque sustineat, sportularum vero si pro talibus causis admoneatur, exigatur; actiones videlicet contra ecclesiam propositas oeconomis suscipientibus aut illis qui in ea causa ordinati sunt. Qui vero contra haec exigere sportulas praesumpserit, in duplum quod accepit exactae personae reddere compellatur, et si quidem militat, cingulum perdat, si vero clericus fuerit, a clero removeatur.
CAPUT XXIX.
     Presbyteris autem et diaconibus et subdiaconibus et omnibus in clero conscriptis non habentibus uxorem secundum sacros canones interdicimus etiam nos secundum sanctarum regularum virtutem mulierem aliquam in propria domo superinductam habere, tamen citra matrem aut sororem aut filiam et alias personas quae omnem suspicionem effugiunt. Si quis autem absque hac observatione mulierem in sua domo habet quae potest ei suspicionem inferre, et semel et secundo a suo episcopo aut a suis clericis admonitus, ne cum tali muliere habitaret, eicere eam de sua domo noluerit, aut accusatore apparente probetur inhoneste cum muliere conversari, tunc episcopus eius secundum ecclesiasticos canones clero eum amoveat curiae civitatis cuius clericus erat tradendum. Episcopum vero nullam penitus mulierem habere aut cum ea habitare permittimus. Si autem probetur hoc nequaquam custodiens, episcopatu proiciatur: ipse enim se indignum ostendit sacerdotio.
CAPUT XXX.
     Diaconissam vero nullo modo cum viro, ex quo potest inhonestae vitae emergere suspicio, habitare permittimus. Si vero haec non observet, sacerdos sub quo subiacet admoneat eam, ut omnibus modis talem virum eiciat sua domo. Si vero hoc distulerit agere, ecclesiastico ministerio et propriis emolumentis alienata monasterio tradatur, et ibi omni suae vitae tempore degat: rebus eius, si quidem filios habeat, inter se et illos secundum numerum personarum dividendis, ut competentem ipsi mulieri partem monasterium accipiens eam alat; si autem non habuerit filios, omnis eius substantia inter monasterium, ubi immittitur, et ecclesiam, in qua prius erat constituta, ex aequa portione dividatur.
CAPUT XXXI.
     Si quis cum sacra mysteria aut alia sancta ministeria celebrantur, in sanctam ingrediens ecclesiam episcopo aut clericis aut ministris aliis ecclesiae iniuriae aliquid inferat, iubemus hunc verbera sustinere et in exilium mitti. Si vero et haec sacra mysteria <et sacra ministeria> conturbaverit aut celebrari prohibuerit, capitaliter puniatur. Hoc ipso et in letaniis in quibus episcopi aut clerici reperiantur custodiendo; et si quidem iniuriam solum fecerit, verberibus exilioque tradatur, si vero etiam letaniam concusserit, capitale periculum sustinebit. Et vindicare iubemus non solum civiles, sed etiam militares iudices.
CAPUT XXXII.
     Omnibus autem laicis interdicimus letanias facere sine sanctissimis episcopis et qui sub eis sunt reverentissimis clericis: qualiter enim est letania, in qua sacerdotes non inveniuntur et sollemnes faciunt orationes? Sed etiam honorandas cruces, cum quibus in letaniis ingrediuntur, non alibi nisi in venerabilibus locis reponi, et si quando opus vocaverit ad letanias celebrandas, tunc solum ipsas sanctas cruces accipere eos qui consuete eas portare solent, et cum episcopo et clericis letanias celebrari. Haec custodientibus sanctissimis locorum episcopis aut etiam eorum clericis et per loca iudicibus. Si quis autem in hoc capitulo praesentis nostrae legis virtutem aut transcenderit aut non vindicaverit, praedictas poenas patietur.
CAPUT XXXIII.
     [De monasteriorum et reverentissimorum monachorum dispositione.]
CAPUT XXXIV.
     Iubemus igitur abbatem aut archimandritam in unoquoque monasterio ordinari non omnino secundum gradum monachorum, sed omnes monachi melioris opinionis existentes eligant, propositis sanctis evangeliis dicentes, quia neque propter amicitiam aut aliam quamlibet gratiam, sed scientes eum et fide rectum et vita castum et gubernatione dignum et qui possit monachorum disciplinam et omnem monasterii statum utiliter custodire eum elegerunt; sanctissimum autem episcopum, sub quo monasterium constitutum est, eum qui ita electus est omnibus modis abbatem ordinare. Haec autem omnia quae a nobis disposita sunt propter ordinationem abbatum valere praecipimus et in venerabilibus feminarum monasteriis et asceteriis.
CAPUT XXXV.
     Si quis autem ad monachicam vitam venire voluerit, iubemus, si quidem notus est quia nullae fortunae subiacet, abbas monasterii si perspexerit, schema ei praebeat. Si vero non cognoscitur aut cuilibet fortunae subiacet, intra tres annos non accipere eum schema monachocum, et intra memoratum tempus experiatur huius conversationem monasterii praesul. Et si intra triennium emerserit aliquis dicens aut servum aut colonum aut adscriptictum suum hunc esse, aut etiam tamquam fugientem agriculturam aut quasi aliquid rapientem aut propter aliquam culpam in monasterium eum ingressum, proprio domino hunc restitui cum rebus quas probatur in monasterium introduxisse, iusiurandum primum quia nihil patietur a suo domino percipientem. Si autem intra triennium nullus quaesierit aliquam memoratarum personarum, abbas monasterii post transcursionem triennalis temporis, si talem virum dignum iudicaverit, tunc det ei schema, et nullus ei postea sit molestus pro fortuna, donec tamen in monasterio deget; res autem, quas in monasterium introduxisse videtur, illaesae domino reddantur. Si quis autem memoratarum personarum reliquerit monasterium et ad saecularem veniat vitam, aut in civitatibus aut in agris circumiens propriae fortunae tradatur.
CAPUT XXXVI.
     In omnibus autem monasteriis, quae coenobia dicuntur, iubemus secundum monachicos canones in uno habitaculo omnes <habitare et communiter ali, et simili modo in uno habitaculo omnes> separatim dormire, ut mutuum alterutris testimonium castae conversationis praebeant, nisi quidam tamen ex eis aut propter longaevam in monasterio conversationem quiete volentes vivere aut senectutis atque corporis infirmitatis causa in remotis cellulis intra monasterium constitutes degant; hoc autem cum conscientia et voluntate abbatis fieri. Haec omnia in monasteriis et asceteriis feminarum servantibus. In nullo loco nostrae reipublicae <in uno monasterio monachos et monastrias habitare vel dicta duplicia> esse monasteria permittimus. Ubi autem tale monasterium invenitur, omnibus modis iubemus viros a feminis separari, et feminas quidem in quo sunt monasterio remanere, viros autem aliud monasterium sibimet facere. Si vero plura sunt monasteria, ut non necesse sit nova monasteria aedificare, locorum sanctissimus episcopus monachos cum monachis et feminas cum feminis separare et in aliis monasteriis congregare procuret, quaecumque vero habent communia, inter eos secundum competens eis ius dividere. Feminis autem quemcumque ipsae elegerint sive presbyterum sive diaconum ad faciendum eis responsum aut sanctam eis communionem portandam sanctissimus episcopus sub quo sunt deputet, quem rectae fidei et vitae bonae esse cognoverit. Si vero qui ab eis electus est, non sit presbyter aut diaconus, dignum tamen eum huiusmodi ministerio episcopus iudicaverit, ordinationem ei imponat qua dignus esse videbitur, et responsis, sicuti dictum est, monasterii distribuat, ita tamen ut neque sic electus ad responsa feminarum in monasterio maneat.
CAPUT XXXVII.
     Sed et haec praesenti addimus sanctioni: si forte quis sub condicione nuptiarum sive liberorum, sive dotis causa sive ante nuptias donationis donaverit seu reliquerit suis liberis seu aliae cuicumque personae hereditatem sive legatum, aut ab initio pure relinquens eis oneret eos substitutione vel restitutione sub una praedictarum condicionum, iubemus, si talibus condicionibus subiecti masculi vel feminae [reliquerit vel donaverit, substitutiones vero vel restitutiones eis fecerit adiectis condicionibus quibuscumque ex his quae superius enumeratae sunt, sancimus, personae talibus condicionibus subiectae sive masculi sive feminae] monasteria ingrediantur aut clerici aut diaconissae aut ascetriae fiant, tales condiciones invalidas et pro neque scriptis esse. Hoc autem solacio et clerici et diaconissae ecclesiarum fruantur, si usque ad suam vitam in his perseveraverint, et res sub tali condicione donatas aut relictas ad pia opera vel expendant vel relinquant. In personis enim, quae in monasterium vel asceterium ingrediuntur et relinquunt huiusmodi castam conversationem, monasterio aut asceterio ubi a principio ingrediuntur res sub tali condicione donatas aut relictas cum alia eorum substantia competere volumus. Si tamen in redemptionem captivorum aut egentium alimenta sub praedictis condicionibus substitutio aut restitutio fiat, ex nullo memoratorum modo eam excludi permittimus.
CAPUT XXXVIII.
     Si qua mulier aut vir monachicam elegerit vitam et intraverit in monasterium filiis non extantibus, monasterio in quo ingreditur et res eius competere iubemus. Si vero talis persona filios habeat, et non antequam intret in monasterium de suis rebus fecerit dispositionem et legitimam partem filiis deputaverit, etiam sic liceat <ei> et postquam ingreditur monasterium suam facultatem in proprios dividere filios, ita tamen ut nulli filiorum suorum minuat legitimam partem; quam vero non dederit filiis partem, monasterio competat. Si vero omnem substantiam inter filios dividere voluerit, propria sua persona filiis connumerata, unam sibi partem modis omnibus retineat quae debeat iuri monasterii competere. Si vero in monasterium degens moriatur, antequam inter filios suos proprias distribuat res, legitimam partem filii percipient, reliqua vero substantiae pars monasterio competat.
CAPUT XXXIX.
     Sponsalibus quoque secundum leges factis inter aliquos, sive sponsus in monasterium ingrediatur, recipiat quae pro sponsalibus arrarum nomine data sunt, sive sponsa monachicam vitam elegerit, illa solummodo reddat quae similiter arrarum nomine accepit, poena utrique parti concedenda.
CAPUT XL.

     Si vero constante adhuc matrimonio aut vir solus aut uxor sola intraverit in monasterium, solvatur matrimonium et citra repudium, postquam tamen persona pergens ad monasterium schema perceperit. Et si quidem vir elegerit monachicam vitam, restituat mulieri post dotem etiam si quid aliud ab ea perceperit, et super haec ex nuptiali donatione tantam partem, quanta ex morte viri competebat mulieri secundum pactum dotalibus instrumentis insertum. Si vero mulier fuerit in monasterio ingressa, simili modo retineat vir nuptialem donationem et casum dotis ex morte mulieris placitum, reliquum vero dotis mulieri restitui praecipimus, et si quid aliud ex rebus mulieris apud eum inveniatur. Ambobus autem monachicam vitam eligentibus iubemus vacantibus dotalibus placitis virum retinere donationem nuptialem et mulierem propriam accipere dotem et quicquid aliud viro dedisse probetur, ut unusquisque citra damnum suis fruatur rebus; nisi forte sponsus sponsae aut sponsa sponso aut maritus uxori aut uxor marito donare aliquid aut cedere voluerit.

CAPUT XLI.
     Nullam vero licentiam damus aut parentibus filios aut filiis parentes saecularem vitam [sectantes et] relinquentes velut ingratos a sua excludere hereditate ministerium ante monachicam vitam subsecutos. Interdicimus autem parentibus filios suos monachicam vitam eligentes ex venerabilibus monasteriis abstrahere.
CAPUT XLII.
     Si monachus reliquerit suum monasterium et in aliud ingrediatur, quascumque res tempore quo monasterium dereliquit habere videbitur, priori monasterio in quo ab initio ingressus est eas competere iubemus. Providere autem sanctissimos locorum episcopos, ut neque monachi neque monachae circumeant civitates, sed si quod necessarium responsum habuerint, per proprios responsarios hoc agant in suis manentes monasteriis.
     1. Si monachus reliquerit monasterium et ad saecularem vitam migraverit, hunc militia et honore, si quem habet, prius spoliatum ab episcopo locorum et provinciae iudice in monasterio mitti, et res, quas postea habuisse probatus fuerit, monasterio in quo mittitur competere. Si vero rursus reliquerit monasterium, tunc eum iudex provinciae in qua inventus fuerit teneat et subdito sibi officio connumeret.
CAPUT XLIII.
     Si quis rapuerit aut sollicitaverit aut corruperit ascetriam aut diaconissam aut monastriam aut aliam quamlibet feminam venerabilem habitum habentem, huius res et talis sceleris eius participum iubemus venerabili loco in quo talis femina habitabat per locorum sanctissimos episcopos et oeconomos eorum nec non etiam cuiuslibet provinciae iudices et eorum officia vindicari, eos autem qui talia deliquerunt et participes eorum sceleris capitale periculum sustinere, talem vero mulierem ubique <quaeri> et cum propriis rebus <in> monasterio recondi, in quo cautius custodiri possit, ut non rursus in eodem crimine reperiatur. Si vero diaconissa fuerit et filios habuerit legitimos, legitimam partem dare filiis. Si vero intra unum annum postquam cognoverint tale facinus tales res iuri venerabilium domorum non vindicentur, iubemus omnibus modis comitem privatarum nostro fisco has assignare, locorum iudice qui neglexerit easdem vindicare cingulo privando et multam V librarum auri a comite privatarum exigendo.
CAPUT XLIV.
     Omnibus itaque generaliter in saeculari vita conversantibus et maxime theatralia exercentibus viris ac mulieribus nec non et prostantibus interdicimus uti schemate monachi aut monasterie aut ascetriae aut cuiuscumque personae huius imitari, scientibus universis praesumentibus aut uti tali schemate aut imitari cum aut illudere in quacumque ecclesiastica disciplina, quia et corporalia supplicia sustinebunt et exilio contradentur; providentibus huic rei locorum episcopis et qui sub eis sunt clericis, sed etiam civilibus militaribusque iudicibus et quae sub eis sunt officiis et locorum defensoribus. Poenas autem praesenti legi insertas, quae et prioribus legibus sunt notae, non solum in futuris, sed etiam in praecedentibus casibus seu delictis valere et omnibus modis vindicari sancimus; per praesentem enim legem nuper dispositas in solis futuris temporibus servari iubemus.
     <Epilogus> Tua igitur gloria quae per praesentem legem in perpetuum valituram nostra sanxit tranquillitas per omnia custodiri provideat.
     D. kal. Mai. CP. imp. dn. Iustiniani . A. anno XVIII. post cons. Basilii vc. anno III.
 

  
►  
Sources : Auth. CXXXIV ; Coll. IX, tit. 15 ; Ep. Theod. 123 ; Ath. 1, 2 ;
Iul. const. CXV.