~ NOV.
CXXII ~ EDICTUM DE CONSTITUTIONE ARTIFICUM ( AD 544 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
Praefatio.
Cognovimus post castigationem quae secundum domini dei clementiam contigit
eos qni negotiationes et artificia exercent et diversarum artium opifices
et agricultores nec non nautas, cum potius meliores fieri deberent,
avaritiae se dedisse, et duplicia atque triplicia pretia mercedesque
contra veterem consuetudinem exigere. |
I. Placuit
igitur nobis per sacrum edictum omnibus eiusmodi avaritiam interdicere,
neve ullus in posterum negotiator aut agricola aut artifex ex quacumque
arte vel negotiatione vel agricultura maiora quam secundum veterem consuetudinem
pretia mercedesve exigere. Iubemus autem eos quoque qui aedificiorum
et agrorum colendorum aliorumque operum mensuras faciunt nihil amplius
operariis imputare, sed ipsis quoque antiquam consuetudinem servare.
Atque haec eos quoque observare iubemus, qui qualiacumque opera imperant
vel etiam species quasdam redimunt : quibus ne ipsis quidem ut
plus quam more constitutum est praestare liceat permittimus. Sciant
autem qui quicquam amplius quam vetus consuetudo fert exigunt, se triplicem
quantitatem fisco inferre coactum iri, si contra id quod ab initio constitutum
erat eos accepisse vel dedisse appareat. |
Epilogus.
Haec autem examinari atque vindicari iubemus et a tua sublimitate et
a gloriosissimo praefecto huius felicis urbis. Per vos enim ab iis qui
hanc nostram constitutionem violaturi sint multam definitam exigi eosque
poenis subici volumus ; cum officiis quae vobis apparent quinque
librarum auri poena immineat, si quid eorum quae a nobis constituta
sunt neglectum fuerit. |
Dat.
x. k. Apr. CP. <imp.> dn. Iustiniani pp. Aug. anno XVII. post
cons. Basilii vc. anno III. |
|