~ NOV.
CXXI ~ UT QUAE PER PARTES FIUNT USURARUM SOLUTIONES IN DUPLUM COMPUTENTUR. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
Imperator Iustinianus Augustus Arsilio praesidi Tarsi. |
Praefatio. Cum
curiales nobis supplicare videamus iisque consulamus, merito artes legibus
nostris contrarias et concessiones per fraudem excogitatas valere non
patimur. |
I. Docuerunt
enim Eusebius et Aphthonius potentiam nostram, se nepotes Demetrii esse
ex Palladio Demetrii filio natos, Demetrium autem ab Artemidoro debiti
nomine quingentos aureos mutuatum esse et usuras quoque stipulatum,
atque nuper se sacram sanctionem impetrasse, quae si duplum debiti solutum
sit, nullam adversus eos exactionem esse secundum leges nostras iuberet ;
Artemidori autem creditoris successores Epimachum et Artemonem dixisse,
mentitos se esse in precibus suis neque auxilio nostro potiri debere :
neque enim debito satisfactum, sed solos nongentos quadraginta novem
aureos solutos esse. Palladium enim supplices dicunt ipsorum patrem
una cum Paulo et Demetrio patre eius octingentos sexaginta septem aureos
solvisse, Artemonem vero et Priscianam Artemidori liberos, Epimachi
et Artemonis avos, dixisse solutionem per partes factam sortem non attigisse,
sed omnia in usuras computari velle (idem autem sententiam quoque praesidis
provinciae dicere), et propterea a Palladio pro priore quingentorum
aureorum feneraticia cautione alteram sescentorum aureorum exegisse ;
iam se ipsos quoque dicunt diversis temporibus Palladium septuaginta
duos, Eusebium et Aphthonium decem aureos solvisse, ut inde nongentorum
quadraginta novem aureorum summa conficiatur ; eum vero, qui de
eo negotio cognovisset, cum non considerasset unam esse totius accusationis
causam, se non admisisse, sed in sortem sescentorum aureorum condemnare
voluisse. Itaque petierunt ut hac necessitate exuerentur, et computato
toto debito quingentorum aureorum, si unum et quinquaginta solverent
qui reliqui essent ad mille solidorum quantitatem, et a toto debito
liberarentur et feneraticiam cautionem sescentorum aureorum reciperent. |
II. Itaque
quoniam leges nostrae nihil supra duplum solvi volunt, eamque a prioribus
discrepantiam habent, quod illae quidem debita usque ad duplum sistebant,
si nulla solutio facta esset, nos autem eas quoque solutiones quae per
partes fiant debita solvere permisimus, siquidem usque ad duplum perveniant,
sancimus ut secundum hoc fiat computatio, atque illi si quantum reliqui
sit ad mille aureos solvant etiam feneraticiam sescentorum aureorum
cautionem recipiant, ne ex hac causa eveniat ut multiplicatum debitum
exigatur. |
Epilogus.
Magnificentia igitur tua quae nobis placuerunt et per hanc sacram pragmaticam
sanctionem declarantur ad opus et effectum adducere studeat, ut et interpretatio
contra haec prolata in sententiis, quarum supplices meminerunt, abiciatur,
et omnia quae per obreptionem et ab una parte adversus legem acta sunt
vel agentur cessent. Divinitas te servet per multos annos, frater iucundissime. |
Dat.
XVII. k. Mai. CP. Belisario vc. cons. |
|