~  NOV. CXX  ~
  
DE ALIENATIONE ET EMPHYTEOSI ET LOCATIONE ET HYPOTHECIS
   
ET ALIIS DIVERSIS CONTRACTIBUS IN UNIVERSIS LOCIS RERUM SACRARUM.
  
( AD 544 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Petro pp.
     <Praefatio> Multis et diversis legibus super alienationibus et emphyteosibus et locationibus et reliqua administratione ecclesiasticarum rerum plantantibus praevidimus omnes praesenti comprehendere lege.
CAPUT I.
     Sancimus igitur nullam habere licentiam ordinatores rerum huius regiae civitatis sanctissimae maioris ecclesiae aut orphanotrophii aut xenodochii aut ptochotrophii aut nosocomii aut aliae venerabilis domus in hac regia civitate sive in eius finibus constitutae, exceptis venerabilibus monasteriis, vendere aut donare aut commutare aut sub alterno dono dare aut quolibet alio modo alienare rem immobilem aut civilem annonam aut rusticum mancipium, nisi ad imperialem domum commutatio sola facta est; sed neque de colonis iuste dari quid concedimus. Emphyteosis vero a praedicta sanctissima maiore ecclesia regiae civitatis et memoratorum fieri iubemus in persona eius qui accepit et aliis duobus deinceps heredibus, non amplius sexta parte instantis canonis dimittimus ei qui emphyteosis iure accepit. De competentibus vero proastiis ipsi sanctissimae maiori ecclesiae et nominatis venerabilibus domibus in regia civitate aut in eius regione [aut mansione] constitutis iubemus, si quidem haec reditus habent, <in> integro canone ab his [ordinatoribus] qui regunt ipsa venerabilia loca in emphyteosin haec secundum praedictum modum accipienti et aliis duabus successionibus dari, et nullam omnino relevationem, sed augmentum fieri. Si vero non habent ipsa proastia aliquos omnino reditus, licentiam praebemus ordinatoribus venerabilium locorum in aliqua quantitate haec, sicut praedictum est, in emphyteosin dare.
     1. Si vero contigerit quamlibet rem ex aliquo praedictorum venerabilium locorum emphyteotico iure dato aut in imperialem domum aut in sacrum nostrum aerarium aut in civitatem aliquam aut in curiam aut in aliam aliquam venerabilem domum pervenire, licentiam praebemus ordinatoribus venerabilium locorum, a quibus a principio emphyteosis facta est, mox ut pervenerit in unam praedictarum personarum sive ipsa emphyteosis, manifestare suam voluntatem intra biennium, et aut his derelinqui eandem rem ad quos pervenit et annuam pensionem quae pacto continetur inferri, aut hoc recipere emphyteosi soluta, eo quod hoc sibi prodesse aestimant.
     2. Si vero quaedam sunt loca aut ipsi sanctissimae maiori ecclesiae aut alicui venerabilium domorum competentia. in quibus antiquae habitationes depositae sunt et ex quibus nullus praebetur reditus, praedictae vero venerabiles domus, quibus competunt loca, haec reaedificare non possunt, licentiam damus ipsis ordinatoribus earum emphyteoseos perpetuo iure tradere ipsa loca, ita tamen ut emphyteosis in tertia parte pensionum. quae ex habitationibus adhuc stantibus colligebantur, ex principiis temporis emphyteoseos procedat, aut si emphyteota voluerit magis sub isto pacto accipi, ut loca primitus aedificet, et ex additis illic per aestimationem pensionibus medietatem partis dari venerabili domui a qua ipsa loca accepit, et hoc fieri concedimus, uti vero huiusmodi emphyteotam et illic inventa <de> depositis habitationibus materia.
CAPUT II.
     Si vero aliquis voluerit quamlibet rem immobilem nomine usus accipere a sanctissima maiore ecclesia regiae civitatis aut unius memoratarum venerabilium domorum, non aliter hoc accipiat nisi aliam mox rem dominii iure praebuerit, ex quo eandem rem accepit, tantum habentem reditum quantum habet res, quae ei datur, et non maioribus fisci praestationibus pragravatam, ut post eius mortem, aut post tempus in quo datio usus convenit (non transcendens videlicet accipientis vitam) utraque res integra et in dominium et in usum in eandem venerabilem domum perveniat.
CAPUT III.
     Locationes vero ab ipsis venerabilibus domibus fieri concedimus in quantoscumque contrahentibus annos placuerit, non transcendentibus videlicet triginta annorum tempus.
CAPUT IV.
     Si vero contigerit aliquam praedictarum venerabilium domorum nomine fiscalium tributorum aut alterius cuiuslibet supervenientis necessitatis venerabili domui pecuniis egere, liceat eius ordinatoribus immobilem rem [aut] supponere et dare in speciale pignus, ut creditor possideat eandem rem et eius fructus colligat et reputet sibi tam in his creditis pecuniis quam in usuris, non autem maioribus quam quarta parte centesimae. Si vero persolverint debitum praepositi eiusdem venerabilis domus aut ex fructibus adimpleatur creditum, redeat iterum res ad venerabilem domum ex qua data est.
CAPUT V.
     Emphyteosis vero et hypothecas et ultra quinquennium volumus fieri a sanctissima maiore ecclesia regiae civitatis conscientia et consensu beatissimi huius civitatis episcopi et patriarchae, iurantibus praesentibus deo amabilibus oeconomis et cartulariis eiusdem sanctissimae maioris ecclesiae, quia non ad praescriptionem iuris eius contractus efficiatur; in aliis vero venerabilibus domibus, si quidem sunt cartularii, ipsos aequali modo iurare praesente eo qui praeest venerabili domui, si vero non sint cartularii, per eos qui praesunt venerabilibus domibus propositis sanctis evangeliis contractum fieri in scriptis cum iureiurando huiusmodi instrumentis, quod non ad laesionem aut praescriptionem venerabilis domus contractus efficitur.
     1. Oeconomis vero et orphanotrophis et reliquis venerabilium domorum ordinatoribus, nec non et omnibus cartulariis et parentibus eorum et filiis et aliis, qui per genus eis vel nuptiarum iure coniuncti sunt, interdicimus emphyteosis et locationes sive hypothecas rerum ipsis venerabilibus domibus competentium aut per semet ipsos aut per interpositam personam accipere, scientibus eis, quod si tale aliquid fiat, et hoc invalidum erit et omnem substantiam tam eorum qui accipiunt quam oeconomorum et cartulariorum et ordinatorum, quibus secundum praedictum modum coniuncti sunt, in venerabilem domum, de qua rem accipiunt, post obitum eorum pervenire iubemus.
CAPUT VI.
     Et haec quidem super his quae sunt maioris ecclesiae et praedictarum venerabilium domorum in regia civitate et eius circuitu adhaerentium disposuimus. In aliis vero sanctissimis ecclesiis et monasteriis et xenodochiis et nosocomiis seu reliquis venerabilibus domibus quae in omnibus provinciis nostrae reipublicae positae sunt, verum etiam monasteriorum in regis civitate et eius circuitu adhaerentium consequenter definire praevidimus.
     1. Licentiam igitur damus praedictis venerabilibus domibus non solum ad tempus emphyteosin facere immobilium rerum sibi competentium, sed perpetue haec emphyteotico iure volentibus dari. Et si quidem sanctissimae sint ecclesiae vel aliae venerabiles domus, quarum gubernationem loci sanctissimus episcopus aut per se aut per venerabilem clerum facit, eam voluntate eorum et consensu fieri huiusmodi contractum, iurantibus praesente eo oeconomis et administratoribus et cartulariis ipsius venerabilis domus, quod ex hac emphyteosi nullum damnum eidem venerabili domui infertur; si vero ptochia aut xenones aut nosocomia aut reliquae venerabiles domus sint propriam administrationem habentes, si quidem venerabilia oratoria esse contigerit, cum voluntate maioris partis ibidem adorantium clericorum, nec non et oeconomi, si vero xenon aut ptochium aut nosocomium aut alia sit venerabilis domus, apud praepositum ipsius contractum fieri, iurantibus ordinatoribus earundem venerabilium domorum praesentia deo amabilis episcopi a quo praeponuntur aut ordinantur, quod nihil ad laesionem aut praescriptionem ipsarum venerabilium domorum de huiusmodi contractu efficitur.
     2. In venerabilibus vero monasteriis primates eorum cum ampliore [et maiore] parte ibidem deservientium monachorum contractum efficiant. Praedictis vero omnibus iubemus inscribi instrumentum cum iureiurando, quod non ad laesionem aut praescriptionem earundem res agitur. Hac vero observatione huiusmodi procedente relevationem non amplius fieri sexta parte reditus, quem habet res quae in emphyteosin datur. Quaecumque vero de lapsis domibus competentibus venerabilibus domibus quae in regia sunt positae civitate superius disposuimus, haec in his venerabilibus domibus valere praecipimus. Haec etiam super ipsis venerabilibus domibus definire praevidimus, ut si quaedam ex eis sive pro publicis collationibus sive pro alia necessaria causa eiusdem domus debitis obnoxiae fiant, et non est possibile de rebus mobilibus eadem persolvi debita, primo quidem ordine in speciali pignore dari immobilem rem creditori, ut eius fructus colligens reputet sibi tam in ipsis debitis mutuis pecuniis quam in usuris non amplius quarta parte centesimae. Si vero noluerit isto modo transigere debitum, iubemus eos quidem qui a sanctissimo patriarcha ordinantur, sive metropolitae sive alii episcopi sint sive archimandritae sive orphanotrophi aut ptochotrophi aut xenodochi aut nosocomi aut aliarum venerabilium domorum ordinatores, apud sanctissimos patriarchas, a quibus ordinantur aut praeponuntur, monumenta fieri, et cum iureiurando ordinatorum et consensu amplioris partis in eis deservientium debitum manifestari et quia non est possibile de rebus mobilibus istud persolvi; eos vero qui a metropolitis ordinantur, sive episcopi sint sive archimandritae sive orphanotrophi sive ptochii aut aliarum venerabilium domorum ordinatores, apud eos similiter metropolitas episcopos huiusmodi monumenta conscribi; ab illis vero episcopis, qui aut a patriarchis aut metropolitis episcopis ordinantur et habent sub propria iurisdictione aut monasteria aut ptochia aut xenones aut nosocomia aut alias venerabiles domos, sub similem modum gesta fieri, ita tamen ut, sive apud patriarchas sive apud metropolitas sive apud alias episcopos huiusmodi gesta fiant, nullum pro his dispendium aut expensam venerabiles domos sustinere. Propterea enim nolumus de cetero apud iudices provinciarum aut defensores locorum huiusmodi monumenta a memoratis personis sive domibus agi, ut nullum dispendium sentiant. Postquam vero ista subsecuta fuerint apud memoratos sanctissimos patriarchas aut metropolitas aut alias episcopos, tunc praedicti ordinatores debitricis domus venerabilis in scriptis in publico civitatis loco proponant per viginti dies, et isto modo hortentur eos qui emere volunt immobilem rem, ut qui plus praebet aliis praeponatur. His vero omnibus procedentibus venditionem fieri pretio modis omnibus pro debito dando, ut non aliter habeat emptor munitionem, nisi pretium pro ipso debito persolvatur, et hoc evidenter inscribatur, quia nihil ad laesionem aut praescriptionem eiusdem venerabilis domus efficitur. Si vero secundum praedictum modum emptor huiusmodi rei non invenitur, iubemus creditorem ex iure praedictarum venerabilium domorum, quod pro soluto dicitur, eandem accipere possessionem, iusta et districta aestimatione facta, et addita in pretio decima parte universae aestimationis in ipsa quantitate accipere rem creditorem pro solutione certo dominio possessurum, ita tamen ut ordinatores debitricis venerabilis domus et amplior pars in eo deservientium huiusmodi venditionibus consentiat. Quae autem praebetur in hoc immobilis res non per electionem creditoris detur, sed secundum aequitatem aliud quidem fructiferarum aliud vero et sterilium possessionum eiusdem venerabilis domus et in reditu earum et in fiscali solutione et reliquae ordinationis.
     3. Si vero quis aut episcopus aut oeconomus aut ordinator cuiuslibet venerabilis domus sive in regis civitate sive in provinciis constitutae pecunias credidit aut posthac crediderit, iubemus neque eis haec reputari pro venerabili domo, nisi primitus ostenderint quia in utilitates praedictae venerabilis domus ista profecerunt, neque ipsum creditorem aut heredes eius contra venerabilem domum habere aliquam pro ipsis actionem, nisi monstraverint quod in utilitatibus venerabili domui competentibus pecuniae profecerunt, sed contra mutuas accipientem pecunias aut heredes eius proprias moveant actiones.
CAPUT VII.
     Hoc vero iubemus, ut excepta sanctissima maiore ecclesia regiae civitatis et venerabilibus orphanotrophiis, xenonibus et ptochiis, quae sunt in regia civitate, sub eius constitutis ordinatione licentiam esse omnibus sanctissimis ecclesiis et venerabilibus domibus nec non et monasteriis tam in regia civitate quam in diversis provinciis constitutis permutationes ad invicem facere, quando utrique venerabili domui servatur indemnitas, consentientibus in scriptis aut per depositiones huiusmodi contractui non solum, ordinatoribus utriusque venerabilis domus, sed et ampliore parte in eis deservientium. Ea vero, quae ab imperiali domo in quemlibet venerabilem locum pervenerunt aut postea pervenerint, nullo modo vendi aut supponi pignori aut permutari aut omnino alienari concedimus, neque si ad alteras venerabiles domos tale aliquid egerint.
     1. Et quoniam cognovimus ab aliquibus fieri alienationes monasteriorum, ut haec a sacra figura in privatorum conversatione transferantur, et hoc omnibus modis prohibemus. Si vero tale aliquid factum deprehendatur, licentiam praebemus sanctissimo loci episcopo hoc monasterium. vindicare et in antiquam figuram reducere. Si vero quis de praedictis venerabilibus domibus quae in regia civitate sive in aliis provinciis sunt, excepta sanctissima maiore ecclesia regiae civitatis, praedium habeat plurimis fiscalibus tributis gravatum, ex quo nullus infertur reditus venerabili domui, licentiam praebemus eiusdem venerabilis domus ordinatoribus tale praedium alienare quolibet modo voluerint ad perfectam securitatem eiusdem venerabilis domus, gestis monumentorum videlicet in huiusmodi alienatione conficiendis ab illis a quibus ordinatores talium locorum praeponuntur sive ordinantur, et iurantibus in sanctis scriptures praeside eiusdem venerabilis domus et ampliore parte in ea deservientium, quod neque per proditionem neque per gratiam aut quamlibet praescriptionem alienatio fiat, sed ut servetur immunitas eidem venerabili domui. Oeconomis vero et ordinatoribus et cartulariis ubicumque venerabilium domorum constitutarum et parentibus eorum et filiis et aliis, qui secundum genus aut secundum matrimonii iura eis coniunguntur, locationes aut emphyteosis aut emptiones aut hypothecas rerum immobilium ipsis venerabilibus domibus competentium subire aut per se aut per interpositam personam, secundum quod et his qui in regia civitate sunt, eisdem poenis prohibemus.
CAPUT VIII.
     Si vero quis aut locator aut emphyteosa alicuius rei competentis aut sanctissimae maiori ecclesiae aut alteri venerabili domui in quolibet loco nostrae reipublicae constitutae aut deteriorem faciat rem, quam [quod] aut accepit aut post haec acceperit, aut per biennium non intulerit quod ab eo promissum est emphyteoticum aut locationis canonem, damus licentiam venerabili domui, ex qua locatio aut emphyteosis facta, est, et quae debentur sola pro praecedenti tempore et antiquum statum locatae sive emphyteoticae rei exigi et eici de emphyteosi sive locatione, non valente de emponematis actionem aliquam contra venerabiles domos movere. Si vero noluerint praedicti ordinatores expellere eum, exigi quidem eum praecipimus quae pro locatione sive emphyteosi debere cognoscitur, usque ad definitum vero tempus completum datam sibi rem tenere eum et quae placita sunt dare. Si vero refugiat, licentiam praebemus praepositis eorundem venerabilium locorum indemnitatem venerabilibus domibus de eiusdem rebus fieri, non valente neque hic de emponematis aliquid praetendere.
CAPUT IX.
     Sanctissimas vero ecclesias Odessi et Tomeos civitatum praecipimus alienare res immobiles pro captivorum redemptione, nisi sub hoc condicione possessiones aliqui eis dederunt, ut nullo modo has alienent. Et hoc autem concedimus, ut Hierosolymorum sanctissima ecclesia licentiam habeat domos competentes ei et positas in eadem sancta civitate vendere, non in minori pretio quam de pensionibus eis in quinquaginta annis colligitur, ut ex earum pretio alios reditus meliores emat. Si vero quidam cuilibet venerabili domui sive in hac regia civitate sive in provinciis positae steriles possessiones donaverint aut vendiderint aut alio modo concesserint aut dereliquerint, iubemus pro talibus rebus nullam laesionem sustinere venerabilem domum in quam huiusmodi possessiones pervenerunt, aut fiscalium nomine aut alterius cuiuslibet causae gratia praegravari, sed omne huiusmodi onus in dantes et eorum heredes recurrere, necessitatem habentibus recipere datas huiusmodi possessiones et restituere de propria facultate venerabili domui omne damnum quod ex huiusmodi occasione ei contigerit. Si vero et talis dolus in re subsecutus est, ut aliquae pecuniae pro hoc venerabili domui darentur, et eas iubemus in proprium lucrum venerabilem domum habere, steriles vero res ei qui dedit et heredibus eius omni modo restitui.
     1. Ad haec iubemus, ut nulla necessitas sanctissimis ecclesias vel aliis venerabilibus locis tam in regia civitate quam in omnibus nostrae reipublicae provinciis positis inferatur possessiones steriles aut frugiferas ubilibet constitutas emere, ut non inveniantur per hanc occasionem et quas habent perdere aut debitis obnoxiare. Si vero quis voluerit rem immobilem nomine usus accipere ab aliqua praedictarum venerabilium domorum (secundum quod superius de venerabilibus domibus quae in regia civitate sunt positae disposuimus), non aliter hoc accipiat, nisi aliam mox rem dominii iure praestiterit venerabili domui, a qua eandem rem accepit, tantum habentem reditum quantum habet res quae ei datur, et non maioribus tributis gravatam, quatenus post eius transitum aut tempus, in quo datio usus est placita, non transcendens scilicet eius qui acceperit vitae tempus, utramque rem integro iure et secundum dominium et secundum usum in ipsam venerabilem domum pervenire. Et haec quidem de immobilibus rebus iubemus.
CAPUT X.
     De sacris autem vasis competentibus sanctissimae maiori ecclesiae regiae civitatis aut aliis venerabilibus oratoriis domibus in qualicumque loco nostrae reipublicae positis generaliter constituimus, ut non aliter haec vendantur aut supponantur nisi pro captivorum redemptione. Si vero sunt plura vasa in aliqua memoratarum venerabilium domorum nullum necessarium usum facientia, et contigerit huiusmodi venerabilem locum debitis adgravari, et non sunt aliae manifestae res de quibus debeant debita reddi, licentiam eis damus gestis monumentorum, sicut superius dictum est, constitutis praedicta superflua vasa aut aliis venerabilibus locis necessaria habentibus vendere aut conflare et similiter vendere et eorum pretium in debitum praebere, ut non immobiles res alienentur.
CAPUT XI.
     Si vero praeter haec quae inserta sunt praesenti legi contractus fiat super competentibus rebus mobilibus et immobilibus uni memoratarum venerabilium domorum, reddi quidem eidem sanctissimae ecclesiae sive venerabili domui rem, super quam tale aliquid subsecutum est, cum medii temporis fructibus, maneat autem apud eam et pretium aut antidorum aut quod pro permutatione aut alia qualibet occasione ei datum est. .Si vero emphyteosis agatur praeter haec quae disposita sunt a nobis, reddi sanctissimae ecclesiae sive venerabilibus locis eandem rem iubemus, et emphyteotam secundum quod placitum est dare et pactum finire secundum virtutem emphyteoticalium instrumentorum. Si vero donetur res ecclesiastica aut alterius venerabilis domus, et hanc reddi sanctissimae ecclesiae aut aliis venerabilibus locis cum medii temporis fructibus, et tantum aliud quantum valebat res ipsa. Si vero hypotheca contra haec detur, creditor quod debetur perdat, et res venerabili loco reddatur. Tabellionibus praesumentibus praeter hanc nostram legem talibus ministrare instrumentis perpetuo exilio condemnandis. Si vero aliquid ante hanc legem secundum antiquas constitutiones factum est, iubemus hoc modis omnibus propriam habere virtutem. Omnia vero quae contra antiquas leges facta sunt revocari sancimus, et res quae contra virtutem earum data est venerabilibus domibus reddatur; et de cetero secundum praesentem legem omnia fieri disponimus, vacantibus post haec omnibus aliis constitutionibus quae super talibus casibus dudum loquebantur.
     <Epilogus> Eminentia igitur tua quae per praesentem legem in perpetuum valituram nostra sanxit tranquillitas inconvulsa observare festinet, edicto in sollemnibus et legitimis locis per decem dies proposito et nullo pro tali occasione in provinciis destinando. Nos enim providimus, quali modo sine collatorum laesione omnibus praesens nostra generalis constitutio manifesta fiat.
     Dat. VII. id. Mai. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XVIII. pc. Basilii vc. anno III.
 

  
►  
Sources : Auth. CXV ; Coll. IX, tit. 3 ; Ep. Theod. 120 ; Ath. 2, 2 ;
Iul. const. CXI.