~ NOV.
XII ~ DE INCESTIS ET NEFARIIS NUPTIIS. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus A. Floro comiti divinae rei privatae. |
<Praefatio> Pro
incestis dudum scriptas ab imperatoribus leges non perfecte habere iudicamus,
quae eos quidem qui incestis copulantur nuptiis impunitos sinunt, ex
eis autem procedentem sobolem utique inculpabilem existentem privant
rebus patris: ut necessitas sit eos quidem qui peccant sine reatu esse,
eos autem qui innoxii sunt tamquam peccantes puniri. |
CAPUT I. |
Sancimus
igitur, de cetero, si quis illicitas et contrarias naturae, quas lex
incestas et nefandas et damnatas vocat, contraxerit nuptias, si quidem
non habuerit filios ex prioribus legitimis et inculpabilibus sibi contractis
nuptiis, mox ei suarum rerum casum imminere, simul autem et ea, quae
nomine dotis data sunt ei, in nullo potiri, sed omnia aerario assignari,
eo quod, dum licuerit nuptias facere legitimas, contra leges amaverit,
et confuderit quidem sobolem, nocuerit autem et generi, egerit vero
quae impia sunt et scelesta, et talia concupierit qualia plurima etiam
irrationabilia amovent animalia: sitque ei poena non confiscatio solum,
sed etiam cinguli privatio et exilium, et si vilis fuerit, etiam corporis
verberatio, quatenus discat caste vivere et intra naturam se continere,
non autem delectari et amare ultra terminum et traditis nobis a natura
etiam his legibus repugnare. Muliere quoque, si legem sciens hanc quidem
neglexerit, incestis autem semetipsam tradiderit nuptiis, sub eadem
constituenda poena. |
CAPUT II. |
Si
vero contigerit ex prioribus nuptiis inculpabilibus filios esse ei,
aut nepotes forte aut ulterius, paternam mox illi accipiant successionem,
suae quidem potestatis patris supplicio facti, pascentes autem eum et
alia necessaria praebentes. Nam licet legum contemptor et impius sit,
tamen pater est. |
CAPUT III. |
Et
hoc quidem sequens habeat tempus post praesentem nostram constitutionem
currens: nullo contristando, si caste vixerit; licebit enim nihil peccantes
sub hac lege non subdi. Quod vero iam transactum est, nec omnino relinquimus
innoxium nec omnibus modis sub acerba indignatione submittimus. Sed
si quae incestae factae sunt nuptiae, si quidem contingit eas quolibet
modo dissolvi, sine reatu sint; si vero haec nostra lex invenerit aliquem
post tales nuptias, licentiam ille habeat, ex quo omnibus insinuata
est, intra duos annos sic sibi copulatam dimittere coniugem, non reversuram
ulterius ad eum neque separatam quidem figuraliter, pro veritate vero
coniunctam (forsan enim sic prioribus satisfaciat), sola quarta eius
substantiae parte ad fiscum deferenda, et ad filios, quoniam eis tamquam
innoxiis concedimus ut, si quidem soli et non cum aliis et ipsis legitimis
sint ex aliis nuptiis inculpabilibus existentibus, non priventur paterna
successione: nisi iuste eos odio habens pater propter aliam quandam
legitimam offensionem a sua excludat successione. 1. Si vero etiam nuptiae sint aliae prius factae et non offendentes legem, et filii inde oriantur, tres quidem partes hereditatis undique inculpabilibus et innoxiis relinqui filiis, nisi aliquid offendant aliud, quod eos indignos patris secundum legem successione demonstrat; quartam vero filiis iniuriam quidem passis, innoxiis tamen relinquere liceat, et ipsis inculpabilibus per alia omnia circa patrem visis; scilicet praeexcepta ex paterna substantia quarta parte, quam fisco dari praecepimus Damus autem eis non ex testamento solo, sed etiam ab intestato genitorum secundum prius a nobis dictum modum fieri heredes. Hoc eodem valente, si etiam postquam prius dimiserit coniugem inceste sibi copulatam, alteram duxerit secundum legem uxorem, filiis ei et ex priore existentibus et postea, ex legitima procreatis. Sic enim prius tempus clementia vincimus: dote quippe praecedenti mulieri danda. Si autem uxorem non dimiserit intra duos annos, ex quo lex publice fuerit insinuata, et ipse cadat sua substantia et mulier dote, et sub praedicta fiat poena; talesque filii nihil ex paterna substantia habebunt neque materna dote. Sed si quidem fuerint ex prioribus nuptiis innoxiis filii ei procreati, illi res accipiunt (post quartam quippe partem, quae ad fiscum defertur), suae potestatis effecti et patrem alentes et aliam ei praebentes sufficientem sanationem, sicut praediximus; dote etiam hic incestae coniugis sub fisco facienda. Si vero filii non sint ex prioribus inculpabilibus nuptiis haec agenti procreati, tunc totius eius substantiae dominus erit fiscus. Hoc enim etiam in postea nubentibus inceste sancivimus, sub [ea] aequalitate per omnia ponentes eum, qui non dimittit intra praedictum a nobis tempus incestam coniugem, cum eo, qui post hanc nostram legem incestas et odibiles quasdam nuptias elegit. |
CAPUT IV. |
Dubitatum
itaque in quibusdam gentibus etiam aliquid de legitimis filios ex nostra
constitutione factis, aestimavimus recte se habere nos tamquam legis
patres et adicere ei et solvere dubitationem. Etenim cum tali intellectu
ab initio legem posuimus. Nam et si legitimorum quisquam sit pater,
et obeunte eius uxore ex hominibus, aut etiam legitime transigente,
habuerit quasdam consuetudinem ad aliam mulierem, quam licebat etiam
legitime ducere uxorem, et fuerint filii ei aut ante dotalia documenta,
si tamen ea fecit, aut etiam postea, vel etiam soli maneant ante dotalia
filii, secundis aut non procreatis aut etiam postquam nati sunt morientibus,
aestimaverunt quidam non posse secundos esse legitimos, quoniam praeexistant
et ex priori coniuge alii legitimi et proprii filii. Quod nullam rectam
et consequentem habet consonantiam. Si enim huiusmodi filios nos legitimos
et proprios demonstravimus, dotalium documentorum contenti confectione,
legitimi vero etiam primi constituti sunt, in omnibus legitimis pater
moritur, et his qui ex prima fuerunt, et qui de secunda, licet ante
dotalia documenta procreati sunt et nullus post eos post documentum
dotis natus est, aut etiam natus mortuus; et licentiam lex ei praestat,
quo vult testari modo in sua sobole: ut tamen non offendat in aliquo
legis, quae mensura certa successionis omnes filios vocant. Venient
igitur etiam ab intestato et ex testamento (sicut et pater et lex permittit)
proprii existentes atque legitimi, alterutrisque succedent. Quod enim
aliud decernimus, cum sufficiat legitima et suorum appellatio sub potestate
eos ostendere et dare etiam contra testamentum, quae leges praebent,
et omnia habere quaecumque huiusmodi appellationem decent? |
<Epilogus>
Tua igitur eminentia, quae placuerunt nobis et per hanc legem declarata
sunt, agnoscens operi effectuique tradere festinet, praecepto utens
apud gentium praesides: ut et qui foris sunt homines agnoscant, quia
sobolis innoxiae et purae curam habuimus et alienigenas atque nostris
odibiles legibus aversamur copulationes. Dat. VI. idus Octobr. CP. Belisario v. c. cons. indictione XIV. |
|