~  NOV. CXIX  ~
  
UT SPONSALICIA LARGITAS SPECIALIS SIT CONTRACTUS, ET DE DIVERSIS CAPITULIS.
  
( AD 544 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Petro gloriosissimo praefecto sacrorum per Orientem praetoriorum.
CAPUT I.
     Sponsaliciam largitatem contractum specialem esse et iudicari et non aliis donationibus eam connumerari per praesentem sancimus legem, quoniam pro ea aequalitas dotis offertur. Sive igitur fiat sub gestis monumentorum eius insinuatio sive etiam non, iubemus eam per omnia suum robur habere tam apud mulierem quam apud virum, sive ab ipso viro sive ab altero aliquo mulieri detur seu conscribatur, vel in viri personam donatio fiat, quatenus ipsas res in nuptialem conscribat donationem. Et haec valere praecipimus, cuiuscumque sit donatio quantitatis, vel si non, sicuti est dictum, insinuetur.
CAPUT II.
     Et hoc quoque praesenti sancimus constitutione, ut licentia sit minoribus in ipso tempore, in quo licet eis testari de alia substantia, etiam suos servos in ultimis voluntatibus manumittere, nullo eis impedimento aetatis faciendo, sed vacante lege quae hoc primitus prohibebat.
CAPUT III.
     Et hoc insuper iubemus, ut si quis in aliquo documento alterius faciat mentionem documenti, nullam ex hac memoria fieri exactionem, nisi et aliud documentum, cuius memoria in secundo facta, est, proferatur aut alia secundum leges probatio exhibeatur, quia et quantitas, cuius memoria facta est, pro veritate debetur. Hoc enim et in veteribus legibus invenitur.
CAPUT IV.
     Hoc quoque sancimus. ut si quando appellatione secuta in novissimo indutiarum die aut pars utraque aut solus qui appellatione usus est occurrerit et suam praesentiam manifestaverit iudici futuro appellationis examinare iudicium aut eius consiliariis aut qui lites intromittunt, et si iudex eum in definitis diebus suscipere differat, nullum praeiudicium partibus aut uni harum ex hoc penitus fieri, sed et post haec examinari appellationes huiusmodi et sententia legitima terminari.
CAPUT V.
     Aliud ad haec capitulum nostra indigens providentia perspeximus emendare. Quia enim nostrae leges decernunt, si quando gloriosissimi praefecti sacrorum praetoriorum sententiam protulerint, nullam appellationem adversus eam offerri, sancimus, quotiens sententia gloriosissimorum praefectorum cuiuscumque regionis profertur, et unus forsan litigantium putaverit se gravari, habere eum licentiam petitionem offerre gloriosissimis praefectis qui sententiam protulerunt aut eorum consiliariis aut causas introducentibus intra decem dierum indutias post prolatam sententiam, ut hoc subsecuto non aliter executioni sententia contradatur, nisi prius fideiussiones dignas praebuerit victrix pars tantae quantitatis quantae fuerit condemnatio, ut si post haec retractatione modo legitimo procedente sententia resolvatur, res ei cum augmentis legitimis restituantur. Si vero intra memoratas decem dierum indutias post prolatam sententiam non obtulerit libellum is qui putat se laesum, iubemus causae executionem sine fideiussione procedere retractationis iure servando illi qui se gravatum putaverit.
CAPUT VI.
     Ad haec quoque sancimus, ut si contigerit minores velle se abstinere ab hereditate in se devoluta et a se suscepta, si quidem omnes creditores praesentes fuerint in illis locis in quibus in integrum restitutio postulatur, vocentur a iudice creditores et praesentibus omnibus ab huiusmodi hereditate se minores abstineant. Si vero omnes aut aliqui creditorum absentes fuerint, iubemus minores volentes hoc agere locorum iudicem in quibus ipsi degunt adire, illum vero per consuetas citationes vocare creditores, et si intra trium mensium spatium nusquam appareant creditores, licere minoribus sine periculo huiusmodi hereditate abscedere, iudice providente apud quem agitur in integrum restitutio, ubi debeant hereditariae res mobiles et immobiles custodiri, quantitate quippe harum publica descriptione sub gestis monumentorum manifestanda.
CAPUT VII.
     Rursus sancimus, ut si quis mala fide rem possidens aut per venditionem aut per donationem aut aliter hanc alienet, qui vero putat easdem res competere sibi hoc agnoscens intra decem annos inter praesentes et viginti inter absentes non contestatus fuerit secundum leges emptorem aut donationem accipientem aut illum ad quem res alio quolibet modo translatae sunt, eum qui tales res habet firme eas habere, post decennii videlicet inter praesentes et vicennii inter absentes decursum. Si autem ignorat verus alienatarum rerum dominus, et quia res ei competunt et quia alienatio facta est, non aliter hunc excludi nisi per tricennalem praescriptionem, non valente dicere eo qui res hoc modo possidet, quia ipse bona fide possidet, quando a mala fide possidente haec accepit.
CAPUT VIII.
     De praescriptione vero decennii haec ordinare perspeximus, ut si quando quispiam in praedicta decennii temporali praescriptione in quibusdam quidem annos praesens sit in quibusdam vero absens, alios ei tantos annos super decennium adici quantos ex ipso decenno absens fuit. Haec autem omnia quae de temporali praescriptione decrevimus, non in praeteritis sed in futuris et tantum post praesentem legem negotiis atque causis valere praecipimus.
CAPUT IX.
     Quia vero ante hoc legem protulimus, ut testator aut manu propria aut per testes nomina heredum scribat in testamentis, agnovimus autem ex huiusmodi subtilitate plurima testamenta destructa, testatoribus non valentibus huiusmodi custodire subtilitatem aut forsan nolentibus scire aliquos suam voluntatem, iubemus licentiam quidem esse volentibus haec servare in propriis testamentis; si autem et haec non observent, sed secundum priscam consuetudinem testentur, etiam sic firmum testamentum esse sancimus, sive per se aliquis sive per alterius personam nomen heredis inscripserit, si omnino reliquam legitimam observationem in testamento testator servaverit.
CAPUT X.
     Legem vero, per quam sanximus non transferri ad alios res quae ad nostram domum ex venerabili ecclesia pervenerunt, vacare sancimus tam in his quae iam ad nostram domum legitime pervenerunt quam quae postea pervenire futura sunt.
CAPUT XI.
     Si quando autem aliquis testamentum faciat et aliquam rem immobilem suae familiae aut alteri cuicumque personae nomine legati reliquerit et specialiter dixerit nullo tempore hanc rem alienari, sed aut apud heredes aut apud successores illius cui relicta est permanere, in hoc legato iubemus Falcidiam legem locum penitus non habere, quoniam alienationem eius testator ipse prohibuit. Haec autem obtinere praecipimus in illis casibus qui nondum iudiciali decreto aut per amicalem conventum aut quolibet legitimo modo decisi sunt.
     <Epilogus> Eminentia igitur tua quae per praesentem legem in perpetuum valituram nostra sanxit tranquillitas edictis quidem in hac regia civitate propositis, praeceptis autem ad omnium provinciarum iudices destinatis ad omnium notitiam venire procuret.
     <Dat. XIII. k. Febr. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XVII. post cons. Basilii vc. anno III.>
 

  
►  
Sources : Auth. CXIV ; Coll. IX, tit. 2 ; Ep. Theod. 119 ; Ath. 10, 10 ;
Iul. const. CX.